| De cibario oleo conficiendo | |
| Nec ignoro etiam cibarium oleum esse faciendum; nam ubi | 12.52.21.1 |
| uel exesa uermiculis oliua decidit, uel tempestatibus et pluuiis in | |
| lutum defluxit, ad praesidium aquae calidae decurritur; aenumque | |
| calefieri debet, ut inmundae bacae eluantur; sed id non feruentissima | |
| fieri oportet uerum modice calida, quo commodior gustus olei fiat: | 5 |
| nam si excoctus est, etiam uermiculorum ceterarumque immundi- | |
| tiarum saporem trahit. sed cum fuerit oliua elota, reliqua, sicut | |
| supra praecepimus, fieri debebunt. | |
| fiscis autem non isdem | 22.1 |
| probum et cibarium oleum premi oportebit: nam ueteres ad cadu- | |
| cam oliuam, noui autem ordinario aptari oleo, semperque, cum | |
| expresserint facta, statim feruentissima debent aqua bis aut ter elui, | |
| deinde, si sit profluens, inpositis lapidibus, ut pondere pressi | 5 |
| detineantur, inmergi, uel, si nec flumen est, in lacu aut in piscina | |
| quam purissimae aquae macerari et postea uirgis uerberari, ut | |
| sordes faecesque dedicant, et iterum elui siccarique. |