| Quae spectandae sint qualita<te>s in eo solo quod uineis | |
| destinaueris | |
| Igitur si rerum naturam, Publi Siluine, uelut acrioribus mentis | 3.8.1.1 |
| oculis intueri uelimus, reperiamus parem legem fecunditatis eam | |
| dixisse uirentibus atque hominibus ceterisque animalibus nec sic | |
| aliis nationibus regionibusue proprias tribuisse dotes, ut aliis in | |
| totum similia munera denegaret: quibusdam gentibus numerosam | 5 |
| generandi subolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini | |
| partus familiares ac paene sollemnes sunt, sed et Italici generis esse | |
| uoluit eximiae fecunditatis Albanas <S>iciniae familiae trigemino- | |
| rum matres; | |
| Germaniam decorauit altissimorum hominum | 2.1 |
| exercitibus, sed et alias gentes non in totum fraudauit praecipuae | |
| staturae uiris: nam et Cicero testis est Romanum olim fuisse ciuem | |
| Naeuium Pollionem pede[m] longiorem quam quemquam longissi- | |
| mum, et nuper ipsi uidere potuimus in adparatu pompae circensium | 5 |
| ludorum Iudaeae gentis hominem proceriorem celsissimo Germano. | |
| Transeo ad pecudes. armentis sublimibus insignis Meuania est, | 3.1 |
| Liguria paruis, sed et Meuaniae bos humilis et Liguriae nonnum- | |
| quam taurus eminentis staturae conspicitur; India perhibetur | |
| molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra uastitate beluas | |
| progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animaduer- | 5 |
| tamus elephantos? | |
| Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt | 4.1 |
| abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros optimis | |
| defici segetibus, Tmolon et Corycon flore croceo, Iudaeam et | |
| Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi, sed nec nostram | |
| ciuitatem praedictis egere stirpibus: quippe conpluribus locis urbis | 5 |
| iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentis- | |
| que hortos murra et croco. | |
| His tamen exemplis nimirum admonemur curae mortalium | 5.1 |
| obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhi- | |
| bito studio colonorum ferre didicerit. quo minus addubitemus de eo | |
| fructu, qui uelut indigena peculiarisque et uernaculus est huius soli. | |
| neque enim dubium Massici Surrentinique et Albani atque Caecubi | 5 |
| agri uitis omnium, quas terra sustinet, nobilitate uini principes esse. | |
| Fecunditas ab his forsitan desideretur, sed et haec adiuuari | 9.1.1 |
| potest cultoris industria; nam si[c], ut paulo ante rettuli, benignis- | |
| sima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita | |
| muneribus propriis ditauit, ut tamen ceteras non in uniuersum | |
| similibus dotibus fraudaret, cur ea<m> dubitemus etiam in uitibus | 5 |
| praedictam legem seruasse, ut, quamuis earum genus aliquod | |
| praecipue fecundum esse uoluerit, tamquam Bituricum aut baliscum, | |
| non tamen sic Aminneum sterile reddiderit, ut ex multis milibus | |
| eius ne paucissimae quidem uites fecundae, tamquam in Italicis | |
| hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint? | 10 |
| Id autem cum sit uerisimile, tum etiam uerum esse nos docuit | 2.1 |
| experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus | |
| ipsi possedimus, et in Carseolano itemque Albano generis Aminnei | |
| uitis notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, uerum ita | |
| fertiles, ut in iugo singulae ternas urnas praeberent, in pergulis | 5 |
| autem singulae denas amphoras peraequarent. | |
| nec incredibilis | 3.1 |
| debet in Aminneis haec uideri fecunditas; nam quemadmodum | |
| Varro Terentius et ante eum Marcus Cato posset adfirmare sescenas | |
| urnas priscis cultoribus singula uinearum iugera fudisse, si fecun- | |
| ditas Aminneis defuisset, quas plerumque solas antiqui nouerant, | 5 |
| nisi si putamus ea, quae nuper ac modo palae e longinquis regionibus | |
| accersita notitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut balisci, | |
| uineta eos coluisse, cum uetustissimas quasque uineas adhuc existi- | |
| memus Aminneas? | |
| Si quis ergo talis, qualis paulo ante possedisse me rettuli, | 4.1 |
| Aminneas pluribus uindemiis exploratas notet, ut ex iis malleolos | |
| feracissimos eligat, possit pariter generosas uineas et uberes efficere. | |
| nihil enim dubium est, quin ipsa natura subolem matri similem esse | |
| uoluerit, unde etiam pastor ille in Bucolicis ait: | 5 |
| sic canibus catulos similes, sic matribus haedos. | |
| Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadri- | 5.1 |
| garum semina diligenti obseruatione custodiunt et spem futurarum | |
| uictoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti. nos | |
| quoque pari ratione, uelut Olympionicarum equarum, ita feracissi- | |
| marum Aminnearum seminibus electis largae uindemiae spem | 5 |
| capiamus. neque est, quod temporis tarditas quemquam deterreat; | |
| nam quicquid morae est, in exploratione surculi absumitur. | 6.1 |
| ceterum, cum fecunditas uitis conprobata est, celerrime insitionibus | |
| ad maximum numerum perducitur. eius rei testimonium tu praeci- | |
| pue, Siluine, perhibere nobis potes, cum pulchre memineris a me | |
| duo iugera uinearum intra tempus bienni ex una praecoque uite, | 5 |
| quam in Caeretano tuo possides, insitione facta consummata. | |
| Quemnam igitur existimas uitium numerum intra tantundem | 7.1 |
| temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa | |
| duo iugera unius uitis progenies? quare, si, ut dixi, laborem et | |
| curam uelimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminnei | |
| generis uineas constituemus quam Biturici aut balisci; tantum | 5 |
| retulerit, ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique | |
| et ipsius uitis habitum obseruemus, quoniam plerumque degenerat | |
| surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat aut etiam si ex | |
| arbore in iugum defertur. | |
| Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de uinetis in | 8.1 |
| uineas transferemus. magis tamen ex frigido statu stirpis Aminnea | |
| potest calidum sustinere quam ex calido frigidum, quoniam cum | |
| omne uitis genus, tum maxime praedictum naturaliter laetatur | |
| tepore potius quam frigore. | 5 |
| sed et qualitas soli plurimum iuuat, | 9.1 |
| ut ex macro aut mediocri transducatur in melius; nam quod adsue- | |
| tum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius | |
| stercores. | |
| Atque haec de cura eligendi malleoli generatim praecepimus; | 5 |
| nunc illud proprie specialiter, ut non solum ex fecundissima uite sed | |
| et uitis parte feracissima semina eligantur. | |
| Feracissima autem semina sunt non, ut ueteres auctores credi- | 10.1.1 |
| derunt, extrema parte[st], quod caput uitis appellant, id est ultimum | |
| et productissimum flagellum. nam in eo quoque falluntur agri- | |
| colae, sed erroris est causa prima species et numerus uuarum, qui | |
| plerumque conspicitur in productissimo sarmento. quae res nos | 5 |
| decipere non debet: id enim adcidit non palmitis ingenita fertilitate | |
| sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et | |
| alimentum, quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum | |
| perueniat. | |
| naturali enim spiritu omne alimentum uirentis quasi | 2.1 |
| quaedam anima per medullam trunci ueluti sifone, quem diabeten | |
| uocant mechanici, trahitur in summum, quo cum peruenit, ibi | |
| consistit atque consumitur. unde etiam materiae uehementissimae | |
| reperiuntur aut in capite uitis aut in crure uicino radicibus. | 5 |
| sed | 3.1 |
| et hae steriles, quae e duro citantur, ac duplici ex causa robustae | |
| sunt, quod a fetu uacant quodque ex proximo terrae integro atque | |
| inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prore- | |
| punt, et quicquid, ut supra dixi, ad eas alimenti peruenit, indiui- | 5 |
| duum est. mediae sunt macerrimae, quas transcurrit hinc parte | |
| aliqua interceptus, illinc ad se tractus umor. | |
| Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum obseruari, | 4.1 |
| etiam cum plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum | |
| cogitur, sed id sarmentum, quod media uite situm ne inportuna | |
| quidem parte deficit ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. | |
| hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu | 5 |
| meliorem sortitur; siue enim pastinato deponitur siue trunco in- | |
| seritur, largioribus satiatur alimentis, quam prius, cum esset in | |
| egeno. | |
| itaque custodiemus, ut e praedictis locis, quos umeros | 5.1 |
| rustici uocant, semina legamus, eaque tamen tulisse fructum animad- | |
| uertemus; nam si fetu uacua sint, quamuis laudabilem partem uitis | |
| nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo; quare uitiosissima | |
| est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt, quod | 5 |
| uuas sarmentum habuerit, dum ex uite fertili legatur et non ex duro | |
| trunco enatum, quod pampinarium uocant. | |
| haec autem opinio, | 6.1 |
| quae est orta ex inscientia seminum eligendorum, primum parum | |
| fecundas uineas, deinde etiam nimis steriles reddit. quis enim | |
| omnino iam per tam longam seriem annorum agricola malleolum | |
| legentibus praecepit ea, quae paulo ante rettulimus, immo quis non | 5 |
| inprudentissimum quemque et eum, qui nihil aliud operis facere | |
| ualeat, huic negotio delegat? itaque ex hac consuetudine ueniunt | |
| inprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmis- | |
| simi; nam inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem | |
| ferre queat, huic officio adplicatur. | 10 |
| is porro, etiam si quam | 7.1 |
| scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissi- | |
| mulat ac superponit, et, ut numerum, quem uilicus imperauit, ex- | |
| plere possit, nihil curiose, nihil religiose administrat; unumque est | |
| ei propositum peragere laboris sui pensum, cum tamen, ut et sciat et, | 5 |
| quod sciat, exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit, | |
| ne pampinariam uirgam deplantet, cetera omnia ut seminibus | |
| contribuat. | |
| Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis | 8.1 |
| experimentum, non aliud semen eligimus nec frugiferum esse duci- | |
| mus, nisi quod in parte genitali fructum attulerit. nam illud quidem, | |
| quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit, fallacem | |
| fecunditatis imaginem praefert, nec ullam generandi uim possidet. | 5 |
| id procul dubio uerum esse ratio nos admonet, si modo, ut in | 9.1 |
| corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et | |
| frugiferarum stirpium partibus propria munia: uidemus hominibus | |
| inspiratam uelut aurigam rectricemque membrorum animam, sensus | |
| iniectos ad ea discernenda, quae tactu quaeque naribus auribusque | 5 |
| et oculis indagantur, pedes ad gressum conpositos, brachia ad con- | |
| plexum; ac ne per omnes uices ministeriorum uagetur insolenter | |
| oratio, nihil aures agere ualent, quod est oculorum, nihil oculi, quod | |
| est aurium. | |
| ne generandi quidem data est facultas manibus aut | 10.1 |
| plantis, sed quod hominibus ignotum uoluit esse genitor uniuersi, | |
| uentre protexit, ut diuina praedita ratione rerum aeterna opifex | |
| quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa | |
| spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret atque hoc ani- | 5 |
| mantis machinae speciem effingeret. | |
| hac lege pecudes, hac | 11.1 |
| uirgulta progenuit, hac uitium genera figurauit, quibus eadem ipsa | |
| mater ac parens primum radices uelut quaedam fundamenta iecit, ut | |
| is quasi pedibus insisteret, truncum deinde superposuit uelut | |
| quandam staturam corporis et habitus, mox ramis diffudit quasi | 5 |
| brachiis, tum pampinos elicuit uelut palmas eorumque alios fructu | |
| donauit, alios fronde sola uestiuit ad protegendos tutandosque | |
| partus. | |
| Ex iis igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia | 12.1 |
| conceptu atque fetu grauida sed tamquam tegumina et umbracula | |
| eorum, quae fructibus uidua sunt, legerimus, umbrae scilicet, non | |
| uindemiae laborauerimus. | |
| quid ergo est? cur, quamuis non sit | 13.1 |
| e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in | |
| futurum quasi sterilis damnatur a nobis? modo enim disputatio | |
| nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse adtributum | |
| officium, quod scilicet ei conuenit, ut malleolo quoque, qui oppor- | 5 |
| tuno loco natus est, fecunditatis uis adsit, etiam si interim cesset a | |
| partu. | |
| nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari, sed | 14.1 |
| et illud maxime profiteor palmitem quamuis frugifera parte enatum, | |
| si fructum non adtulerit, ne uim quidem fecunditatis habere. nec | |
| hoc illi sententiae repugnat: nam et homines quosdam non posse | |
| generare quamuis omni membrorum numero constante manifestum | 5 |
| est, ne sit incredibile, si genitali loco uirga nata fructu careat, cari- | |
| turam quoque fetu. | |
| Itaque, ut ad consuetudinem agricolarum reuertar, eiusmodi | 15.1 |
| surculos, qui nihil tulerint, spadones appellant, quod non facerent, | |
| nisi eos suspicarentur inhabiles frugibus; quae et ipsa appellatio | |
| rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamuis probabili | |
| parte uitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos | 5 |
| sciam non in totum sterilitate adfectos. nam confiteor pampinarios | |
| quoque, cum e duro processerint, tempore anni sequentis adquirere | |
| fecunditatem et ideo in resicem summitti, ut progenerare possit. | |
| uerum eiusmodi partum conperimus non tam ipsius resicis quam | 16.1 |
| materni esse muneris; nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura | |
| ferax, mixtus adhuc parentis elementis et fecundis pastus seminibus | |
| ac uelut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. | |
| at quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intem- | 5 |
| pestiua planta, direpta trunco, uel terrae uel etiam stirpi recisae | |
| inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem, nedum ad con- | |
| ceptum habilis, uim generandi uel in totum perdit uel certe minuit. | |
| Quare magno opere censeo in eligendis seminibus adhibere | 17.1 |
| curam, ut e fructuosa parte uitis palmites legamus eos, qui futuram | |
| fecunditatem iam dato fructu promittunt, nec tamen contenti simus | |
| singulis uuis, maximeque probemus, qui numerosissimis fetibus | |
| conspiciuntur. an opilionem laudabimus ex ea matre subolem pro- | 5 |
| pagantem, quae geminos enixa sit, et caprarium summittentem | |
| fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur, uide- | |
| licet quia speret parentium fecunditati prolem responsuram? | |
| Et nos sequemur in uitibus hanc ipsam rationem tanto quidem | 18.1 |
| magis, quod compertum habemus naturali quadam malignitate | |
| desciscere interdum quamuis diligenter probata semina; idque nobis | |
| poeta uelut surdis ueritatis inculcet dicendo: | |
| uidi lecta diu et multo spectata labore | 5 |
| degenerare tamen, ni uis humana quotannis | |
| maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis | |
| in peius ruere ac retro sublapsa referri. | |
| quod non tantum de seminibus leguminum sed in tota agricolationis | |
| ratione dictum esse intellegendum est, | 10 |
| si modo longi temporis | 19.1 |
| obseruatione conperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, | |
| qui quattuor uuas tulerit, deputatum et in terra depositum a fecun- | |
| ditate materna sic degenerare, ut interdum singulis, nonnumquam | |
| etiam binis uuis minus adferat. | 5 |
| in quantum autem censemus | 20.1 |
| defecturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, | |
| cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? itaque | |
| huius rationis demonstratorem magis esse me quam inuentorem | |
| libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude | 5 |
| merita. nam id ipsum sensisse eos non dubium est, quamuis nullo | |
| alio sit scripto proditum, exceptis, quos rettuli, numeris Vergili, et | |
| sic tamen, ut de seminibus leguminum praecipiatur. | |
| Cur enim aut e duro natam uirgam aut etiam ex fecundo | 21.1 |
| malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si | |
| nihil interesse ducebant, ex quo loco semina legerentur? nunc, quia | |
| uim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco | |
| pampinarium et sagittam uelut inutiles ad deponendum prudentis- | 5 |
| sime damnauerunt. quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab | |
| his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus | |
| fructum non attulisset. | |
| nam si sagittam, id est superiorem | 22.1 |
| partem malleoli, uituperandam censebant, cum esset eadem pars | |
| surculi frugiferi, quanto magis uel ex optima uitis parte natum | |
| flagellum, si est sterile, inprobatum ab his ratio ipsa declarat, nisi si | |
| tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscisum | 5 |
| a sua stirpe destitutumque materno alimento frugi fore, qui <i>n | |
| ipsa matre nequam fuisse<t>. | |
| Atque haec et forsitan pluribus dicta sint, quam exigebat ratio | |
| ueritatis, minus tamen multis, quam postulabat praue detorta et | |
| inueterata opinio rusticorum. | 10 |