| De longitudine malleoli | |
| Longitudo quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam | 3.19.1.1 |
| siue crebras gemmas habet, breuior faciendus est, seu raras, longior; | |
| ac tamen nec maior pede nec dodrante minor esse debet, hic, ne per | |
| summam terrae sitiat aestatibus, ille, ne depressus altius, cum | |
| adoleuerit, exemptionem difficilem praebeat. sed haec plano. nam | 5 |
| in cliuosis, ubi terra decurrit, potes<t> palmipedalis deponi. | 2.1 |
| uallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est | |
| paulo minor dodrante, longior utique semipede, isque non ab eo | |
| trigemmis dictus est, quod omnino trium oculorum est, cum fere | |
| circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum, sed quod | 5 |
| his exceptis, quibus est frequens, in ipso capite tris deinceps arti- | |
| culos totidemque gemmas habet. | |
| Super cetera illud quo[d]que siue malleolum siue uiuiradicem | |
| serentem praemoneo, ne semina exarescant, inmodicum uentum | |
| solemque uitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu uestis | 10 |
| aut cuiuslibet densi teguminis. | |
| uerumtamen praestat eligere | 3.1 |
| sationi silentis uel certe placidi spiritus diem; nam sol umbraculis | |
| facile depellitur. | |
| Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, antequam disputa- | |
| tioni clausulam imponamus, dicendum est, uniusne an plurium | 5 |
| generum uites habendae sint <e>aeque separatae ac distinctae spe- | |
| cialiter an confusae et mixtae cateruatim. prius disseremus de eo, | |
| quod primum proposuimus. | |
| Prudentis igitur agricolae est uitem, quam praecipue probaue- | 20.1.1 |
| rit, nulla interueniente alterius nota<e> stirpe, conserere, numerum- | |
| que quam maximum eius semper augere. sed et prouidentis est | |
| diuersa quoque genera deponere: neque enim umquam sic mitis ac | |
| temperatus est annus, ut nullo incommodo uexet aliquod uitis | 5 |
| genus: siue siccus est, id contristatur, <quod umoribus laetatur>, seu | |
| pluuius, quod siccitatibus gaudet, seu frigidus et pruinosus, quod | |
| non est patiens uredinis, seu feruens, quod uaporem non sustinet. | |
| Ac ne nunc mille tempestatium iniurias persequar, semper est | 2.1 |
| aliquid, quod uineas offendat. igitur, si unum genus seuerimus, cum | |
| id acciderit, quod ei noxium est, tota uindemia priuabimur: neque | |
| enim ullum erit subsidium, cui †. | |
| at si uarii generis uineta | 3.1 |
| fecerimus, aliquid ex is inuiolatum erit, quod fructum perferat. nec | |
| tamen ea causa nos debet conpellere ad multas uitium uarietates, | |
| sed, quod iudicauerimus eximium genus, id quantae possimus | |
| multitudinis efficiamus, quod deinde proximum a primo, tum, quod | 5 |
| est tertiae uel quartae <quo>que; eatenus uelut laetarum quodam | |
| conten<ti> simus tetradeo: satis est enim per quattuor uel sum- | |
| <mum> quinque genera uindemiae fortunam opperiri. | |
| De altero, quod mox proposueram, nihil dubito, quin per | 4.1 |
| species digerendae uites disponendaeque sint in proprios hortos, | |
| semitis ac decumanis distinguendae, nec quod aut ipse potueram a | |
| meis familiaribus hoc optinere aut ante me quisquam eorum <qui> | |
| qua<m> maxime id probaueri<n>t, effecerit; est enim omnium rusti- | 5 |
| corum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis | |
| desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque | |
| felicitate et prudentia opus est. sed interdum, quod ait diuinus | |
| auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit uel ea consectandi, quae | |
| propter infirmitatem conmortalis naturae consequi nequeamus. | 10 |
| istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum uolun- | 5.1 |
| tate congruant, non aegerrime perficiamus, quamuis non minimo | |
| aetatis spatio perseuerandum sit, ut magnus numerus per aliquot | |
| annos digeratur. neque enim omne tempus permittit eius rei iudi- | |
| cium: nam uites, quae propter similitudinem coloris aut trunci | 5 |
| flagellorumue nu<d>ae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque | |
| declarantur. qua<m> tamen diligentiam nisi per ipsum patrem fami- | |
| liae exhiberi posse non adfirmauerim; | |
| nam credidisse uilici uel | 6.1 |
| etiam uinitoris socordia est, cum, quod longe sit facilius, adhu[n]c | |
| perpaucissimis agricolis conti[n]geri[n]t, ut nigri uini stirpe careant, | |
| quamuis color uuae possit uel ab inprudentissimo deprendi. | |
| Illa tamen una[m] mihi ratio suppetit celerrime, quod pro- | 21.1.1 |
| posuimus, efficiendi, <si> sint ueteranae uineae, ut separatim sur- | |
| culos[um] cuiusque generis per singulos hortos inseramus; sic | |
| paucis annis multa nos milia malleolum ex insitis percepturos atque | |
| ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. | 5 |
| eius | 2.1 |
| porro faciendae rei nos utilitas multis de causis conpellere potest, et, | |
| ut a leuiori<bu>s incipiam, primum, quod ad omnem rationem | |
| uitae, non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae, prudentem | |
| delectant inpensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam | 5 |
| quae passim uelut abiecta et quodam aceruo confusa sunt; | 3.1 |
| deinde, quod uel alienissimus rusticae uitae, si in agrum tem- | |
| pestiue ueniat, summa cum uoluptate naturae benignitatem mire- | |
| tur, cum <i>stinc[i] Bituricae fructibus opimis, hi<n>c paribus heluo- | |
| <lae> respondent, illinc arcelac<ae> uisus, illinc spioniae baliscaeue | 5 |
| conuertant, quibus alma tellus annua uice uelut <aet>erno quodam | |
| puerperio laeta mort<al>ibus distenta musto demit<tit> ubera, inter | |
| quae, patre fauente Libero fetis palmitibus uel generis albi uel | |
| flauentis ac rutili uel purpureo nitore micantis, undique uersicolori- | |
| bus pomis grauidus conlucet Autumnus. | 10 |
| Sed haec quamuis plurimum delectent, utilitas tamen uincit | 4.1 |
| uoluptatem. nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, | |
| quanto est ea luculentior, descendit, et, quod de sacro numine poeta | |
| dicit: | |
| et quocumque deus circum caput egit honestum, | 5 |
| uero quocumque domini praesenti<a> et oculi frequenter accessere, | |
| in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. sed omitto istud, | |
| quod indiscriptis etiam uitibus contingere potest; illa, quae sunt | |
| maxime spectanda, persequar. | |
| diuersae notae stirpes nec pariter | 5.1 |
| deflorescunt nec ad maturitatem simul perueniunt. quam ob cau- | |
| sam, qui separata generibus uineta non habet, patiatur alterum in- | |
| commodum necesse est, ut aut fructum <serotinum> cum praecoque | |
| legat, quae res mox acorem facit, aut, si maturitatem serotini ex- | 5 |
| pectet, amittat uindemiam praecoquem, <quae> plerumque popula- | |
| tionibus uolucrum pluuiisque aut uentis lacessita dilabitur. | |
| Si uero interiectionibus fructum carpere censuerit, primum | 6.1 |
| neglegentiae uindemiatoris aleam subeat; neque enim singulis | |
| totidem antistites possit dare, qui obseruent praecipiantque, ne | |
| acerbae uuae demetantur. deinde etiam, quarum uitium maturitas | |
| conpetit, cum diuersae notae sint, melioris gustus ab deteriore | 5 |
| corrumpitur, confususque in unum multarum sapor uetustatis | |
| impatiens fit; atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam | |
| experiri, cum plurimum pretio accedat, si uenditio uel in annum uel | |
| in aesta<tem> certe differri possit. | |
| Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, | 7.1 |
| quod uinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit, cuius | |
| notae sit hortus, quem deputat, idque in consemineis uineis obser- | |
| uari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus admi- | |
| nistratur, quo uitis neque folium notabile gerit; ac multum interest, | 5 |
| plurisne an paucioris materias pro natura cuiusque stirpis uinitor | |
| summittat, prolixisue flagellis incitet <an> angusta putatione uitem | |
| coerceat. | |
| caeli [quam]quam partem spectet genus quo<d>que | 8.1 |
| uineti plurimum refert: neque enim omni calido statu nec rursus | |
| frigido laetatur, sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe | |
| conualescant, quia sin<t> calor<i apt>iores, alii septentrionem desi- | |
| derent, quia contristentur aestu, quidam temperamento laetentur | 5 |
| orientis uel occidentis. | |
| has differentias seruat pro situ et posi- | 9.1 |
| tione locorum, qui genera per hortos separat. | |
| Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem | |
| uindemiae minorem patitur et sumptum; nam ut quaeque uirescere | |
| incipiunt, tempestiue leguntur, et quae nondum maturitatem cepe- | 5 |
| runt uuae, sine dispendio differuntur. | |
| nec pariter uetus atque | 10.1 |
| tempestiuus fructus praecipitat uindemiam cogitque pluris operas | |
| quantocumque pretio conducere. iam et illud magnae dotis est | |
| posse gustum cuiusque generis non mixtum sed uere merum con- | |
| dere ac separatim reponere, siue est ille Bituricus siue baliscus seu | 5 |
| spionius. quae genera, cum sic diffusa sunt, quia nihil interuenit | |
| diuersae naturae, quod repugnet perpetuitati, nobilitantur; neque | |
| enim post annos quindecim uel paulo pluris deprendi possit ignobi- | |
| litas in gustu, quoniam fere omne uinum eam qualitatem sortitum | |
| est, ut uetustate acquirat bonitatem. | 10 |
| Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum disposi- | 11.1 |
| tio, quam si tamen optinere non possis, secunda est ratio, ut diuersae | |
| notae non alias conseras uitis, quam quae saporem consimilem | |
| fructumque maturitatis eiusdem praebeant. poss<is> etiam, si te | |
| cura pomorum tangat, ultimis ordinibus in ea fine uineti, quae | 5 |
| subiacet septentrionibus, ne, cum increuerint, obumbrent, cacumina | |
| ficorum pirorumue et malorum depangere, quae uel inseras inter- | |
| posito bienni spatio uel, si generosa sint, adulta transferas. | |
| Hactenus de positione uinearum. superest pars antiquissima, ut | |
| praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequente uolumine | 10 |
| pluribus disseremus. |