| Quem ad modum succisum faenum tractari et condi debeat | |
| Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat; | 2.18.1.1 |
| nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus | |
| praebet. est autem modus in siccando, ut neque peraridum | |
| neque rursus uiride conligatur, alterum quod omnem sucum si | |
| amisit, stramenti uicem optinet, alterum si nimium retinuit, in | 5 |
| tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, ignem creat et | |
| incendium. non numquam etiam, cum faenum cecidimus, | |
| imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum | |
| mouere, meliusque patiemur superiorem partem sole sic- | |
| cari. tunc demum conuertemus et utrimque siccatum | 2.1 |
| coartabimus in strigam atque ita maniplos uinciemus. nec | |
| omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, uel | |
| si non conpetet, ut aut in uillam faenum portetur aut in | |
| maniplum conligatur, certe quicquid ad eum modum, | 5 |
| quem debet, siccatum erit, in metas exstrui conueniet eas- | |
| que ipsas in angustissimos uertices exacui. sic enim com- | 3.1 |
| modissime faenum defendetur a pluuiis, quae etiam si non | |
| sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut | |
| si quis humor herbis inest, exsudet atque excoquatur in | |
| aceruis. propter quod prudentes agricolae quamuis iam | 5 |
| inlatum tecto non ante conponunt, quam per paucos dies | |
| temere congestum in se concoqui et deferuescere patiantur. |