| De area constituenda | |
| Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut | 2.18.3.8 |
| recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda | |
| sunt, quibus fruges coguntur. area quoque si terrena erit, | 19.1.1 |
| ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde | |
| confodiatur, permixtis paleis cum amurga, quae salem non | |
| accepit, extricetur, nam ea res a populatione murum for- | |
| micarumque frumenta defendit; tum aequata pauiculis uel | 5 |
| molari lapide condensetur et rursus superiectis paleis in- | |
| culcetur atque ita solibus siccanda relinquatur. sunt ta- | |
| men, qui prati subiacentem Fauonio partem triturae de- | 2.1 |
| stinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam | |
| dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae | |
| ungulis adteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea fru- | |
| mentis area. | 5 |