| Ablaqueatio nouellae | |
| Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus et Atticus, quos iure | 4.8.1.1 |
| maxime nostra aetas probauit, post Idus Octobris ampliorem curam | |
| deposcit. nam post Idus Octobris, priusquam frigora inuadant, uitis | |
| ablaqueanda est, quod opus adapertas ostendit aestiuas radiculas | |
| easque prudens agricola ferro cecidit. nam si passus est conualescere, | 5 |
| inferiores deficiunt, atque euenit, ut uinea summa parte terreni | |
| radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in | |
| modum aestuent ac uehementer sitire matrem in ortu Caniculae | |
| cogant. | |
| quare quicquid intra sesquipedem enatum est, cum | 2.1 |
| ablaqueaueris, recidendum est. sed huius non eadem ratio est ampu- | |
| tandi, quae traditur in superiore parte uitis. nam minime adleuanda | |
| plaga est minimeque adplicandum ferramentum ipsi matri, quo- | |
| niam, si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures | 5 |
| nascentur aut hiemalis, quae consistit in lacusculis ablaqueationis, | |
| aqua brumae congelationibus noua uulnera peruret et ad medullam | |
| penetrabit. quod ne fiat, recidere ab ipso codice instar unius digiti | |
| spatio conueniet atque radiculas praecidere, quae sic ademptae non | |
| amplius pullulant e<t> a cetera noxa truncum defendunt. | 10 |
| Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, | 3.1 |
| patens uitis relinquenda est. sin uiolentior hoc facere nos prohibet, | |
| ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt. si uero | |
| etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi | |
| uel, si est commodius, columbini stercoris aut in hu<n>c usu<m> | 5 |
| praeparatae ueteris urinae senos sextarios, antequam uitem ado- | |
| bruas, radicibus superfundes. | |
| Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquen- | 4.1 |
| nio, dum uitis conualescat; ubi uero truncus adoleuerit, fere triennio | |
| intermittendus est eius operis labor: nam et minus ferro crura ui- | |
| tium laeduntur nec tam celeriter radiculae inueterato iam codice | |
| enascuntur. | 5 |
| Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto | 9.1.1 |
| ueterum auctorum uitis ad unam uirgam reuocetur eaque recidatur | |
| duabus gemmis iuxta terram relictis; quae putatio non debet secun- | |
| dum articulum fieri, ne reformidet oculus, sed medio fere internodio | |
| ea plaga obliqua falce fit, ne, si transuersa fuerit cicatrix, caelestem | 5 |
| supercidentem aquam contineat. | |
| sed nec ad eam partem, qua | 2.1 |
| est gemma, uerum ad posteriorem declinatur, ut in terram potius | |
| deuexa quam in germen delacrimet; namque depluens umor caecat | |
| oculum nec patitur crescere. | |
| Putandi autem duo sunt tempora, melius autem, ut ait Mago, | 10.1.1 |
| uernum, antequam surculus progemmet, quoniam umoris plenus | |
| facilem plagam et leuem et aequalem accipit nec falci repugnat. hunc | |
| autem secuti sunt Celsus et Atticus. | |
| Nobis neque angusta putatione coercenda semina uidentur, nisi | 5 |
| admodum inualida sunt, neque utique uerno recidenda, | |
| sed | 2.1 |
| primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus | |
| omnibus mensibus, dum frondent, ac pampinationibus adiuuanda, | |
| ut robur accipiant nec plus quam uni materiae seruiant, quam edu- | |
| cauerint. autumno uel uere, si magis conpetent, adradenda et | 5 |
| nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda | |
| censemus atque ita in iugum inponenda. ea enim leuis et recta sine | |
| cicatrice uinea est, quae se primi anni flagello supra iugum extulit, | |
| quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit; ideoque prae- | |
| dicti auctores primitias uitis resecare censuerunt. | 10 |
| Sed nec utique uerna omnibus regionibus melior putatio est. | 3.1 |
| nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est; ubi uero | |
| aprica loca sunt mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est | |
| autumnalis, quo tempore diuina quadam lege et aeterna fructum | |
| cum fronde stirpes deponunt. | 5 |
| Hoc facere, siue uiuiradicem siue malleolum conseueris, censeo. | 11.1.1 |
| nam illam ueterem opinionem damnauit usus non esse ferro fran- | |
| gendos anniculos malleolos, quoniam reformident, quod frustra | |
| Vergilius et iam Saserna Stolonesque et Catones timuerunt, qui non | |
| solum in eo errabant, quod primi anni capillamenta seminum in- | 5 |
| tacta patiebantur, sed et post biennium, cum uiuiradix recidenda | |
| erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum arti- | |
| culum, ut e duro pullularet. | |
| Nos autem magister artium docuit usus primi anni malleo- | 2.1 |
| lorum formare incrementa nec pati uitem superuacuis frondibus | |
| luxuriantem siluescere, nec rursus in tantum coercere, quantum | |
| antiqui praecipiebant, ut totam superficiem amputemus, nam id | |
| quidem maxime contrarium est: | 5 |
| primum, quod, cum ad terram | 3.1 |
| decideris semina, uelut intolerabili adfecta uulnere pleraque inte- | |
| reunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter uixerunt, minus fecundas | |
| materias adferunt; siquidem e duro quae pullulant, omnium confes- | |
| sione pampinaria saepissime fructu carent. | 5 |
| Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum | 4.1 |
| recidamus nec rursus in longiorem materiam prouocemus, sed | |
| adnodato superioris anni pollice iuxta ipsam commissuram ueteris | |
| sarmenti unam uel duas gemmas relinquemus, ex quibus germinet. |