| De generibus stercoris | |
| Tria igitur genera stercoris sunt praecipue, quod ex | 2.14.1.1 |
| auibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. | |
| auium primum habetur, quod ex columbariis egeritur, | |
| deinde, quod gallinae ceteraeque uolucres edunt, exceptis | |
| tamen palustribus aut nantibus, ut anetis et anseris; nam | 5 |
| id noxium quoque est. maxime tamen columbinum pro- | |
| bamus, quod modice sparsum terram fermentare conperi- | |
| mus, secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis | 2.1 |
| uillae purgamentis inmisceatur, quoniam per se naturae est | |
| feruentioris et idcirco terram perurit. aptior est tamen | |
| surculis hominis urina, quam sex mensibus passus uetere- | |
| scere si uitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio | 5 |
| magis fructus exuberat, nec solum ea res maiorem faciet | |
| prouentum, sed etiam saporem et odorem uini pomorum- | |
| que reddit meliorem. potest et uetus amurga, quae salem | 3.1 |
| non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et | |
| praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita mul- | |
| tum iuuat. sed usus utriusque maxime per hiemem est et | |
| adhuc uere ante aestiuos uapores, dum etiam uites et ar- | 5 |
| bores ablaqueatae sunt. tertium locum optinet pecudum | 4.1 |
| stercus, atque in eo quoque discrimen est, nam optimum | |
| existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime | |
| mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque | |
| idoneum protinus aruo fimum reddit. post haec, quae | 5 |
| diximus, ouillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum | |
| iumentorum armentorumque, deterrimum ex omnibus suil- | |
| lum habetur; quin etiam satis proficit cineris et fauillae, | 5.1 |
| frutex uero lupini succisus optimi sterceris uim praebet. | |
| nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora | |
| neque auis haberi possint; at tamen inertis est rustici eo | |
| quoque loco defici stercore. licet enim quamlibet frondem, | 6.1 |
| licet e uepribus et e uiis conpitisque congesta conligere, | |
| licet felicem sine iniuria uicini, etiam cum officio decidere | |
| et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa | |
| fossa, qualem stercori reponendo primo uolumine fieri | 5 |
| praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos | |
| ceteraque, quae euerruntur, in unum congerere. sed eodem | |
| medio loco robustam materiem defigere conuenit, namque | |
| ea res serpentem noxiam latere in stercore prohibet. haec | 7.1 |
| ubi uiduus pecudibus ager. nam ubi greges quadrupedum | |
| uersantur, quaedam cottidie, ut culina et caprile, quaedam | |
| pluuiis diebus, ut bubilia et ouilia, debent emundari. ac | |
| si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera ster- | 5 |
| ceris separare; sin autem surculo et segetibus atque etiam | |
| pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum | |
| est, sicut caprarum et auium. reliqua deinde in praedictum | |
| locum concauom egerenda et adsiduo humore satianda | |
| sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus inmixta | 10 |
| putrescant. aestiuis deinde mensibus non aliter ac si repa- | 8.1 |
| stines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo faci- | |
| lius putrescat et sit aruis idoneum. parum autem diligentis | |
| existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecu- | |
| des trigenis diebus minus quam singulas itemque maiores | 5 |
| denas uehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, | |
| qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, | |
| sed et quae colluuies cohortis et aedificii cotidie gignit, | |
| contrahere et congerere possunt. illud quoque praecipien- | |
| dum habeo, stercus omne, quod tempestiue repositum anno | 10 |
| requieuerit, segetibus esse maxime utile, nam et uires adhuc | |
| solidas habet et herbas non creat; quanto autem uetustius | |
| sit, minus prodesse, quoniam minus ualeat. itaque pratis | |
| quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum | |
| progeneret, idque mense Februario luna crescente fieri | 15 |
| oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum | |
| adiuuat. de cetero usu sterceris, qualis in quaque re | |
| debeat esse, tum dicemus, cum singula persequemur. |