| De messe facienda | |
| Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur | 2.20.1.1 |
| uaporibus aestiui sideris, qui sunt uastissimi per exortum | |
| Caniculae, celeriter demetatur; nam dispendiosa est cunc- | |
| tatio, primum quod auibus praedam ceterisque animali- | |
| bus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis | 5 |
| arentibus et aristis celeriter decidunt. si uero procellae | 2.1 |
| uentorum aut turbines incesserunt, maior pars ad terram | |
| defluit, propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter | |
| flauentibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, | |
| cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, | 5 |
| ut potius in area et in aceruo quam in agro grandescant | |
| frumenta; constat enim, si tempestiue decisa sint, postea | |
| capere incrementum. sunt autem metendi genera conplura. | |
| multi falcibus ueruculatis atque iis uel rostratis uel denti- | 3.1 |
| culatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectini- | |
| bus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, | |
| in densa difficillimum est. |