| Raporum conditura | |
| Rapa quam rotundissima sumito, eaque, si sunt lutosa, deter- | 12.56.1.1 |
| gito, et summam cutem nouacula decerpito; deinde, sicut consueue- | |
| runt salgamarii, decusatim ferramento lunato incidito, sed caueto, ne | |
| usque ad imum [per]praecidas rapa. tum sale<m> inter incisuras | |
| raporum non nimium minutum adspergito et rapa in alueo aut | 5 |
| seria conponito, et, sale plusculo inspersa, triduo sinito, dum exu- | |
| dent. | |
| post tertium diem mediam fibram rapi gust<at>o, si re- | 2.1 |
| ceperit salem; deinde, cum uidebitur satis recepisse, [et] exemptis | |
| omnibus singula suo sibi iure eluito; uel, si non multum liquoris | |
| fuerit, muriam duram adicito et ita eluito et postea in quadratam | |
| cistam uimineam, quae neque [non] spisse, solide tamen et crassis | 5 |
| uiminibus contexta sit, rapa conponito. deinde sic aptatam tabula<m> | |
| superponito, ut usque ad fundum, si res exigat, intra cistam deprimi | |
| possit. | |
| cum eam tabula[tu]m sic aptaueris, grauia pondera | 3.1 |
| superponito et sinito nocte tota et uno die siccari; tum in dolio | |
| picato fictili uel in uitreo conponito et sic infundito sinapi, ut[r] a | |
| iure contegantur. |