| De nouella subrigenda | |
| Putationem sequitur iam pedandae uineae cura. uerum hic | 4.12.1.1 |
| annus nondum uehementem palum aut ridicam desiderat. notatum | |
| est enim a me plerumque teneram uineam melius adminiculo modico | |
| quam uehementi adquiescere; itaque aut ueteres, ne nouae radicem | |
| agant, harundines binas adplicabimus singulis uiticulis, aut, si | 5 |
| regionis conditio permittit, de uepribus hastilia, quibus adnectantur | |
| singulae transuersae perticae in unam partem ordinis; | |
| quod | 2.1 |
| genus iugi cantherium uocant rustici. plurimum id refert esse, quod | |
| paulum infra curuationem uitis prorepens pampinus statim adpren- | |
| dat et in transuersa potius se fundat quam in edita uentosque facilius | |
| sustineat subnixus cantherio. idque iugum intra quartum pedem | 5 |
| conuenit adleuari, dum se uinea corroboret. | |
| Inpedationem deinde sequitur adligator, cuius officium est, ut | 13.1.1 |
| rectam uitem producat in iugum: quae siue iuxta palum est posita, | |
| ut quibusdam placet auctoribus, obseruare debebit, qui adnectit, ne | |
| in alliganda materia flexum pali, si forte curuus est, sequendum | |
| putet; nam ea res uncam uitem facit; siue, ut Attico et nonnullis aliis | 5 |
| agricolis uisum est, inter uitem et palum spatium relinquitur, quod | |
| nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est et ita per | |
| crebra retinacula in iugum perducenda. | |
| Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert: | |
| nam dum nouella uinea est, quam mollissimo nectenda est, quia, | 2.1 |
| si uiminibus salicis aut ulmi ligaueris, increscens uitis se ipsa prae- | |
| cidit. optima est ergo genista uel paludibus desectus iuncus aut | |
| ulua; non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum | |
| harundinum quoque folia. | 5 |
| Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas | 14.1.1 |
| gemmas deputati autumno uel uere, priusquam germinent, iugentur. | |
| iis, ut dixi, cantherius prop[r]ius a terra quam uitibus ordinariis | |
| submittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, | |
| ut sit, quem teneri adhuc pampini capreolis suis inligent, ne uentis | 5 |
| explantentur. | |
| Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et | |
| minute soli terga comminuat. | |
| hanc planam fossuram maxime | 2.1 |
| nos probamus. nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum | |
| terra uitibus detrahitur et in media spatia interordiniorum confertur, | |
| superuacua nobis uidetur, quia iam praecessit autumnalis ablaquea- | |
| tio, quae et nudauit summas et ad inferioris radiculas transmisit | 5 |
| hibernos imbris. numerus autem fossionis aut idem debet esse qui | |
| primi anni aut una minus; nam utique frequenter solum exercen- | |
| dum est, dum id incremento suo uites inumbrent nec patiantur | |
| herbam subcrescere. | |
| Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni quae prioris. | 3.1 |
| adhuc enim conpescenda quasi pueritia seminum est nec plus quam | |
| in unum flagellum est submittenda, tanto quidem magis, quod | |
| tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari. | |
| Sed cum annicula et mensum sex ad uindemiam perducta est, | 15.1.1 |
| sublato fructu protinus frequentanda est et praesidiari malleoli | |
| propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; uel si ne hi | |
| quidem sunt, ex ordinaria uite in alterum palum mergus est adtra- | |
| hendus. nam plurimum interest adhuc noua consitione pedamen | 5 |
| omne uestiri nec mox uineam tum subseri, cum fructus capiendus | |
| est. |