| Oleum ad unguenta sic facito | |
| Antequam oliua nigrescat, cum primum decolorari coep<er>it | 12.54.1.1 |
| nec tamen adhuc uaria fuerit, maxime Liciniam, si erit, si minus, | |
| Sergiam, si nec haec fuerit, tunc Culminiam bacam manu stringito | |
| et statim purgatam prelo integram subicito et amurcam exprimito. | |
| deinde suspensa mola oliuam frangito eamque uel in regulas uel | 2.1 |
| in nouo fisco adicito, subiectamque prelo sic premito, ne uasa | |
| intorqueas sed tantum ipsius preli pondere quantulumcumque | |
| exprimi patiaris. deinde, cum sic fluxerit, protinus capulator amurca | |
| separet et diligenter seorsum in noua labra transferat atque eliquet. | 5 |
| reliquum olei, quod postea fuerit expressum, poterit ad escam, uel | |
| cum alia nota mixtum uel per se, adprobari. | |
| Hactenus de oleo dixisse abunde est. nunc ad minora redeamus. | 55.1.1 |