| Quo tempore nouellandum et uinea deponenda | |
| Sequitur opus uineae conserendae, quae uel uere uel autumno | 3.14.1.1 |
| tempestiue deponitur, uere melius, si aut pluuius aut frigidus status | |
| caeli est aut ager pinguis aut campestris et uliginosa planities; rursus | |
| autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus | |
| campus, si macer praeruptusue collis. uernaeque positionis dies fere | 5 |
| quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium, | |
| rursus autumnalis ab Idibus Octobribus in Kalendas Decembres. | |
| Sationis autem duo genera, malleoli uel uiuiradicis, quod | 2.1 |
| utrumque ab agricolis usurpatur, et in prouinciis magis malleoli: | |
| neque enim seminariis student nec usum habent faciendae uiuira- | |
| dicis. hanc sationem cultores Italiae plerique iure inprobarunt, | |
| quoniam plurimis dotibus praestat uiuiradix: | 5 |
| nam minus inte- | 3.1 |
| rit, cum et calorem et frigus ceterasque tempestates propter firmita- | |
| tem facilius sustineat, deinde adolescit maturius, quo[d] euenit, ut | |
| celerius quoque sit tempestiua edendis fructibus, tum etiam nihil | |
| dubium est saepius translatum <semen meliorem edere fructum>. | 5 |
| potest tamen malleolus protinus in uicem uiuiradicis conseri soluta | |
| et facili terra; ceterum densa et grauis utique uitem desiderat. | |
| Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastina- | 15.1.1 |
| tione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri | |
| senis. in pingui uero septenum pedum spatia danda sunt, quo lar- | |
| giora uacent interualla, per quae frequentes prolixaeque materiae | |
| diffundantur. haec in quincuncem uinearum metatio expeditissima | 5 |
| ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaueris | |
| interordiniorum spatiis, purpura uel quolibet alio conspicuo colore | |
| insuitur eaque sic denotata per repastinatum intenditur et iuxta | |
| purpuram calamus defigitur, | |
| atque ita paribus spatiis ordines | 2.1 |
| deriguntur; quod deinde cum est factum, fossor insequitur scrobem- | |
| que alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum cala- | |
| mum non minus altum quam duos pedes et semissem planis locis | |
| refodit, adcliuibus in dipundium et dodrantem, praecipitibus etiam | 5 |
| in tres pedes. in hanc mensuram scrobibus depressis uiuiradices ita | |
| deponuntur, ut a media scrobe singulae in diuersum sternantur et | |
| contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur. | |
| Satoris autem officium est primum quam recentissimam et, si | 3.1 |
| fieri possit, eodem momento, quo serere uelit, de seminario trans- | |
| ferre plantam diligenter exemptam et integram, deinde eam uelut | |
| ueteran[i]am uitem totam exputare et ad unam materiam firmissi- | |
| mam redigere nodosque et cicatrices adleuare; si quae etiam radices, | 5 |
| quod maxime cauendum est, ne fiat, in eximendo laborauerint, eas | |
| amputare; sic deinde curuatam deponere, ne duarum uitium radices | |
| inplicentur. id enim uitare facile est per imum solum iuxta diuersa | |
| latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non excedant | |
| quinquelibrale pondus. | 10 |
| hi uidentur, ut Mago prodit, et aquas | 4.1 |
| hiemis et uapores aestatis propulsare radicibus, quem secutus | |
| Vergilius tutari semina et munire sic praecipit: | |
| aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas | |
| et paulo post: | 5 |
| iamque reperti | |
| qui saxo super atque ingentis pondere testae | |
| urgerent. hoc effusos munimen ad imbres, | |
| hoc ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua. | |
| Idemque Poenus auctor probat uinacea, permixta stercori, | 5.1 |
| depositis seminibus in scrobe ammouere, quod illa prouocent et | |
| eliciant nouas radiculas, hoc per hiemem frigenti uit<i> [humum | |
| scrobibus inferre] calorem tempestate ac per aestatem uirenti- | |
| bus alimentum et umorem praebeat. si uero solum, cui uitis com- | 5 |
| mittitur, uidetur exile, longius accersitam pinguem humum scrobi- | |
| bus inferre censet, quod an expediat, regionis annona operarumque | |
| ratio nos docebit. | |
| Exigue umidum pastinatum sationi conuenit; melius tamen uel | 16.1.1 |
| arido quam lutoso semen committitur, idque cum supra summam | |
| scrobem conpluribus internodi<i>s productum est, quod de cacu- | |
| mine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis ampu- | |
| tatur, et ingesta humo scrobis conpletur. coaequato deinceps pasti- | 5 |
| nato malleolus ordinariis uitibus interserendus, eumque sat erit | |
| medio spatio, quod uacat inter uitis, per unam lineam depingere. | |
| sic enim melius et ipse conualescit et ordinariis seminibus modice | 2.1 |
| uacuum solum ad culturam praebebitur. in eadem deinde linea, in | |
| qua uiuiradix optinet ordinem suum, praesidii causa, quorum ex | |
| numero propagare possit in locum demortuae uitis, quinque mal- | |
| leoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interor- | 5 |
| dinio sumitur, ut ab utraque uite paribus interuallis distet. | |
| tali | 3.1 |
| consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim | |
| milia; nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia | |
| cultorum magna pars deperit et interitu seminum cetera, quae | |
| uirent, rarescunt. | 5 |
| De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. | 17.1.1 |
| quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt | |
| sationi conuenire[nt] idque per gemmas quinas uel etiam senas | |
| partiti conpluris taleolas terrae mandauerunt; quod ego minime | |
| probo magisque adsentior is auctoribus, qui negauerunt esse ido- | 5 |
| neam frugibus superiorem partem materiae solamque eam, quae est | |
| iuncta cum uetere sarmento, probauerunt, ceterum omnem sagit- | |
| tam repudiauerunt. | |
| sagittam rustici uocant nouissimam partem | 2.1 |
| surculi, siue quia longius recessit a matre et quasi emicuit atque | |
| prosiluit seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit. | |
| hanc ergo prudentissimi agricolae negauerunt conseri debere nec | 3.1 |
| tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt, uidelicet quia | |
| ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos | |
| paene exposita. | |
| Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gem- | 5 |
| mam fructu exuberat, reliqua parte quamuis longissima uel cessat uel | |
| perexiguos ostendit racemos. quam ob causam sterilitas cacuminis | |
| iure ab antiquis incusata est. malleolus autem sic ab isdem pange- | |
| batur, ut nouello sarmento pars aliqua ueteris haereret, sed hanc | |
| positionem damnauit usus: | 10 |
| nam quicquid ex uetere materia | 4.1 |
| relictum erat depressum atque obrutum, celeriter umore putresce- | |
| bat proximasque radices teneras et uixdum prorepentis uitio suo | |
| enecabat, quod cum acciderat, superior pars seminis retorrescebat. | |
| mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi | 5 |
| auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit | |
| ex uetere palma per ipsam commissuram, qua[e] nascitur materia | |
| noua, raserunt atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt. | |
| Sed Iulius Atticus praetorto capite et recuruato, ne pastin[at]um | 18.1.1 |
| effugiat, praedictum semen demersit. pastinum autem uocant agri- | |
| colae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur, unde etiam | |
| repastinari dictae sunt uineae ueteres, quae refodiebantur. haec enim | |
| propria appellatio restibilis uineti erat; nunc antiquitatis inprudens | 5 |
| consuetudo, quidquid emoti soli uineis praeparatur, repastinatum | |
| uocat. sed ad propositum. | |
| Vitiosa est, ut mea fert opinio, Iuli Attici satio, quae contortis | 2.1 |
| capitibus malleolum recipit; eiusque rei uitandae non una ratio est: | |
| primum, quod nulla stirps, antequam deponatur, uexata et infracta, | |
| melius prouenit, quam quae integra et inuiolata sine iniuria con- | |
| posita est; deinde, quicquid recuruum et susum uersus spectans | 5 |
| demersum est, cum tempestiuum eximitur, in modum hami repug- | |
| nat obluctanti fossori et uelut uncus infixus solo, antequam extra- | |
| hatur, praerumpitur. nam fragilis est ea parte materia, qua torta et | |
| recuruata, cum deponeretur, ceperat uitium; propter quod prae- | |
| fracta maiorem partem radicium amittit. | 10 |
| Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimi- | 3.1 |
| cissimum, dissimulare nequeo. nam paulo ante, cum de summa | |
| parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram uocitari, collige- | |
| bam fere intra quintam uel sextam gemmam, quae sint proximae | |
| ue<te>ri sarmento, fructum edi[i]. | 5 |
| hanc ergo fecundam partem | 4.1 |
| consumit, qui contorquet malleolum, quoniam et ea pars, quae | |
| duplicatur, tres gemmas uel quattuor optinet et reliqui duo uel tres | |
| fructuari oculi penitus in terram deprimuntur mersique non mate- | |
| rias sed radices creant. ita euenit, ut, quod in sagitta non serenda | 5 |
| uitauerimus, id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est | |
| longiorem facere, si uolumus detortum depangere, nec dubium, | |
| quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo | |
| relinquantur; ex quibus pampinos pullat uel sterilis uel certe minus | |
| feracis, quos rustici uocant racemarios. | 10 |
| Quid, quod plurimum interest, ut malleolus, qui deponitur, ea | 5.1 |
| parte, qua est a matre decisus, coalescat et celeriter cicatricem ducat? | |
| nam si id factum non est, uelut per fistulam, ita per apertam uitis | |
| medullam nimius umor trahitur idemque truncum cauat, unde | |
| formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura uitium, | 5 |
| latebrae praebentur. hoc autem euenit retortis seminibus; cum enim | |
| per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, aperta[e] | |
| medulla deponuntur atque, inrepentibus aquis praedictisque anima- | |
| libus, celeriter senescunt. | |
| quare pangendi optima est ratio recti | 6.1 |
| malleoli, cuius imum caput, <cum> consertum est bifurco pastini, | |
| angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur. idque | |
| sarmentum sic demersum citius coalescit: nam et radices e capite, | |
| qua recisum est, emittit, <e>aeque cum accreuerunt, cicatricem ob- | 5 |
| ducunt et alioqui plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit | |
| umorem, quantum illa, quae reflexa et resupina more infundibuli | |
| per medullam transmittit, quicquid aquarum caelestium super- | |
| fluxit. |