| Extirpandum esse agrum et sic nouellandum | |
| Ac primum, ut omnem, siue arbustum siue siluestrem, locum | 3.13.6.2 |
| uineis destinauerimus, omnis frutex atque arbor erui et summoueri | |
| debet, ne postea fossorem moretur, neue iam pastinatum solum | |
| iacentibus molibus imprimatur et exportantium ramos atque truncos | 5 |
| ingressu proculcetur. | |
| neque enim parum refert suspensissimum | 7.1 |
| esse pastinatum et, si fieri possit, uestigio quoque inuiolatum, ut | |
| mota aequaliter humus nouelli seminis radicibus, quamcumque in | |
| partem prorepserint, molliter cedat nec incrementa duritia s[it]ua | |
| reuerberet sed tenero ueluti nutritio sinu recipiat et caelestes admit- | 5 |
| tat imbres eosque alendis seminibus dispenset ac suis omnibus | |
| partibus ad educandam prolem nouam conspiret. | |
| Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, | 8.1 |
| adcliuis regio tris, praeruptior uero collis uel in quattuor pedes | |
| uertendus, quoniam, cum ab superiore parte in inferiorem detrahi- | |
| tur humus, uix iustum pastinationi praebet regestum, [ac] nisi multo | |
| editiorem ripam quam in plano feceris. rursus depressis uallibus | 5 |
| minus alte duobus pedibus deponi uineam non placet; nam praestat | |
| non conserere quam in summa terra suspendere, nisi si tamen sca- | |
| turrigo palustris obuia [fit], sicut in agro Rauennate, plus quam | |
| sesquipedem prohibeat infodere. | |
| Primum autem praedicti operis exordium est non, ut huius | 9.1 |
| temporis plerique faciunt agricolae, paulatim sulcum exaltare et ita | |
| secundo uel tertio gradu peruenire ad destinatam pastinationis alti- | |
| tudinem, sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpe- | |
| tuam fossam educere et post tergum motam humum conponere | 5 |
| atque in tantum deprimere, donec altitudinis mensuram datam | |
| ceperit. | |
| tum per omne spatium gradus aequaliter mouenda | 10.1 |
| linea est, optinendumque, ut eadem latitudo in imo reddatur, quae | |
| coepta est in summo. opus est autem perito et uigilante exactore, qui | |
| ripam erigi iubeat sulcumque uacuari ac totum spatium crudi soli | |
| cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum | 5 |
| arandi rationem traderem, monendo, necubi scamna omittantur et, | |
| quod est durum, summis glebis optega[n]tur. | |
| sed huic operi | 11.1 |
| exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regu- | |
| lam fabricauerunt, in cuius latere uirgula prominens ad eam altitu- | |
| dinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae | |
| partem. id genus mensurae ciconiam uocant rustici; sed ea quoque | 5 |
| fraudem recipit, quoniam plurimum interest, utrum eam pronam an | |
| rectam ponas. | |
| Nos itaque huic machinae quasdam partis adiecimus, quae con- | |
| tendentium litem disputationemque dirimerent: | |
| nam duas | 12.1 |
| regulas eius latitudinis, <qua> pastinator sulcum facturus est, in | |
| speciem Graecae chi litterae decusauimus atque ita mediae parti, | |
| qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut | |
| tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret. | 5 |
| deinde transuersae, quae est in latere, uirgulae fabrilem libellam | |
| superposuimus. sic compositum organum cum in sulcum demissum | |
| est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit: | |
| nam | 13.1 |
| stella, quam diximus Graecae chi litterae faciem obtinere, pariter | |
| imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia siue pronum seu | |
| resupinum est, positione machinae deprenditur, quippe praedictae | |
| uirgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exacto- | 5 |
| rem operis decipi. sic permensum et perlibratum opus in similitu- | |
| dinem ueruacti semper procedit tantumque spatii linea promota | |
| occupatur, quantum effos<s>us sulcus longitudinis ac latitudinis | |
| optinet. atque id genus praeparandi soli probatissimum est. |