| Olei gleucini compositio | |
| Quamuis non erat huius temporis olei gleucini compositio, | 12.53.1.1 |
| tamen huic parti uoluminis reseruata est, ne parum opportune uini | |
| conditionibus interponeretur. hac autem ratione confici debet: uas | |
| oleare quam maximum et aut nouum aut certe bene solidum prae- | |
| parari oportet, deinde per uindemiam musti quam optimi generis et | 5 |
| quam recentissimi sextarios lx cum olei pondo lxxx in id confundi, | |
| tum aromata non cribrata, sed ne minute quidem contusa, uerum | |
| leuiter confracta in reticulum iunceum aut linteum adici et ita in | |
| olei atque musti prae<dictum modum> demitti. | |
| sin<t> autem | 2.1 |
| his portionibus pensata ea[t], quae infra subicimus: calami, schoeni, | |
| cardamomi, xylobalsami, corticis de palma, faeni Graeci uetere uino | |
| macerati et postea siccati atque etiam torrefacti, iunci radicis, tum | |
| etiam iridis Graecae nec minus anesi Aegyptii; pari pondere, id est | 5 |
| uniuscuiusque libram et quadrantem, ut supra diximus, reticulo | |
| inclusa demittito et metretam linito; post septimum diem aut | |
| nonum apertae metretae, si quid faecis aut spurcitiae faucibus in- | |
| haerebit, manu eximito et detergito, deinde oleum eliquato nouisque | |
| uasis recondito. | 10 |
| mox reticulum eximito et aromata in pila quam | 3.1 |
| mundissime contundito tritaque in eandem metretam reponito et | |
| tantundem olei, quantum prius, infundito et opturato, in sole | |
| ponito, post septimum diem oleum depleto et, quod est reliquum | |
| musti, picato cado recondito; nam id si non exacuerit, medicamen- | 5 |
| tum dabitur potandum inbecillis bubus et cetero[rum] pecori. | |
| Oleum autem secundarium non insuauis odoris cotidianam unc- | |
| tionem praebere poterit dolore neruorum laborantibus. |