| REI RVSTICAE | |
| LIBER TERTIVS | |
| SVRCVLARIS PRIOR | |
| TERTIVS LIBER HAEC CONTINET | |
| I. Quod genus uitis conueniat cuique solo et statui caeli. | 3.ca.1.1 |
| II. Quae uites suburbanis regionibus ad escam conserendae | 2.1 |
| sunt. | |
| III. Quae uites diffusionis causa deponendae. | 3.1 |
| IV. Nomina et qualitates minus aut magis generosarum | 4.1 |
| uitium. | |
| V. Disputationem, qua colligitur nihil rusticis magis ex- | 5.1 |
| pedire quam uineas colere. | |
| VI. Quantum debeat agricola ex deposito malleolo redigere. | 6.1 |
| VII. Quantum in singula iugera uini facere. | 7.1 |
| VIII. Quot iugera debeat unus uinitor colere. | 8.1 |
| IX. Quali solo et quomodo uitiarium faciundum sit. | 9.1 |
| X. Qualis et ex quibus partibus uitis malleolus legendus sit. | 10.1 |
| XI. Quomodo fecunditatem uitis explores. | 11.1 |
| XII. Quomodo Aminneas uineas feraces facias. | 12.1 |
| XIII. Quae spectandae sint qualitates in eo solo, quod uineis | 13.1 |
| destinaueris. | |
| XIV. Quomodo terra pastinetur. | 14.1 |
| XV. Quot modis uitis ponatur aut in prouinciis aut in Italia. | 15.1 |
| XVI. Meliorem esse positionem pastinato solo quam in nouali | 16.1 |
| factis scrobibus aut sulcis. | |
| XVII. Quae mensura pastinandi soli uineis abunde sit. | 17.1 |
| XVIII. Quemadmodum et quibus temporibus conserenda sit | 18.1 |
| uitis. | |
| XIX. Quae obseruare debeat, qui uitem serit. | 19.1 |
| XX. Contra Iuli Attici positionem, qui contortum malleolum | 20.1 |
| ponit. | |
| XXI. Quam longus debeat esse malleolus. | 21.1 |
| XXII. Quot genera uitium ponenda sint. | 22.1 |
| XXIII. Utrum distinctis uitium generibus horti conserendi sint | 23.1 |
| an consemineae uineae faciendae. | |
| Hactenus aruorum cultus, | 1.1.1 |
| ut ait praestantissimus poeta. nihil enim prohibet nos, Publi Siluine, | |
| de isdem rebus dicturos celeberrimi carminis auspicari principio. | |
| sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae uel maxima est. | |
| earum species diuersae et multiformes sunt, quippe uarii generis, | 5 |
| sicut auctor idem refert, | |
| nullis hominum cogentibus ipsae | |
| sponte sua ueniunt, | |
| multae etiam nostra manu satae procedunt. | |
| sed quae non ope | 2.1 |
| humana gignuntur, siluestres ac ferae sui cui<us>que ingenii poma | |
| uel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt | |
| frugibus. de eo igitur prius genere dicendum est, quod nobis ali- | |
| menta praebet, idque tripertito diuiditur: nam ex surculo uel arbor | 5 |
| procedit, ut oleae, uel frutex, ut palmae campestris, uel tertium | |
| quiddam, quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est | |
| uitis. | |
| Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus non tantum fructus | 3.1 |
| dulcedine sed etiam facilitate, per quam omni paene regione et | |
| omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali uel praeferuida, curae | |
| mortalium respondet; tamque felix campis quam collibus prouenit, | |
| et in densa non minus quam in resoluta, s<ed> aeque etiam gracili | 5 |
| atque pingui materia siccaque et uliginosa; | |
| tum sola maxime ut- | 4.1 |
| cumque patitur intemperiem caeli uel sub axe frigido uel aestuoso | |
| procellosoque. refert tamen cuius generis aut quo habitu uitem pro | |
| regionis statu colere censeas: neque enim omni caelo soloue cultus | |
| idem neque est idem stirpis eius genus, quodque praecipuum est ex | 5 |
| omnibus, non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut | |
| minus aptum esse doceat usus. | |
| Exploratum tamen habebit prudens agricola genus uitis habile | 5.1 |
| campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert, colli, quod | |
| siccitatem uentosque patitur; pingui et uberi dabit agro gracilem | |
| uitem nec natura nimis fecundam, macro feracem, terrae densae | |
| uehementem multaque materia frondentem, resoluto et laeto solo | 5 |
| rari sarmenti; umido loco sciet non recte mandari fructum teneri et | |
| amplioris acini sed call<os>i et angusti frequentisque uinacei, sicco | |
| recte contribui diuersae naturae semina. | |
| Sed et post haec non ignorabit dominus loci plus posse qualita- | 6.1 |
| tem caeli frigidam uel calidam, siccam uel roscidam, grandinosam | |
| uentosamque uel placidam, serenam uel nebulosam; | |
| frigidaeque | 7.1 |
| aut nebulosae duorum generum uites aptabit, seu praecoques, qua- | |
| rum maturitas frugum praecurrit hiemem, seu firmi durique acini, | |
| quarum inter caligines uuae deflorescunt et mox gelicidiis ac pruinis, | |
| ut aliarum caloribus, mitescunt; uentoso quoque et tumultuoso statu | 5 |
| caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet, rursus calido | |
| teneriores uberioresque concredet; sicco destinabit eas, quae pluuiis | |
| aut continuis roribus putrescunt, roscido, quae siccitatibus laborant, | |
| grandinoso, quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant | |
| fructum. nam placida et serena regio nullam non recipit, commo- | 10 |
| dissime tamen eam, cuius uel uuae uel acina celeriter decidunt. | |
| Ac si uoto est eligendus uineis locus et status caeli, sicut cen- | 8.1 |
| set uerissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec | |
| resolutum, soluto tamen propius, nec exile nec laetissimum, proxi- | |
| mum tamen uberi, nec campestre nec praeceps, simile tamen edito | |
| campo, nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum, quod | 5 |
| fontibus non in summo, non in profundo terrae scaturriat sed ut | |
| uicinum radicibus umorem sumministret, | |
| eumque nec ama- | 9.1 |
| rum nec salsum, ne saporem uini corrumpat et incrementa uiren- | |
| tium uelut quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus | |
| Vergilio dicenti: | |
| salsa autem tellus, et quae perhibetur amara | 5 |
| frugibus infelix; ea nec mansuescit arando | |
| nec baccho genus aut pomis sua nomina seruat. | |
| caelum porro neque niuale uinea, sicut praedixi, nec rursus | 10.1 |
| aestuosum desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur, | |
| imbribus magis quam serenitatibus offenditur et solo sicco quam | |
| nimis pluuio est amicior; perflatu modico lenique gaudet, procellis | |
| obnoxia est. atque haec maxime probabilis caeli et soli qualitas. | 5 |
| Vitis autem uel ad escam uel ad effusionem deponitur. ad escam | 2.1.1 |
| non expedit instituere uineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut | |
| ratio postulet inconditum fructum mercantibus uelut pomum | |
| uendere. quae cum talis est conditio, maxime praecoques et dura- | |
| cinae, tum denique purpureae et bumasti dactylique et Rhodiae, | 5 |
| Libycae quoque et cerauniae, | |
| nec solum, quae iocunditate | 2.1 |
| saporis, uerum etiam, quae specie commendari possunt, conseri | |
| debent, ut stephanitae, ut tripedaneae, ut unciariae, ut cydonitae, | |
| item quarum uuae temporibus hiemis durabiles uasis conduntur, | |
| ut uennuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae. | 5 |
| At ubi uino consulimus, uitis eligitur, quae et in fructu ualet | 3.1 |
| et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturni- | |
| tatem stirpis plurimum confert. | |
| sed ea tum praecipua est, si | 4.1 |
| nec nimis celeriter frondet et primo quoque tempore deflorescit, | |
| nec nimis tarde mitescit, quin etiam pruinas et caliginem et carbun- | |
| culum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit nec sic- | |
| citatibus abolescit. | 5 |
| Talis nobis eligatur uel mediocriter fecunda, si modo is locus | 5.1 |
| habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit. nam si sordidus | |
| aut uilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplica- | |
| tione frugum reditus augeatur. | |
| fere autem omni statu locorum | 6.1 |
| campestria largius uinum sed iucundius adferunt collina, quae | |
| tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed | |
| sunt generosiora sub Austro. | |
| Nec dubium, quin sit ea nonnullarum uitium natura, ut pro | 7.1 |
| locorum situ bonitate uini modo uincat, modo superetur. solae | |
| traduntur Aminneae, excepto caeli statu nimis frigido, ubicumque | |
| sint, etiam si degenerent sibi comparatae, magis aut minus probi | |
| gustus uina praebere, ceteras omnis sapore praecedere. | 5 |
| ea<e> | 8.1 |
| cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt: duas germanas | |
| cognouimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis | |
| arbori nec non iugo; illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat | |
| longeque praecedit maiorem, quia et imbres et uentos fortius | 5 |
| patitur. | |
| nam maior celeriter in flore corrumpitur et magis in | 9.1 |
| iugis quam in arboribus, ideoque non est uineis apta, uix etiam | |
| arbusto, nisi praepingui et uiuida terra; nam nec mediocri ualet, | |
| multoque minus in exili; prolixarum frequentia materiarum folio- | |
| rumque et uuarum et acinorum magnitudine dinoscitur; internodiis | 5 |
| quoque rarior largis fructibus a minore superatur, gustu non uinci- | |
| tur. et hae quidem utraeque Aminneae. | |
| Verum et aliae duae geminae ab eo, quod duplicis uuas exi- | 10.1 |
| gunt, cognomen trahunt, austerioris uini sed aeque perennis. | |
| duarum minor uulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos | |
| Vesuuii colles Surrentinosque uestit; hilaris inter aestiuos Fauonii | |
| flatus, Austris adfligitur. | 5 |
| ceteris itaque partibus Italiae non | 11.1 |
| tam uineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus | |
| commodissime iugum sustineat. materiam fructumque, nisi quod | |
| duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina | |
| maiori germanae, quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior | 5 |
| etiam mediocri solo; nam illam nisi praepingui terrae non respon- | |
| dere iam dictum est. | |
| Lanatam quoque Aminneam quidam maxime probant, quae | 12.1 |
| hoc uocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Aminneis, | |
| uerum quod praecipue canescit lanugine; sane boni uini, sed lenioris | |
| quam superiores; crebram quoque materiam fundit atque ideo | |
| propter pampini densitatem parum saepe recte deflorescit eademque | 5 |
| maturo fructu celeriter putrescit. | |
| Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur | 13.1 |
| Aminnea maiori germanae non dissimilis prima specie pampini et | |
| trunci, sed uini sapore aliquanto inferior, quamuis generosissimis | |
| sit proxima, praeferenda etiam propriis uirtutibus: nam et feracior | |
| et flore melius exuitur spissasque et albidas uuas ac tumidioris acini | 5 |
| gerit, gracili aruo non desciscit atque ideo inter uberrimas uites | |
| numeratur. | |
| Nomentaneae uini nobilitate subsequuntur Aminneas, fecundi- | 14.1 |
| tate uero etiam praeueniunt, quippe cum se frequenter inpleant et | |
| id, quod ediderunt, optime tuentur. sed earum quoque feracior est | |
| minor, cuius et folium parcius scinditur et materia non ita rubet ut | |
| maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur eaedemque faeciniae, | 5 |
| quod plus quam ceterae faecis adferunt. | |
| id tamen incommo- | 15.1 |
| dum repensant uuarum multitudine, quas et in iugo[s] et in arbore | |
| melius exhibent. uentos et imbres ualenter sufferunt; celeriter | |
| deflorescunt et ideo cito mitescunt omnis incommodi patientes | |
| praeter caloris; nam quia minuti acini et durae cutis uuas habent, | 5 |
| aestibus contrahuntur; pinguique aruo maxime gaudent, quod | |
| ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uuis praebere | |
| ualet; | |
| frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime | 16.1 |
| sustine<n>t, sicut eugeniae, dum sunt in Albano colle (nam mutato | |
| loco uix nomini suo respondent), nec minus Allobrogicae, quarum | |
| uini iocunditas cum regione mutatur. | |
| Magnis etiam dotibus tres ap[p]ianae commendantur, omnes | 17.1 |
| feraces, iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, | |
| quae nudis foliis est; nam duae lanatae, quamuis frondibus et palmi- | |
| tum pare<s> facie, fluxurae qualitate sunt dispariles, quoniam tar- | |
| dius altera recipiet cariem uetustatis; | 5 |
| pingui solo feracissimae, | 18.1 |
| mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis | |
| locis aptissimae; uini dulcis, sed capiti neruisque uenisque non | |
| aptae; nisi mature lectae, pluuiis uentisque et apibus adferunt | |
| praedam, quarum uocabulo propter hanc populationem cognomi- | 5 |
| nantur. | |
| Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. possunt tamen etiam | 19.1 |
| secundae notae uites prouentu et ubertate commendari, qualis est | |
| Biturica, qualis balisca, quarum minorem coccolobin uocant His- | |
| pani, longe omnium primis utraeque proximae: nam et uetustatem | |
| uinum earum patitur et ad bonitatem aliquam per annos uenit. | 20.1 |
| iam uero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum | |
| etiam patientia, quippe turbines imbresque fortissime sustinent et | |
| commode fluunt nec deficiunt macro solo, frigora melius quam | |
| umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus | 5 |
| tamen contristantur. | |
| Visulla deinde ab iis et minor argitis terrae mediocritate | 21.1 |
| laetantur, nam in pingui nimi<i>s uiribus luxuriant, in macra tenues | |
| et uacuae fructu ueniunt, amiciores iugo quam arboribus; sed | |
| argitis etiam in sublimibus fertilis uastis materiis et uuis exuberat. | |
| humillimis tabulatis aptior uisulla breuem materiam, durum | 22.1 |
| folium et latum exigit, cuius amplitudine fructus suos optime | |
| aduersus grandinem tuetur. qui tamen nisi primo quoque tempore | |
| maturi legantur, ad terram decidunt; umoribus etiam, priusquam | |
| defluant, putrescunt. | 5 |
| Sunt et heluolae, quas nonnulli uarias appellant, neque pur- | 23.1 |
| pureae neque nigrae, ab heluo, nisi fallor, colore uocitatae. melior | |
| est nigrior abundantia uini, sed haec sapore pretio<sio>r; color | |
| acinorum in neutra conspicitur aequalis atque utraque candidi | |
| musti. alterna uice annorum plus aut minus adferunt; melius arbo- | 5 |
| rem sed et iugum commode uestiunt, mediocri quoque solo fe- | |
| cundae sicut Preciae minor et maior; sed hae[c] generositate uini | |
| magis commendantur et frequentibus materiis frondent et cito | |
| maturescunt. | |
| Albuelis utilior his, ut ait Celsus, in colle quam in campo, in | 24.1 |
| arbore quam in iugo, in summa arbore quam in ima ferax et materiae | |
| frequentis et uuae. nam <quae> Graeculae uites sunt, ut Mareoticae, | |
| Thasiae, p<s>ithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, | |
| ita nostris regionibus et raritate uuarum et acinorum exiguitate | 5 |
| minus fluunt; inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amargion | |
| appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni uini est et | |
| innoxia, quoniam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis | |
| neruis, quamuis gustu non sit hebes. | |
| Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola | 25.1 |
| commendantur, ut tres heluennacae, quarum duae maiores nequi- | |
| quam minori bonitate et abundantia musti pares habentur—earum | |
| altera, quam Galliarum incolae marcum uocant, mediocris uini est, | |
| et altera, quam longam appellant, eandemque canam, sordidi uini | 5 |
| nec tam largi quam ex numero uuarum prima specie promittit; | 26.1 |
| minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur: nam rotundissi- | |
| mum omnium id gerit atque est laudabilis, quod siccitates maxime | |
| perfert, quod frigora sustinet dum tamen sine imbribus, quod non- | |
| nullis locis etiam uinum eius in uetustatem diffunditur, quod prae- | 5 |
| cipue sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat—, | |
| ut spionia, dapsilis musto sed amplitudine[m] magis uuarum | 27.1 |
| quam numero fertilis, ut Holconia, ut Murgentina eademque Pom- | |
| peiana, ut Numisiana, u<t> uennucula[e] eademque scirpicula atque | |
| rabucula, ut nigra Fregellana et Mettica, ut Rhaetica, ut omnium, | |
| quas cognouimus, copiosissima arcelaca maior, a multis argitis | 5 |
| falso existimata. | |
| Nam has nuper mihi cognitas, pergulanam dico et hirtiolam | 28.1 |
| ferreolamque, non facile adseuerem, quo gradu habendae sint, quod, | |
| etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate uini, quod | |
| adferunt, iudicare potui. unam etiam praecoquem uitem nobis ante | |
| hoc tempus incognitam Graeca consuetudine dracontion uocitari | 5 |
| comperimus, quae fecunditate uel arcelacae baliscaeque et Bituricae | |
| comparari possit, generositate uini Aminneae. | |
| Multa praeterea genera sunt uitium, quarum nec numerum | 29.1 |
| nec adpellationes cum certa fide referre possumus. neque, ut ait | |
| poeta, numerum comprehendere refert, | |
| quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem | |
| dicere, quam multae Zephyro turbentur harenae. | 5 |
| quippe universae regiones regionumque paene singulae partes | 30.1 |
| habent propria uitium genera, quae consuetudine sua denominant; | |
| quaedam etiam stirpes cum locis uocabula mutauerunt, quaedam | |
| propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam a qualitate | |
| sua decesserunt, ita ut dinosci non possint, ideoque in hac ipsa | 5 |
| Italia, ne[c] dicam in tam diffuso terrarum orbe, uicinae nationes | |
| nominibus earum discrepant uariantque uocabula. | |
| quare pru- | 31.1 |
| dentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio, quo potiri | |
| nequea<n>t, studiosos non demorari, sed illud in totum praecipere, | |
| quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus uitium | |
| conserendum esse, nisi fama, nullum diutius conseruandum, nisi | 5 |
| experimento probatum. Atque ubi multa inuitabunt regionis | |
| commoda, ut nobilem uitem conseramus, generosam | |
| requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non | |
| multum, quod proritet, feracitatem potius sequemur, | |
| quae non eadem portione uincitur pretio quam uincit | 10 |
| abundantia. | |
| Sed de hac sententia quamquam et ipse paulo ante idem cen- | 32.1 |
| suerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Pro- | |
| positum est enim docere, qua ratione uineae pariter feraces et pre- | |
| tiosae fluxurae possint constitui. | |
| Nunc, priusquam de satione uitium disseram, non alienum | 3.1.1 |
| puto uelut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut | |
| ante perpensum et exploratum habeamus, an locupletet patrem | |
| familiae uinearum cultus. est enim paene adhuc superuacuum de | |
| his conserendis praecipere, dum, quod prius est, nondum conceda- | 5 |
| tur, an omnino sint habendae, idque adeo plurimi dubitent, ut | |
| multi refugiant et reformident talem positionem ruris atque optabi- | |
| liorem pratorum possessionem pascuorumque uel siluae caeduae | |
| iudicent. | |
| nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna | 2.1 |
| fuit abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. | |
| sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. | |
| Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt uberri- | |
| mum esse reditum uinearum. atque, ut omittam ueterem illam | 5 |
| felicitatem aruorum, quibus et ante iam Cato Marcus et mox Varro | |
| Terentius prodidit singula iugera uinearum sescenas urnas uini | |
| praebuisse—id enim maxime adseuerat in primo libro rerum | |
| rusticarum Varro—nec una regione prouenire solitum, uerum et in | |
| Fauentino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur, | 10 |
| his | 3.1 |
| certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris et | |
| praecipue quam possidet Seneca, uir excellentis ingenii atque | |
| doctrinae, cuius in praediis uinearum iugera singula culleos octonos | |
| reddidisse plerumque conpertum est. | 5 |
| Nam illa uidentur prodigialiter in nostris Caeretanis accidisse, ut | |
| aliqua uitis apud te excederet uuarum numerum duorum milium, ut | |
| apud me octingenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos | |
| peraequarent, ut primae uineae centenas amphoras iugeratim prae- | |
| berent, cum prata et pascua et siluae, si centenos sestertios singula | 10 |
| iugera efficiant, optime domino consulere uideantur. | |
| nam | 4.1 |
| frumenta maiorem quidem partem Italiae quando cum quarto | |
| responderint, uix meminisse possimus. | |
| Cur ergo res infamis est? Non quidem suo, sed hominum | |
| inquit uitio Graecinus, primum quod in explorandis seminibus | 5 |
| nemo adhibet diligentiam et ideo pessimi generis plerique uineta | |
| conserunt, deinde sata non ita nutriunt, ut ante conualescant ac | |
| prosiliant, quam retorrescant, sed et si forte adoleuerint, negle- | |
| genter colunt. | |
| iam illud a principio nihil referre censent, quem | 5.1 |
| locum conserant, immo etiam sedi <e>ligunt deterrimam partem | |
| agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae | |
| nihil aliud ferre possit. sed ne ponendi quidem rationem aut perspi- | |
| ciunt aut perspectam exequuntur; tum etiam dotem, id est instru- | 5 |
| mentum, raro uineis praeparant, cum ea res, si omissa sit, plurimas | |
| operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat. | |
| fruc- | 6.1 |
| tum uero plerique quam uberrime praesentem consectantur nec | |
| prouident futuro tempori, sed quasi plane in diem uiuant, sic | |
| inperant uitibus et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati | |
| non consulant. haec omnia uel certe plurima ex his cum commise- | 5 |
| runt, quiduis malunt quam suam culpam confiteri querunturque | |
| non respondere sibi uineta, quae uel per auaritiam uel inscientia uel | |
| per neglegentiam perdiderunt. | |
| At si quis cum scientia sociauerit diligentiam, non, ut ego | 7.1 |
| existimem, <amphoras percipiet> trecenas uel certe ducenas. sed | |
| Graecinus, minimum conputans, licet inquit amphoras uicenas | |
| percipiant ex singulis iugeribus, omnis istos, qui fae- | |
| num suum et holera amplexantur, incremento patri- | 5 |
| monii facile superabunt; nec in hoc errat, quippe, ut diligens | |
| ratiocinator calculo posito uidet, id genus agricolationis maxime rei | |
| familiari conducere. | |
| Nam ut amplissimas inpensas uineae poscant, non tamen | 8.1 |
| excedunt septem iugera unius operam uinitoris, quem uulgus | |
| quidem parui aeris uel de lapide noxium posse conparari putat. sed | |
| ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum uinitorem in primis | |
| esse censeo, isque sit licet emptus sex uel potius sestertiis octo | 5 |
| milibus; tum ipsum solum septem iugerum totidem milibus num- | |
| morum partum uineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et | |
| uiminibus, binis milibus in singula iugera positas duco. fit tamen in | |
| assem consummatum pretium sestertiorum uiginti nouem milium. | |
| huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadrin- | 9.1 |
| genti octoginta nummi biennii temporis, quo uelut infantia uinea- | |
| rum cessat a fructu. fit in assem summa sortis et usurarum triginta | |
| duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. | |
| Quod quasi nomen si, ut fenerator cum debitore, ita rusticus cum | 5 |
| uineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram | |
| semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos | |
| mille nongentos quinquaginta sestertios nummos, qua conputatione | |
| uincet tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Grae- | |
| cini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta | 10 |
| nummorum; | |
| quippe, ut deterrimi generis sint uineae, tamen, | 10.1 |
| si cultae, singulos utique culleos uini singula earum iugera peraequa- | |
| bunt, utque trecentis nummis quadragenae urnae ueneant, quod | |
| minimum pretium est annonae, consummant tamen septeni cullei | |
| sestertia duo milia et centum nummos. ea porro summa excedit | 5 |
| usuram semissium. | |
| Atque hic calculus, quem posuimus, Graecini rationem con- | 11.1 |
| tinet. sed nos extirpanda uineta censemus, quorum singula iugera | |
| minus quam ternos culleos praebent. et adhuc tamen sic conputaui- | |
| mus, quasi nullae sint uiuiradices, quae de pastinato eximantur, cum | |
| sola ea res omnem inpensam terreni pretio suo liberet, si modo non | 5 |
| prouincialis sed Italicus ager est. | |
| Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostram et | 12.1 |
| Iuli Attici rationem dispexerit. nos enim uicena milia malleolum per | |
| uineae iugerum inter ordines pangimus, ille minus quattuor milibus | |
| deponit. cuius ut uincat ratio, nullus tamen uel iniquissimus locus | |
| non maiorem quaestum reddet quam acceperit inpensam: | 5 |
| si- | 13.1 |
| quidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant, reliqua | |
| tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro | |
| redemptore<s> mer<c>ant<ur>, quae summa tertia parte superat | |
| duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum uinearum praedixi- | 5 |
| mus. quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inuiti | |
| sestertiis sescenis nummis singula milia uiuiradicis a me rustici | |
| mercentur, | |
| sed uix istud alius praestiterit: nam nec quisquam | 14.1 |
| nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam | |
| uini, quantam tu, Siluine, nouisti. mediocre itaque uulgatumque | |
| pretium uiuiradicis posui, quo celerius, nullo dissentiente, perduci | |
| possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc | 5 |
| agricolationis reformidant. | |
| Siue ergo pastinationis reditus seu futurarum spes uindemia- | 15.1 |
| rum cohortari nos debet ad positionem uinearum; quas quoniam | |
| docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum prae- | |
| cepta dabimus. | |
| Cui uineta facere cordi est, praecipue caueat, ne alienae potius | 4.1.1 |
| curae quam suae credere uelit, neue mercetur uiuiradicem sed genus | |
| surculi probatissimum domi conserat faciatque uitiarium, ex quo | |
| possit agrum uineis uestire. nam quae peregrina ex diuersa regione | |
| semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam | 5 |
| uernacula, eoque uelut alienigena reformidant mutatam caeli locique | |
| positionem; | |
| sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum | 2.1 |
| sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum pro- | |
| batumque genus surculi deposuerit. quam ob rem bienni spatium | |
| longum esse minime existimandum est, intra quod utique tem- | |
| pestiuitas seminum respondet, cum semper, ut dixi, plurimum | 5 |
| retulerit exquisiti generis stirpem deposuisse. | |
| Post hoc deinde meminerit accurate locum uineis eligere, de | 3.1 |
| quo cum iudicauerit, maximam diligentiam sciat adhibendam pasti- | |
| nationi, quam cum peregerit, non minore cura uitem conserat, et | |
| cum posuerit, summa sedulitate culturae seruiat. id enim quasi | |
| caput et columen est inpensarum, quoniam in eo consistit, melius an | 5 |
| sequius terrae mandauerit paterfamilias pecuniam in otio tractare. | |
| igitur unumquodque eorum, quae proposui, suo iam persequar | |
| ordine. |