| Quem ad modum facta prata colantur | |
| Cultus autem pratorum magis curae quam laboris | 2.17.1.1 |
| est. primum ne stirpes aut spinas ualidiorisue incrementi | |
| herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per | |
| autumnum exstirpemus, ut rubos, uirgulta, iuncos, alias | |
| sic uellamus, ut intuba ac solstitialis spinas; ac neque | 5 |
| suem uelimus inpasci, quoniam rostro suffodiat et cespites | |
| excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum | |
| est, quia udo demerguntur ungulae et adterunt scindunt- | |
| que radices herbarum. tum deinde aspriora et pendula | 2.1 |
| loca mense Februario luna crescente fimo iuuanda sunt, | |
| omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia conligi | |
| debent ac longius exportari submittique pro natura loco- | |
| rum aut temperius aut serius. sunt etiam quaedam prata | 5 |
| situ uetustatis obducta, quibus mederi solent agricolae | |
| ueteres uel eraso musco seminibusque de tabulato superiec- | |
| tis uel ingesto stercore, quorum neutrum tantum prodest, | |
| quantum si cinerem saepius ingeras; ea res muscum ene- | |
| cat. at tamen pigriora sunt ista remedia, cum sit effica- | 3.1 |
| cissimum de integro locum exarare. sed haec, si prata | |
| adcessimus, facere debemus; sin autem noua fuerint in- | |
| stituenda uel antiqua renouanda—nam multa sunt, ut | |
| dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque | 5 |
| expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis | |
| ager post longam desidiam laetas segetes adfert—igitur | 4.1 |
| eum locum, quem prato destinauerimus, aestate proscissum | |
| subactumque protinus per autumnum rapis uel napo uel | |
| etiam faba conseremus, insequente deinde anno frumento, | |
| tertio diligenter arabimus omnesque ualidiores herbas et | 5 |
| rubos et arbores, quae interueniunt, radicitus exstirpabi- | |
| mus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit. | |
| deinde uiciam permixtam seminibus faeni seremus, tum | |
| glaebas sarculis resoluemus et inducta crate coaequabimus | |
| grumosque, quos ad uersuram plerumque tractae faciunt | 10 |
| crates, disiciamus ita, ne cubi ferramentum faenisecis | |
| possit offendere. sed eam uiciam non conuenit ante dese- | 5.1 |
| care, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo | |
| iecerit. tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde | |
| rigari, si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior | |
| est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem | 5 |
| uim riuorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis | |
| conligatum solum, quoniam impetus aquarum proluit terram | |
| nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere. prop- | 6.1 |
| ter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et sub- | |
| sidentibus pratis inmittere, sed quotiens herba prosiluerit. | |
| falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli | |
| solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herba- | 5 |
| rum radices serpere et condensari. altero tamen anno | |
| minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo | |
| siccitas et conditio loci patietur. tertio deinde cum pratum | |
| solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecu- | |
| des. sed in totum curandum est, ut secundum Fauonii | 10 |
| exortum mense Februario circa Idus inmixtis seminibus | |
| faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. nam | |
| editior cliuus praebet etiam subiectis alimentum, cum su- | |
| perueniens imber aut manu riuos perductus sucum sterco- | |
| ris in inferiorem partem secum trahit. atque ideo fere | 15 |
| prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam | |
| uallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluuiae semper om- | |
| nem pinguiorem materiam in ima deducunt. |