| Quo modo areaturae fieri debeant | |
| Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, | 2.20.3.5 |
| protinus in aceruum uel in nubilar congeritur et subinde | |
| opportunius solibus torrefacta proteritur. sin autem spicae | 4.1 |
| tantum modo recisae sunt, possunt in horreum conferri et | |
| deinde per hiemem uel baculis excuti uel exteri pecudibus. | |
| at si conpetit, ut in area teratur frumentum, nihil dubium | |
| est, quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, | 5 |
| si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam possis, quae | |
| res utraque culmos facillime conminuit. ipsae autem spicae | |
| melius fustibus tunduntur uannisque expurgantur, at ubi | 5.1 |
| paleis inmixta sunt frumenta, uento separantur. ad eam | |
| rem Fauonius habetur eximius, qui leuis aequalisque aestiuis | |
| mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, | |
| quia saepe, dum expectatur, saeua nos hiems deprendit. | 5 |
| itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda, ut | |
| omni flatu possint excerni. at si conpluribus diebus undi- | |
| que silebit aura, uannis expurgentur, ne post nimiam uento- | |
| rum segnitiem uasta tempestas inritum faciat totius anni | |
| laborem. pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, | 6.1 |
| reteri debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a cur- | |
| culionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil | |
| adtinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita | |
| granario inferri. leguminum quoque non alia cura est | 5 |
| quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque uel *** con- | |
| duntur. atque hoc supremum est aratoris emolumentum | |
| percipiendorum seminum, quae terrae crediderit. |