| Quae per ferias liceat agricolis et quae non liceat facere | |
| Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere | 2.21.1.1 |
| maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agri- | |
| colas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere | |
| debeant. sunt enim, ut ait poeta, quae | |
| festis exercere diebus | 5 |
| fas et iura sinunt: riuos deducere nulla | |
| religio uetuit, segeti praetendere saepem, | |
| insidias auibus moliri, incendere uepres | |
| balantumque gregem fluuio mersare salubri. | |
| quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; | 2.1 |
| uetant quoque lanarum causa lauari oues nisi si propter | |
| medicinam. Vergilius, quod liceat feriis flumine abluere | |
| gregem, praecipit et idcirco adicit fluuio mersare salubri, | |
| id est salutari; sunt enim uitia, quorum causa pecus utile | 5 |
| sit lauare. feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: | 3.1 |
| far pinsire, faces incidere, candelas sebare, uineam con- | |
| ductam colere, piscinas, lacus, fossas ueteres tergere et | |
| purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabu- | |
| lata conponere, fructus oliueti conductos cogere, mala, pira, | 5 |
| ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo | |
| uel mulo clitellario adferre; sed iuncto aduehere non per- | |
| mittitur nec adportata serere neque terram aperire neque | |
| arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, | 4.1 |
| nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut uincire | |
| aut uehere. ac ne uindemiam quidem cogi per religiones | |
| pontificum feriis licet nec ouis tondere, nisi si catulo fece- | |
| ris. defrutum quoque facere et uinum defrutare licet. uuas | 5 |
| itemque oliuas conditu legere licet. pellibus oues uestiri | |
| non licet. in horto quicquid holerum causa facias, omne | |
| licet. feriis publicis hominem mortuum sepeliri non licet. | |
| M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, | 5.1 |
| idemque boues permittit coniungere lignorum et frumento- | |
| rum aduehendorum causa. nos apud pontifices legimus | |
| fereis tantum denicalibus mulos iungere non licere, ceteris | |
| licere. hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnia | 5 |
| festorum percensuerim, desideraturos lustrationum cetero- | |
| rumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem pri- | |
| scis usurpatum. nec ego abnuo docendi curam sed differo | 6.1 |
| in eum librum, quem conponere in animo est, cum agri- | |
| colationis totam disciplinam praescripsero. finem interim | |
| praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, | |
| quae de uineis arbustisque prodidere ueteres auctores | 5 |
| quaeque ipse mox conperi. |