| Quod solum cuique legumini conueniat | |
| Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de legu- | 2.10.1.1 |
| minibus deinceps disseremus. lupini prima ratio est, quod | |
| et minimum operarum absumit et uilissime emitur et maxi- | |
| me ex iis, quae seruntur, iuuat agrum. nam uineis iam | |
| emaciatis et aruis optimum stercus praebet ac uel effeto | 5 |
| solo prouenit uel repositum in granario patitur aeuum. | |
| boues per hiemem coctum maceratumque probe alit, fa- | |
| mem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus com- | |
| mode propulsat. spargitur statim ex area, atque id solum | 2.1 |
| omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, siue | |
| Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Ka- | |
| lendis Octobribus crudis noualibus ingeras, et qualiter- | |
| cumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. teporem | 5 |
| tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si | |
| non ante hiemem conualuit, frigoribus adfligitur. reliquum | 3.1 |
| quod semini superest, in tabulatum, quo fumus peruenit, | |
| optime reponas, quoniam si umor inuasit, uermes gignit; | |
| qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars | |
| enasci non potest. id, ut dixi, exilem amat terram et ru- | 5 |
| bricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non | 4.1 |
| exit agro. iugerum decem modiis occupat. ab hoc recte | |
| phaselus terrae mandabitur uel in uetereto uel melius pin- | |
| gui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum | |
| obseretur. similis quoque ratio est pisi, quod tamen faci- | 5 |
| lem et solutam terram desiderat tepidumque locum et | |
| caelum frequentis umoris. eadem mensura iugerum uel | |
| modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore | |
| sementis ab aequinoctio autumnali. | |
| Fabae pinguissimus locus uel stercoratus destinetur et | 5.1 |
| si ueteretum erit in ualle situm, quod a superiore parte | |
| sucum accipit. prius autem iaciemus semina, deinde pro- | |
| scindemus terram proscissamque in liram reuocabimus occa- | |
| bimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id | 5 |
| plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus de- | |
| mersae sint. sin autem proximae messis occupandum erit | 6.1 |
| restibile, desectis stramentis quattuor et uiginti uehes ster- | |
| coris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, | |
| cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus inporci- | |
| tumque occabimus; quamuis sint, qui negent locis frigidis | 5 |
| oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis | |
| adhuc eam teneram uindicent et aliquem teporem frigore | |
| laboranti praebeant. sunt etiam, qui putent in aruis hanc | 7.1 |
| eandem uice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut | |
| existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed | |
| minus hanc quam cetera semina uim terrae consumere. | |
| nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui | 5 |
| nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit. iuge- | 8.1 |
| rum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis uidetur, fabae sex | |
| occupant modii, si solum pingue sit, si mediocre, paulo | |
| amplius, eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur, | |
| densa tamen humo saepe commode respondet. media se- | 5 |
| menti pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis | |
| satio dicitur; tempestiua frequentius, non numquam tamen | |
| sera melior est. post brumam parum recte seritur, pessime | 9.1 |
| uere; quamuis sit etiam trimestris faba, quae mense Fe- | |
| bruario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed | |
| exiguas paleas nec multam siliquam facit. ueteres itaque | |
| rusticos plerumque dicentis audio malle se maturae fabalia | 5 |
| quam fructum trimestris. sed quocumque tempore anni | 10.1 |
| seretur, opera danda erit, ut quantum destinauerimus in | |
| sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non | |
| transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν | |
| uocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae cre- | 5 |
| scente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen | |
| operiri non poterit. nihil enim nocebitur ei nocturnis rori- | |
| bus aliisue ex causis, dum a pecore et auibus uindicetur. | |
| priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurga uel | 11.1 |
| nitro macerari eam et ita seri placuit, | |
| laetior ut fetus siliquis fallacibus esset | |
| et quamuis igni exiguo properata maderent. | |
| nos quoque sic medicatam conperimus, cum ad maturi- | 5 |
| tatem perducta sit, minus a curculione infestari. sed et | |
| illud, quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus. | |
| silente luna fabam uellito ante lucem, deinde cum in area | 12.1 |
| exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, | |
| excussam refrigeratamque in granarium conferto; sic con- | |
| dita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex legumini- | |
| bus ea sine iumentis teri, sine uento purgari expeditissime | 5 |
| sic poterit. modicus fasciculorum numerus resolutus in | 13.1 |
| extrema parte areae conligetur, quem per longissimum | |
| eius mediumque spatium tres uel quattuor homines pro- | |
| moueant pedibus et baculis furcisue contundant; deinde | |
| cum ad alteram partem areae peruenerint, in aceruum cul- | 5 |
| mos regerant. nam semina excussa in area iacebunt, su- | 14.1 |
| perque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, | |
| ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a | |
| cudentibus, minutae uero, quae de siliquis cum faba rese- | |
| derint, aliter secernentur. nam cum aceruos paleis granis- | 5 |
| que mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo uenti- | |
| labris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae | |
| leuior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura | |
| eo perueniet, quo uentilator eam iaculabitur. | |
| Lentim modo semediata luna usque in duodeci- | 15.1 |
| mam solo tenui et resoluto uel pingui, sed sicco maxime | |
| loco seri conuenit; nam in flore facile luxuria et umore | |
| corrumpitur. quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, | |
| ante quam seritur, fimo arido permisceri debet, et cum ita | 5 |
| quatriduo aut quinque diebus requieuerit, spargi. sationes | |
| eius duas seruamus, alteram maturam per mediam sementim, | |
| seriorem alteram mense Februario. iugerum agri paulo plus | 16.1 |
| quam modius occupat. ea ne curculionibus absumatur— | |
| nam etiam dum est in siliqua, exestur—curandum erit, ut | |
| cum extrita sit, in aquam dimittatur et ab inani, quae pro- | |
| tinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice | 5 |
| silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita | |
| rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior | |
| est modus, in horreo, si minor, in uasis oleariis salsamentariis- | |
| que; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque | |
| in usus prompserimus, integram lentim repperiemus. potest | 10 |
| tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta com- | |
| mode seruari. | |
| Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam | 17.1 |
| colis, prouentus et pretium proritat, serendum non est; | |
| agris enim praecipue noxium est. itaque pinguissimum | |
| locum et modice umidum poscit. seritur a Kalendis Octo- | |
| bribus in ortum Aquilae, qui est vii Idus Decembris. iu- | 5 |
| gerum agri octo modiis obseritur. non nullis placet macro | |
| solo et quam spississimum semen eius conmitti, quo tenuius | |
| linum proueniat. idem etiam, si laeto solo seratur mense | |
| Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt. | |
| Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, | 18.1 |
| ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres. | |
| putre solum, quod Campani pullum uocant, plerumque de- | |
| siderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis uel | |
| congesticia humo proueniunt, tantumque seminis quantum | 5 |
| milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis am- | |
| plius in iugerum spargitur. sed hoc idem semen Ciliciae | |
| Syriaeque regionibus ipse uidi mense Iunio Iulioque con- | |
| seri et per autumnum, cum permaturuit, tolli. | |
| Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario | 19.1 |
| aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam | |
| tamen Italiae locis ante Kalendas Nouembris seritur. tres | |
| modii iugerum inplent. nec ullum legumen minus agro | |
| nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec | 5 |
| austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere | |
| eo tempore anni sunt, quo deflorescit. cicer, quod arie- | 20.1 |
| tillum uocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri | |
| mense Martio toto potest caelo humido loco quam laetis- | |
| simo, nam etiam id terram laedit atque ideo inprobatur | |
| a callidioribus agricolis; quod tamen si seri debeat, pri- | 5 |
| die macerandum erit, ut celerius enascatur. iugero modii | |
| tres abunde sunt. | |
| Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum uel | 21.1 |
| planum atque umidum et alte subactum deposcit. in qua- | |
| dratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo | |
| exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum | |
| aut quintum Kalendas Martias, nec tamen usque in aequi- | 5 |
| noctium uernum, si sit pluuius caeli status, inprobe se- | |
| retur. | |
| Ab his leguminibus ratio est habenda napi raparum- | 22.1 |
| que, nam utraque rusticos inplent. magis tamen utilia | |
| rapa sunt, quia et maiore incremento proueniunt et non | |
| hominem solum, uerum etiam boues pascunt, praecipue in | |
| Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus | 5 |
| praebet. solum putre et solutum res utraque desiderat | |
| nec densa nascitur humo. sed rapa campis et locis umi- | 23.1 |
| dis laetantur, napus deuexam amat et siccam tenuique pro- | |
| piorem terram; itaque glareosis sabulosisque aruis melior | |
| exit, locique proprietas utriusque semen conmutat; nam- | |
| que in alio solo rapa biennio sata conuertuntur in napum, | 5 |
| in alio napus raporum accipit speciem. riguis locis ut- | |
| rumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis | |
| Augusti uel prima Septembris. subactum solum pluribus | |
| iterationibus aratri uel rastri largoque stercore satiatum | |
| postulant; nam id plurimum refert, non solum quod me- | 24.1 |
| lius ea proueniunt, sed quod etiam post fructum eorum | |
| sic tractatum etiam solum segetes opimas facit. iugerum | |
| agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obse- | |
| rendum est; quarta parte amplius napi spargendum, quia | 5 |
| non in uentrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. | |
| Atque haec hominum causa serenda censemus, illa | |
| deinde pecudum pabulorum genera conplura, sicut Medi- | |
| cam, uiciam, farraginem quoque hordeaciam et auenam, | |
| faenum Graecum nec minus eruum et ciceram; nam cetera | 10 |
| neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen | |
| cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surcu- | |
| lorum conscripsimus. sed ex iis, quae placent, eximia est | 25.1 |
| herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde | |
| recte quater, interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum | |
| stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pin- | |
| guescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iuge- | 5 |
| rum eius toto anno tribus equis abunde sufficit; seritur, | 26.1 |
| ut deinceps praecipiemus. locum, in quo Medicam pro- | |
| ximo uere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris | |
| et eum tota hieme putrescere sinito, deinde Kalendis | |
| Februariis diligenter iterato et lapides omnes elegito glae- | 5 |
| basque obfringito, postea circa Martium mensem tertiato | |
| et occato. cum sic terram subegeris, in morem horti | |
| areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum | |
| facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utra- | |
| que parte runcantibus pateat. deinde uetus stercus inicito | 10 |
| atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut | 27.1 |
| singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum | |
| et quinque latum. quod ubi feceris, ligneis rastris—id | |
| enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam | |
| celerrime sole aduruntur. post sationem ferro tangi locus | 5 |
| non debet atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et | |
| identidem runcandus est, ne alterius generis herba inuali- | |
| dam Medicam peremat. tardius messim primam eius facere | 28.1 |
| oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. post- | |
| ea quam uoles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et | |
| iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consue- | |
| scant, ne nouitas pabuli noceat; inflat enim et multum | 5 |
| creat sanguinem. cum secueris autem, saepius eam rigato, | |
| paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare, omnis | |
| alterius generis herbas eruncato. sic culta sexiens anno | |
| demeti poterit et permanebit annis decem. | |
| Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua pabuli | 29.1 |
| causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios | |
| eius in unum iugerum, secunda, qua sex modios mense | |
| Ianuario uel etiam serius iacimus semini progenerando. | |
| utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa, | 5 |
| idque genus praecipue non amat rores, cum seritur. ita- | 30.1 |
| que post secundam diei horam uel tertiam spargendum | |
| est, cum iam omnis umor sole uentoue detersus est, neque | |
| amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; | |
| nam si nox incessit, quantulocumque umore, prius quam | 5 |
| obruatur, corrumpitur. obseruandum erit, ne ante quintam | |
| et uicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere | |
| limacem nocere conperimus. | |
| Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero | 31.1 |
| sulco serere conuenit. ea fit optima, cum cantherini hordei | |
| decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autum- | |
| nale, sed inpendentibus pluuiis, ut consita rigataque imbri- | |
| bus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis uiolentiam. | 5 |
| nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus cete- | |
| risque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere | |
| saepius uoles, usque in mensem Maium sufficit. quod si | 32.1 |
| etiam semen uoles ex ea percipere, a Kalendis Martiis | |
| pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut | |
| sit idonea frugibus. similis ratio auenae est, quae autumno | |
| sata partim caeditur in faenum uel pabulum, dum adhuc | 5 |
| uiret, partim semini custoditur. | |
| Faenum Graecum, quod siliquam uocant rustici, duo | 33.1 |
| tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris | |
| mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus | |
| uicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii | |
| ultimi uel primi Februarii, cum in semen seminatur; sed | 5 |
| hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. | |
| utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera, | |
| ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor | |
| digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter | |
| quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscin- | 10 |
| dunt atque ita iaciunt semina et sarculis adruunt. | |
| Eruum autem laetatur loco macro nec umido, quia | 34.1 |
| luxuria plerumque corrumpitur. potest autumno seri nec | |
| minus post brumam Ianuarii parte nouissima uel toto Fe- | |
| bruario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem uniuer- | |
| sum negant agricolae huic legumini conuenire, quod eo | 5 |
| tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos | |
| pabulo suo cerebrosos reddat. quinque modiis iugerum | |
| obseritur. | |
| Cicera bubus erui loco fresa datur in Hispania Baetica; | 35.1 |
| quae cum suspensa mola diuisa est, paulum aqua macera- | |
| tur, dum inlentescat, atque ita mixta paleis succretis | |
| pecori praebetur. sed erui duodecim librae satisfaciunt | |
| uni iugo, cicerae sedecim. eadem hominibus non inutilis | 5 |
| neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicer- | |
| cula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro | |
| propior. seritur primo uel altero sulco mense Martio, ita | |
| ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non | |
| numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio | 10 |
| iugerum occupat. |