| De nouellatione et de insitione plantarum | |
| Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, | 3.5.1.1 |
| sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui, tametsi fere omnes | |
| auctores huic rei laetissimum locum destinauerunt, quod ego | |
| minime reor esse pro agricola. nam depositae stirpes ualido solo | |
| quamuis celeriter conprehendant atque prosiliant, tamen, cum sunt | 5 |
| uiuiradices factae, si in peius transferantur, retorrescunt nec ado- | |
| lescere queunt. | |
| Prudentis autem coloni est ex deteriore terra potius in melio- | 2.1 |
| rem quam ex meliore in deteriorem transferre; propter quod medio- | |
| critas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni | |
| malique posita est. siue enim postmodum necessitas postulat tem- | |
| pestiua semina ieiuno solo conmittere, non magnam sentiunt | 5 |
| differentiam, cum ex mediocri materia in exilem translata sunt; siue | |
| laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt. | |
| rursus tenuissimo solo uitiarium facere minime rationis est, cum | 3.1 |
| malleolorum pars maior deperit, et, quae superest, tarde fit idonea | |
| translationi. ergo mediocris et modice siccus ager uitiario est aptis- | |
| simus. isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastina- | |
| tionis, cum in duos pedes et semissem conuertitur humus, ac deinde | 5 |
| tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis | |
| ordinibus, <qui> ducenos quadragenos pedes optinent, sesceni | |
| malleoli pangendi sunt. | |
| is numerus consummat per totum | 4.1 |
| iugerum seminum milia quattuor et uiginti. | |
| Verum hanc curam praeuenit inquisitio et electio malleolorum; | |
| nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei | |
| probatissimum genus stirpis deponere. | 5 |
| Sed electio dupliciter facienda est. non enim solum fecundam | 6.1.1 |
| esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio | |
| est subtilior, ut ex is partibus trunci sumantur, quae et genitales | |
| sunt et maxime fertiles. | |
| uitis autem fecunda, cuius progeniem | 2.1 |
| studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uuas | |
| conpluris exigit: potest enim trunci uastitate id accidere et frequentia | |
| palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uuae in | |
| singulis sarmentis conspiciuntur, sed si per unumquemque pampi- | 5 |
| num maior numerus uuarum dependet, si ex singulis gemmis con- | |
| pluribus materiis cum fructu germinat, si denique etiam e duro | |
| uirgam cum aliquis racemis citat, si etiam nepotum fructu grauida | |
| est, ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo. | |
| Malleolus autem nouellus est palmes, innatus prioris anni | 3.1 |
| flagello, cognominatusque a similitudine rei, quod in ea parte, qua | |
| deciditur ex uetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem | |
| praebet. hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni | |
| tempore, quo uineae putantur, ac super terram gemmis tribus uel | 5 |
| quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido, non | |
| uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare, ne uitis, ex | |
| qua is sumitur, ancipitem floris habeat euentum, ne difficulter | |
| acinus ingrandescat, ne aut praecoquis aut serae maturitatis fructum | |
| adferat; nam illa uolucribus, haec etiam tempestatibus hiemis | 10 |
| infestatur. | |
| Tale porro genus non una conprobatur uindemia; potest enim | 4.1 |
| uel anni prouentu uel aliis de causis etiam naturaliter infecunda | |
| uitis semel exuberare. sed ubi plurimis uelut emeritis annorum | |
| stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecundi- | |
| tate, nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio. id | 5 |
| enim tempus fere uirentium generositatem declarat, quo sol in | |
| eandem partem signifer<i per> eosdem numeros redit, per quos | |
| cursus sui principium ceperat. quem circuitum meatus dierum | |
| integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν | |
| uocant studiosi rerum caelestium. | 10 |
| Sed certum habeo, Siluine, iam dudum te tacitum requirere, | 7.1.1 |
| cuius generis sit ista fecunda uitis, quam nos tam adcurate describi- | |
| mus, anne de is aliqua significetur, quae uulgo nunc habentur | |
| feracissimae. plurimi namque Bituricam, multi spioniam, quidam | |
| baliscam, nonnulli arcelacam laudibus efferunt. | 5 |
| nos quoque | 2.1 |
| haec genera testimonio nostro non fraudamus: sunt enim largissimi | |
| uini; sed proposuimus docere uineas eiusmodi conserere, quae nec | |
| minus uberes fructus praedictis generibus adferant et sint pretiosi | |
| saporis, uel Amin<n>ei uel certe non procul ab eo gustu; cui nostrae | 5 |
| sententiae scio paene omnium agricolarum diuersam esse opinionem, | |
| quae de Aminneis inueterata longo iam tempore conualuit tamquam | |
| natali et ingenita sterilitate laborantibus. | |
| Quo magis nobis ex alto repetita conpluribus exemplis firmanda | 3.1 |
| ratio est, quae desidia nec minus inprudentia colonorum damnata | |
| <a>ut uelut ignorantiae tenebris occaecata luce ueritatis caruit; qua | |
| re non intempestiuum est nos ad ea praeuerti, quae uidentur hunc | |
| publicum errorem corrigere posse. | 5 |