| Quem ad modum et quot operis unumquodque frumentorum et leguminum colatur | |
| Quoniam quando quidque serendum sit persecuti su- | 2.11.1.1 |
| mus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, | |
| quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. peracta | |
| sementi sequens cura est sartionis; de qua non conuenit | |
| inter auctores. quidam negant eam quicquam proficere, | 5 |
| quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam | |
| succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu | |
| frumenta enecentur; satius autem esse ea tempestiue run- | |
| cari et purgari. pluribus tamen sariri placet, sed neque | 2.1 |
| eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; | |
| nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem | |
| pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut | |
| fruticare possint. quod ipsum ante hiemem fieri oportere, | 5 |
| deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et | |
| palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, | |
| sed plana sartione terram permoueri. multis tamen nos | 3.1 |
| regionibus aptam esse hiemalem sartionem conperimus, | |
| dum taxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed | |
| nec istud ubique fieri censemus, uerum incolarum consue- | |
| tudine uti. sunt enim regionum propria munera, sicut | 5 |
| Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante | |
| messem segetem non adtingit, quoniam caeli conditio et | |
| terrae bonitas ea est, ut uix ulla herba exeat nisi ex | |
| semine iacto, siue quia rari sunt imbres seu quia qualitas | |
| humi sic se cultoribus praebet. in iis autem locis, ubi | 4.1 |
| desideratur sartio, non ante sunt adtingendae segetes, | |
| etiam si caeli status permittat, quam cum sata sulcos | |
| contexerint. triticumque et adorium, cum quattuor fi- | |
| bras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et | 5 |
| cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, | |
| recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini con- | |
| traria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae | |
| siue ferro succisa est seu uulnerata, totus frutex emoritur. | |
| quod etiam si non fieret, superuacuus tamen erat cultus, | 5.1 |
| cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa her- | |
| bas peremat. at quae aliae segetes uel umidae moueri | |
| possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae | |
| non infestantur rubigine; hordeum uero nisi siccissimum | 5 |
| tangi non debet. fabam multi ne sariendam quidem pu- | 6.1 |
| tant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur | |
| a cetera runca et internatae herbae faeno reseruentur. | |
| cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras | |
| dotes eius leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata | 5 |
| faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. sed mihi | |
| uidetur pessimi agricolae conmittere, ut satis herba proue- | |
| niat; frugibus enim plurimum detrahitur, si relinquitur | |
| runca. neque est rustici prudentis magis pabulis studere | 7.1 |
| pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa | |
| quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam | |
| censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. nam sic | |
| cultam conperimus non solum multiplicare fructum, sed | 5 |
| et exiguam portionem in ualuulis habere fresaeque eius et | |
| expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, | |
| quoniam uix minuatur mensura detractis putaminibus. at- | 8.1 |
| que in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plu- | |
| rimum iuuat diebus serenis ac siccis post brumam con- | |
| fectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. ea porro sic | |
| debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius ado- | 5 |
| bruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi | |
| diffundat. id prima sartione fecisse proderit, secunda | |
| oberit, quia cum pullulare desit frumentum, putrescit, si | |
| adrutum est. nihil itaque amplius in iteratione quam | 9.1 |
| remoliri terra debet aequaliter, eamque transacto aequinoctio | |
| uerno statim peragi oportet intra dies uiginti, ante quam | |
| seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur | |
| insequentibus aestiuis siccitatibus et caloribus. subiungenda | 5 |
| deinde est sartioni runcatio curandumque, ne florentem | |
| segetem tangamus, sed aut ante aut mox cum defloruerit. | |
| omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non | 10.1 |
| duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum | |
| emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac | |
| deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem | |
| ad maturitatem uenit. rursus quae duplici semine sunt, | 5 |
| ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simul- | |
| que grandescunt. |