| Quem ad modum ex aruo prata fiant | |
| Atque haec arator exsequi poterit, si non solum, quae | 2.16.1.1 |
| rettuli genera pabulorum prouiderit, uerum etiam copiam | |
| faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram | |
| commode moliri difficile est, et ideo necessarius ei cultus | |
| est etiam prati, cui ueteres Romani primas in agricolatione | 5 |
| tribuerunt, nomen quoque indiderunt ab eo, quod proti- | 2.1 |
| nus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Mar- | |
| cus quidem Porcius et illa conmemorauit, quod nec tempe- | |
| statibus adfligeretur ut aliae partes ruris minimeque sumptus | |
| egens per omnis annos praeberet reditum neque eum | 5 |
| simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam | |
| in faeno. eius igitur animaduertimus duo genera, quorum | 3.1 |
| alterum est siccaneum, alterum riguum. laeto pinguique | |
| campo non desideratur influens riuos, meliusque habetur | |
| faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam | |
| quod inrigatum aquis elicitur; quae tamen sunt necessariae, | 5 |
| si macies terrae postulat. nam et in densa et resoluta | |
| humo, quamuis exili, pratum fieri potest, cum facultas | |
| inrigandi datur, ac nec campus concauae positionis esse | 4.1 |
| neque collis praeruptae debet: ille ne conlectam diutius | |
| contineat aquam, hic ne statim praecipitem fundat. potest | |
| tamen mediocriter adcliuis, si aut pinguis est aut riguus | |
| ager, pratum fieri. at planities maxime talis probatur, | 5.1 |
| quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influen- | |
| tis riuos inmorari, sed ut quis eam superuenit umor, lente | |
| proripit. itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, | |
| sulcis deriuanda est, quippe aquarum abundantia atque | 5 |
| penuria graminibus aeque est exitio. |