| Quibus temporibus agri stercorandi sint | |
| Interim qui frumentis arua praeparare uolet, si autumno | 2.15.1.1 |
| sementem facturus est, mense Septembri, si uere, qualibet | |
| hiemis parte modicos aceruos luna decrescente disponat, | |
| ita ut plani loci iugerum duodeuiginti, cliuosi quattuor et | |
| uiginti uehes stercoris teneant, et ut paulo prius dixi, non | 5 |
| antea dissupet cumulos, quam erit saturus. si tamen aliqua | 2.1 |
| causa eum tempestiuam stercorationem facere prohibuerit, | |
| secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex | |
| auiariis puluerem stercoris per segetem spargere, si et is | |
| non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sarculis | 5 |
| permiscere; ea res laetas segetes reddit. nec ignorare | |
| colonos oportere reor, sicuti refrigescere agrum, qui non ster- | |
| coretur, ita peruri, si nimium sterceretur, magisque con- | |
| ducere agricolae frequenter id potius quam inmodice facere. | |
| nec dubium, quin aquosus ager maiorem eius copiam, sic- | 3.1 |
| cus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens | |
| hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens sicci- | |
| tatibus hoc adsumpto largioribus torretur, propter quod | |
| nec deesse ei talem materiem nec superesse oportet. si | 4.1 |
| tamen nullum genus stercoris suppetet, et multum proderit | |
| fecisse, quod Marcum Columellam patruum meum, doctissi- | |
| mum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse | |
| memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cre- | 5 |
| tosis ac nimium densis sabulum atque ita non solum | |
| segetes laetas excitaret, uerum etiam pulcherrimas uineas | |
| efficeret. nam idem negabat stercus uitibus ingerendum, | 5.1 |
| quod saporem uini corrumperet, melioremque censebat | |
| esse materiam uindemiis exuberandis congesticiam uel de | |
| uepribus uel denique aliam quamlibet arcessitam et aduec- | |
| tam humum. iam uero et ego reor, si deficiatur omnibus | 5 |
| rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non | |
| deesse; quod cum exili loco circa Idus Septembris sparse- | |
| rit et inarauerit idque tempestiue uomere uel ligone succi- | |
| derit, uim optimae stercorationis exhibebit. succidi autem | 6.1 |
| lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, | |
| lubricosis, cum tertium egerit. illic, dum tenerum est, | |
| conuertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque | |
| gracili solo, hic iam robustius, quod solidioris glaebas | 5 |
| diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestiuis uapo- | |
| ratae resoluantur. |