| De mensura scrobum | |
| Scrobibus uinea sic ponitur: quibus autem mos est scrobibus | 3.13.2.1 |
| deponere, fere per tris longitudinis pedes perque duos pedes in alti- | |
| tudinem cauato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos | |
| utrimque iuxta latera fossarum consternunt et aduersis scrobum | |
| frontibus curuatos erigunt duabusque gemmis supra terram eminere | 5 |
| passi reposita humo cetera coaequant, quae faciunt in eadem linea | |
| intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem. | 3.1 |
| tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est uineas colenti, uel | |
| aratro uel bidente sequentem ordinem instituunt. et si fossore | |
| tantum terra uersetur, minimum est quinque pedum interordinium, | |
| septem maximum; sin bubus et aratro, minimum septem pedum, | 5 |
| satis amplum decem. | |
| nonnulli tamen omnem uitem per denos | 4.1 |
| pedes in quincuncem disponunt, ut more noualium terra transuersis | |
| aduersisque sulcis proscindatur. id genus uineti non conducit agri- | |
| colae, nisi ubi laetissimo solo uitis amplo incremento consurgit. | |
| At qui pastinationis impensam reformidant sed aliqua tamen parte | 5 |
| pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis | |
| senum pedum latitudinis sulcos derigunt fodiuntque et exaltant in | |
| tris pedes ac per latera fossarum uitem uel malleolum disponunt. | |
| auarius quidam dupundio et dodrante altum sulcum, latum | 5.1 |
| pedum quinque faciunt, deinde ter tanto amplius spatium crudum | |
| relinquunt atque ita sequentem sulcum infindunt. quod cum per | |
| definitum uineis locum fecerunt, in lateribus sulcorum uiuiradices | |
| uel decisos quam recentissimos palmites nouellos erigunt consitis | 5 |
| conpluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea, quam | |
| conualuerint, crudo solo, quod omissum est, transuersis scrobibus | |
| propagent atque ordinent uineam paribus interuallis. | |
| Sed hae, quas rettulimus, uinearum sationes pro natura et benig- | |
| nitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis. | 10 |
| nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. | 6.1 |