| Holeris atri radicem quemadmodum conponas Ianuario uel | |
| Februario mense | |
| Priusquam holus atrum coliculum agat, radicem eius eruito | 12.58.1.1 |
| mense Ianuario uel etiam Februario, et diligenter defrictam, ne quid | |
| terreni habeat, in aceto et sale conponito; deinde post diem xxx | |
| eximito et corticem eius delibratum abicito; ceterum medullam eius | |
| concisam in fideliam uitream uel nouam fictilem coicito, et adicito | 5 |
| ius, quod, sicut infra scriptum est, fieri debebit: | |
| sumito men- | 2.1 |
| tam et uuam passam et exiguam cepam aridam eamque cum torrido | |
| farre, exiguo melle subterito; quae cum fuerit bene trita, sapae uel | |
| defruti duas partes et aceti unam permisceto atque ita in eandem | |
| fideliam confundito, eamque, operculo contectam, pellic<u>lato. | 5 |
| cum deinde uti uoles, cum suo iure concisas radiculas promito et | |
| oleum adicito. |