| De cultura uineae nouellae | |
| Et nos igitur, Publi, magno animo uineas ponamus ac maiore | 4.4.1.1 |
| studio colamus, quarum consitionis sola illa commodissima ratio | |
| est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe | |
| tota uitis a media fere parte sulci prosternatur et ad frontem eius ab | |
| imo usque recta materies exigatur calamoque adplicetur. id enim | 5 |
| praecipue obseruandum est, ne similis sit alueo scrobis, sed ut ex- | |
| pressis angulis uelut ad perpendiculum frontes eius derigantur. | |
| nam uitis supina et uelut recubans in alueo deposita, postea, cum | 2.1 |
| ablaqueatur, uulneribus obnoxia est, quoniam, dum exaltare orbem | |
| ablaqueationis fossor studet, obliquam uitem plerumque sauciat et | |
| nonnumquam praecidit. meminerimus ergo usque ab imo scrobis | |
| solo rectum adminiculo sarmentum adplicare et ita in summum | 5 |
| perducere, tum cetera, ut priore libro praecepimus, et duabus gem- | |
| mis superextantibus terram coaequare, deinde malleolo inter ordines | |
| posito crebris fossionibus pastinatum resoluere atque in puluerem | |
| redigere. | |
| sic enim optime et uiuiradices et reliqua semina, quae | 3.1 |
| deposuerimus, conualescent, si mollis ac tenera humus nullis herbis | |
| inrepentibus humorem stirpibus praebuerit nec duritia soli nouellas | |
| adhuc plantas uelut arto uinculo conpresserit. | |
| Numerus autem uertendi soli bidentibus, ut uerum fatear, defi- | 5.1.1 |
| niendus non est, cum, quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem | |
| conueniat. sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis | |
| plerisque uisum est ex Kalendis Martiis usque in Octobris tricen- | |
| simo quoque die nouella uineta confodere omnisque herbas et | 5 |
| praecipue gramina extirpare, quae nisi manu eliguntur et in sum- | |
| mum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reuiuiscunt | |
| et uitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant. | |
| Ea porro, siue malleolo<s> seu uiuiradices deposuimus, opti- | 6.1.1 |
| mum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione superuacua | |
| detrahamus nec patiamur plus quam in unam materiam uires et | |
| omne alimentum conferre. primo tamen bini pampini summittuntur, | |
| ut sit alter subsidio, si alter forte deciderit. | 5 |
| cum deinde paulum | 2.1 |
| induruere uirgae, tum singulae detrahuntur, ac ne quae relictae sunt | |
| procellis uentorum decutiantur, molli et laxo uinculo adsurgentis | |
| subsequi conueniet, dum clauiculis suis quasi quibusdam manibus | |
| adminicula conprehendant. | 5 |
| Hoc si operarum penuria facere prohibebit, in malleolo, quem | 3.1 |
| et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis uitibus utique | |
| optinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus | |
| futuris prospiciemus, sed ut singulis materiis seruiant, quarum | |
| incrementa elicere debebimus, adplicato longiore adminiculo, per | 5 |
| quod prorepant in tantum, ut sequentis anni iugum exsuperent et in | |
| fructum curuari possint. | |
| ad quam mensuram cum increuerint, | 4.1 |
| cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine conualescant | |
| quam superuacua longitudine adtenuentur. | |
| Idem tamen sarmentum, quod in materiam submittimus, ab imo | |
| usque in tres pedes et semissem pampinabimus et omnes eius intra | 5 |
| id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. | |
| quicquid deinde | 5.1 |
| supra germinauerit, intactum relinqui oportebit. magis enim con- | |
| ueniet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam | |
| aestiuo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem | |
| ademeris, confestim alterum fundit, quo enato nullus relinquitur | 5 |
| oculus in ipsa materia, qui sequente anno cum fructu germinet. | |
| Omnis autem pampinationis ea est tempestituitas, dum adeo | 7.1.1 |
| teneri palmites sunt, ut leui tactu digiti decutiantur. nam si uehe- | |
| mentius induruerunt, aut maiore nisu conuellendi sunt aut falce | |
| deputandi; quod utrumque uitandum est, alterum, quia lacerat | |
| matrem, si reuellere coneris, alterum, quia sauciat, quod in uiridi et | 5 |
| adhuc stirpe inmatura fieri noxium est. | |
| neque enim eatenus | 2.1 |
| plaga constitit, qua uestigium fecit acies, sed aestiuis caloribus falce | |
| uulnus penitus inpressum et<iam> latius inarescit, ita ut non mini- | |
| mam partem de ipso matris corpore necet. | |
| Atque ideo, si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, id | 5 |
| paulum ab ipsa matre recidendum est et uelut reseces relinquendi | |
| sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus, qua enascuntur a latere | |
| palmites. ultra enim non serpit uaporis uiolentia. | |
| In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem | 3.1 |
| eliciendi materiam, si eo uelimus anniculo uti, quod ego saepe feci. | |
| sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum | |
| ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem | |
| longitudinem, decacuminare conueniet, ut in ceruicem potius con- | 5 |
| firmetur et sit robustior. | |
| Atque haec positorum seminum prima cultura est. |