| Quali solo uinea deponenda sit | |
| Ac priusquam ipsum solum perspiciamus, illud antiquissimum | 3.11.1.5 |
| censemus rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi | |
| fuerit seges aut arbustum. | |
| nam de uinetis, quae longo situ | 2.1 |
| exoleuerunt, inter omnis auctores constitit pessima esse, si reserere | |
| uelimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit inpeditum ac | |
| uelut inretitum, et adhuc non amiserit uirus et cariem illam uetusta- | |
| tis, quibus hebetata quasi aliquibus uenenis humus torpeat. | 3.1 |
| quam ob causam siluestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si | |
| frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte | |
| natura quaecumque gignuntur non penitus nec in profundum | |
| radices agunt sed per summam terrae dispergunt atque diducunt, | 5 |
| quibus ferro recisis et extirpatis, parum, quod superest, inferioris | |
| soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque conponere. | |
| si tamen rudis terra non sit, proximum est uacuum ab arboribus | |
| aruum, si nec hoc est, rarissimum arbustum uel oliuetum, melius | |
| tamen uetus oliuetum, quod non fuerit maritum, uineis destinatur. | 10 |
| ultima est, ut dixi, conditio restibilis uineae; nam si necessitas | 4.1 |
| facere cogit, prius, quidquid est residuae uitis, extirpari debet, | |
| deinde totum solum sicco fimo aut, si id non sit, alterius generis | |
| quam recentissimo stercorari atque ita conuerti et diligentissime | |
| refossae omnes radices in summum regeri atque comburi, tum | 5 |
| rursus uel stercore uetusto, quia non gignit herbas, uel de uepribus | |
| egesta humo pastinatum large contegi. | |
| At ubi pura noualia et ab arboribus sunt libera, considerandum | 5.1 |
| est, antequam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime | |
| exploratur per stirpes, quae sua sponte proueniunt. neque enim est | |
| ullum tam uiduum solum uirgultis, ut non aliquos surculos proge- | |
| neret, tamquam piros siluestris et prunos uel rubos certe. nam haec | 5 |
| quamuis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et grauida | |
| fructu consurgere. | |
| igitur, si non retorrida nec scabra sed leuia et | 6.1 |
| nitida et prolixa fecundaque uiderimus, eam intellegimus esse | |
| terram surcularem. sed hoc in totum ad illud, quod uineis praecipue | |
| est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est | |
| humus et modice resoluta, quam dicimus pullam uocitari, nec quia | 5 |
| sola ea, sed quia sit habilis maxime uinetis. | |
| Quis enim uel mediocris agricola nesciat etiam durissimum | 7.1 |
| tufum uel carbunculum, simulatque sit confractus et in summis | |
| regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestiuis putrescere calori- | |
| bus ac resolui, eumque pulcerrime radices uitium per aestatem | |
| refrigerare sucumque retinere—quae res alendo surculo sunt ad- | 5 |
| commodatissimae—, simili quoque de causa probari solutam gla- | |
| ream calculosumque agrum et mobilem lapidem, si tamen haec | |
| pingui glebae permixta sunt—nam eadem ieiuna maxime culpan- | |
| tur—? | |
| est autem, ut mea quoque fert opinio, uineis amicus | 8.1 |
| etiam silex, cum superpositum est modicum terrenum, quia frigidus | |
| et tenax umoris per ortum Caniculae non patiatur sitire radices. | |
| Hyginus quidem, secutus Tremelium, praecipue montium ima, | |
| quae uerticibus defluentem humum receperint, uel etiam ualles, | 5 |
| quae fluminum adluuie et inundationibus concreuerint, aptas esse | |
| uineis adseuerat, me non dissentiente. | |
| Cretosa humus utilis habetur uiti; nam per se ipsa creta, qua | 9.1 |
| utuntur figuli quamque nonnulli argillam uocant, inimicissima est | |
| nec minus ieiunus sabulo et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorri- | |
| dum surculum facit. id autem solum uel uliginosum est uel salsum | |
| uel amarum etiam uel siticulosum et peraridum. nigrum tamen et | 5 |
| rutilum sabulonem, qui sit uiuidae terrae permixtus, probauerunt | |
| antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuues, macras | |
| uineas efficere dixerunt. | |
| grauis est rubrica, ut idem Atticus | 10.1 |
| ait, et ad conprehendendum radicibus iniqua, sed alit eadem uitem, | |
| cum tenuit, uerum est in opere difficilior, quod neque umentem | |
| fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia | |
| ultra modum praedura. | 5 |
| Sed ne nunc per infinitas terreni species euagemur, non intem- | 12.1.1 |
| pestiue commemorabimus Iuli Graecini conscriptam uelut formu- | |
| lam, ad quam pos<s>it aestimatio referri terrae uinealis. idem enim | |
| Graecinus sic ait: esse aliquam terram calidam uel frigidam, | |
| umidam uel siccam, raram uel densam, leuem aut grauem, | 5 |
| pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum | |
| posse tolerare uitem, quia inurat, neque praegelidum, | |
| quoniam uel stupentis et congelatas radices nimio | |
| frigore moueri non sinat, quae tum demum se promunt, | |
| cum modico te[m]pore euocantur; umorem terrae iusto | 10 |
| maiorem putrefacere deposita semina: | |
| rursus nimiam | 2.1 |
| siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in | |
| totum necare aut scabras et retorridas facere; perden- | |
| sam humum caelestis aquas non sorbere nec facile per- | |
| flari, facillime perrumpi et praebere rimas, quibus sol | 5 |
| ad radices stirpium penetret, ea<n>demque uelut con- | |
| clausa et coartata semina conprimere atque strangu- | |
| lare: | |
| raram supra modum uelut per infundibulum | 3.1 |
| transmittere imbres et sole ac uento penitus siccari | |
| atque exarescere; grauem terram uix ulla cultura uinci: | |
| leuem uix ulla sustineri; pinguissimam et laetissimam | |
| luxuria, macram et tenuem ieiunio laborare. opus est, | 5 |
| inquit, inter has tam diuersas inaequalitates magno tem- | |
| peramento, quod in corporibus quoque nostris deside- | |
| ratur, quorum bona ualitudo calidi et frigidi, umidi et | |
| aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo con- | |
| tinetur. | 10 |
| nec tamen hoc temperamentum in terra, quae uineis | 4.1 |
| destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram | |
| partem propensius, ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam | |
| umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae | |
| contemplationem suam derigat, qui uineas instituet. | 5 |
| Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur | 5.1 |
| etiam status caeli, cuius regionem quam spectare debeant uineae, | |
| uetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox | |
| deinde meridiem, tum occasum, Tremelio Scrofa praecipuam posi- | |
| tionem meridianam censente, Vergilio [dein] de industria occasum | 5 |
| sic repudiante[m]: | |
| neue tibi ad solem uergant uineta cadentem, | |
| Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, | |
| quia existiment ei subiectas feracissimas fieri uineas, quae tamen | |
| bonitate uini superentur. | 10 |
| nobis in uniuersum praecipere opti- | 6.1 |
| mum uisum est, ut in locis frigidis meridiano uineta subiciantur, | |
| tepidis orienti aduertantur, si tamen non infestabuntur Austris | |
| Eurisque uelut orae maritimae in Baetica. sin autem regiones prae- | |
| dictis uentis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni uel Fauonio com- | 5 |
| mittentur, nam feruentibus prouinciis, ut Aegypto et Numidia[e], | |
| uni septentrioni rectius oppone<n>tur. | |
| Quibus omnibus diligenter exploratis tum demum pastinationem | |
| suscipiemus. | |
| Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis, tum | 13.1.1 |
| etiam prouincialibus tradenda est, quoniam in longinquis et remotis | |
| fere regionibus istud genus uertendi et subigendi agri minime | |
| usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque uineae conse- | |
| runtur. | 5 |