| Quae legumina agris prosint quaeque noceant | |
| Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat | 2.13.1.1 |
| aliis stercorari et iuuari agros, aliis rursus peruri et ema- | |
| ciari; stercorari lupino, faba, uicia, eruilia, lenti, cicercula, | |
| piso. de lupino nihil dubito atque etiam de pabulari | |
| uicia, si tamen eam uiridem desectam confestim aratrum | 5 |
| subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, | |
| uomis rescindat atque obruat; id enim cedit pro stercore. | |
| nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, | 2.1 |
| sucum omnem solo auferent uimque terrae absument, quod | |
| etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere | |
| uidetur, ueri simile est accidere, ut nisi protinus sublata | |
| messe eorum proscinditur, nihil iis segetibus, quae deinceps | 5 |
| in eo loco seminari debent, profuturum sit. ac de iis quo- | 3.1 |
| que leguminibus, quae uelluntur, Tremelius obesse ait | |
| maxime solo uirus ciceris et lini, alterum quia sit salsae, | |
| alterum quia sit feruidae naturae, quod etiam Vergilius | |
| significat dicendo: | 5 |
| urit enim lini campum seges, urit auenae, | |
| urunt Lethaeo perfusa papauera somno. | |
| neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager | |
| sicut et milio et panico. sed omni solo, quod praedicto- | |
| rum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina | 10 |
| est, ut stercore adiuues et absumptas uires hoc uelut pabulo | |
| refoueas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri | 4.1 |
| conmittuntur, uerum etiam propter arbores ac uirgulta, | |
| quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento. | |
| quare si est, ut uidetur, agricolis utilissimum, diligentius de | |
| eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus quamuis | 5 |
| non omissa res leui tamen admodum cura sit prodita. |