| Mergulus quomodo deponatur | |
| Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum | 4.15.2.1 |
| uitis curuatur atque ex alto scrobe submersa perducitur ad uacan- | |
| tem palum; tum ex arcu uehementer citat materiam, quae protinus | |
| adplicata suo pedamento ad iugum euocatur. | |
| sequente deinde | 3.1 |
| anno insecatur superior pars curuaturae usque ad medullam, ne | |
| totas uires matris propagatum flagellum in se trahat et ut paulatim | |
| condiscat suis radicibus ali. bima deinde praeciditur proxime pal- | |
| mam, quae ex arcu summissa est, et id, quod a matre abscisum | 5 |
| recessit, confestim alte circumfoditur et scrobiculo facto ad imum | |
| solum praeciditur adobruiturque, ut et radices deorsum agat nec ex | |
| propinquo neglegenter in summa terra resecta progerminet. | |
| tem- | 4.1 |
| pus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi | |
| quam ab Idibus Octobribus in Idus Nouembris, ut hibernis mensi- | |
| bus suas radices confirmet: nam si uere id fecerimus, quo gemmare | |
| palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutu<s> languescit. | 5 |
| Eadem ratio est in transferendo malleolo: nam secundo au- | 16.1.1 |
| tumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus | |
| Octobris, exemptus conseritur; sin autem aliqua terrae uel aeris | |
| repugnat iniuria, tempestiuitas eius in proximum uer differtur, | |
| neque diutius in uineis relinquendus est, ne soli uires absumat et | 5 |
| ordinaria semina infestet, quae quanto celerius liberata sunt con- | |
| sortio uiuiradicium, tanto facilius conualescunt. at in seminario licet | |
| trimam atque etiam quadrimam uitem resectam uel anguste putatam | |
| custodire, quia non consulitur uindemiae. | |
| Cum mensem tricensimum excessit posita uinea, id est tertio | 2.1 |
| autumno, uehementioribus statuminibus statim inpedanda est; | |
| idque non ut libet aut fortuito faciendum: nam siue prope truncum | |
| deponitur, palus pedali tamen spatio recidendus est, ne aut premat | |
| aut radicem uulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina cir- | 5 |
| cumfodiat, | |
| isque palus sic ponendus est, ut frigorum et aquilo- | 3.1 |
| num excipiat uiolentiam uitemque protegat; siue medio interordinio | |
| pangetur, uel deponendus est uel, prius paxillo perforato solo, altius | |
| adfigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. nam quanto | |
| propius truncum ridica statuitur, etiam leuiter defixa stabilior est, | 5 |
| quoniam constringens uitem mutua uice sustinetur et sustinet. | |
| Statuminibus deinde firmiora iuga sunt inliganda eaque uel | 4.1 |
| saligneis perticis uel conpluribus quasi fasciculis harundinum | |
| conectuntur, ut rigorem habeant nec pandantur onere fructuum. | |
| nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt, | |
| nisi si tamen gracilitas uitis alicuius angustiorem putationem desi- | 5 |
| derabit, cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit | |
| relinquendus. | |
| Pertic<ar>um iugum fortius minusque operosum est. harun- | 17.1.1 |
| dines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur, | |
| <e>aeque inter se conuersis cacuminibus uinciendae sunt, ut aequa- | |
| lis crassitudo totius iugi sit. nam si cacumina in unum conpetunt, | |
| inbecillitas eius partis, grauata pondere, iam maturum fructum | 5 |
| prosternit et canibus ferisque reddit obnoxium. | |
| at cum iugum | 2.1 |
| in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum uice ordinatum | |
| est, fere quinquennii praebet usum. neque enim alia est ratio puta- | |
| tionis aut ceterae culturae quam quae primi biennii; nam et autum- | |
| nalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus uacantibus palis pro- | 5 |
| pagines adplicandae. hoc enim opus numquam intermittendum est, | |
| quin omnibus instauretur annis. | |
| Neque enim ea, quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; | 3.1 |
| ac tamen aeternitati eorum sic consulimus, ut demortuis seminibus | |
| alia substituamus nec ad occidionem uniuersum genus perduci | |
| patiamur complurium annorum neglegentia. quin etiam crebrae | |
| fossiones dandae, quamuis possit una detrahi culturae prioris anni. | 5 |
| pampinationes quoque saepe adhibendae: neque enim satis est | |
| semel aut iterum tota aestate uiti detrahere frondem superuacuam. | |
| Praecipue autem decutienda sunt omnia, quae infra trunci | 4.1 |
| caput egerminauerunt; item si oculi singuli sub iugo binos pampinos | |
| emiserunt, quamuis largum fructum ostendant, detrahendi sunt | |
| singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et | |
| reliquum melius educet fructum; post quadragesimum et alterum | 5 |
| mensem percepta uindemia sic instituenda est putatio, ut summissis | |
| pluribus flagellis uitis in stellam diuidatur. | |
| sed putatoris offi- | 5.1 |
| cium est pedali fere spatio citra iugum uitem conpescere, ut e capite | |
| quicquid teneri est per brachia emissum prouocetur et per iugum | |
| inflexum praecipitetur ad eam mensuram, quae terram non possit | |
| contingere. | 5 |
| Sed modus pro uiribus trunci seruandus est, ne plures palmites | |
| summittantur, quam quibus uitis sufficere queat. fere autem prae- | |
| dicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro quattuor, desi- | |
| derat, quae per totidem partis ab alligatore diuidi debent. | |
| nihil | 6.1 |
| enim refert iugum in stellam decusari atque diduci, nisi et palmites | |
| adiunguntur, quam tamen formam non omnes agricolae probaue- | |
| runt; nam multi simplici ordine fuere contenti. uerum stabilior est | |
| uinea et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque | 5 |
| parte iugo deuincta pari libramento uelut ancoris quibusdam disten- | |
| ditur; tum etiam per plura brachia materias diffundit et facilius eas | |
| explicat undique subnixa quam quae in simplici cantherio frequen- | |
| tibus palmitibus stipatur. | |
| Potest tamen, si uel parum late disposita uineta uel parum | 7.1 |
| fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno | |
| iugo contentus esse. nam ubi magna uis et incursus est pluuiarum | |
| procellarumque, ubi frequentibus aquis uitis labefactatur, ubi | |
| praecipitibus cliuis uelut pendens plura praesidia desiderat, ibi | 5 |
| quasi quadrato firmanda est agmine. | |
| calidis uero et siccioribus | 8.1 |
| locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes | |
| undique pampini iungantur et condensati camarae more terram | |
| sitientem obumbrent. contra pluuiis et frigidis et pruinosis regioni- | |
| bus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur | 5 |
| humus, et fructus percoquitur perflatumque salubriorem habet, | |
| fossoresque liberius et aptius iactant bidentis, meliusque perspicitur | |
| a custodibus fructus et commodius legitur a uindemiatore. | |
| Sed quoquo modo uineta placuerit ordinare, centenae stirpes | 18.1.1 |
| per singulos hortos semitis distinguantur, uel, ut qui<bus>dam | |
| placet, in semiiugera omnis modus dirimatur, quae distinctio | |
| praeter illud commodum, quod plus solis et uenti uitibus praebet, | |
| tum etiam oculos et uestigia domini, res agro saluberrimas, facilius | 5 |
| admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebe[n]t; | |
| neque enim falli possumus per paria interualla iugeribus diuisis. | |
| quin etiam ipsa hortulorum descriptio, quanto est minoribus | 2.1 |
| modulis concisa, fatigationem ueluti minuit extimulatque eos, qui | |
| opera moliuntur, et ad festinandum inuitat; nam fere uastitas in- | |
| stantis laboris animos debilitat. non nihil etiam prodest uires et | |
| prouentum cuiusque partis uinearum nosse, ut aestimemus, quae | 5 |
| magis aut minus colenda sit. uindemiatoribus quoque hae semitae | |
| et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem prae- | |
| bent, per quam uel fructus uel statumina portentur. | |
| De positione iugi, quatenus a terra leuandum sit, hoc dixisse | 19.1.1 |
| abunde est humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem, | |
| quae tamen in nouellis seminibus uitanda est. neque enim haec | |
| prima constitutio uinearum esse debet, sed per annorum longam | |
| seriem ad hanc altitudinem uitis perducenda est. | 5 |
| ceterum quanto | 2.1 |
| est umidius solum et caelum placidioresque uenti, tanto est altius | |
| adtollendum iugum; nam laetitia uitium patitur se celsius euagari, | |
| fructusque summotus a terra minus putrescit, et hoc uno modo | |
| perflatur uentis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant | 5 |
| multumque ad deflorescendum et ad bonitatem uini conferunt. | |
| rursus exilis terra et adcliuis torrensque aestu uel quae uehemen- | 3.1 |
| tibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. at si cuncta | |
| conpetunt uoto, iusta est altitudo uineae pedum quinque; nec tamen | |
| dubium, quin tanto melioris saporis praebeant mustum, quanto in | |
| editiora iuga consurgant. | 5 |
| Pedatam uineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui anti- | 20.1.1 |
| quissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conseruare stirpem nec | |
| flexum ridicae persequi, ne prauitas statuminis ridi<cae> ad simili- | |
| tudinem sui uitem configuret. id non solum ad speciem plurimum | |
| refert sed ad firmitatem et ubertatem perpetuitatemque: | 5 |
| nam | 2.1 |
| rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam uelut quodam | |
| itinere sine flexu atque inpedimento facilius terrae matris alimenta | |
| manant et in summa perueniunt; at quae sunt distortae, non aequa- | |
| liter alliduntur inhibentibus nodis et ipso flexu cursum terreni | 5 |
| umoris ueluti salebris retardante. | |
| Quare, cum ad summum palum recta uitis extenta est, capistro | 3.1 |
| constringitur, ne fetu grauata subsidat curueturque. tum ex eo loco, | |
| quod proximum iugo ligatum est, brachia disponuntur in diuersas | |
| partis, palmaeque superpositae deorsum uersus circulo curuantur | |
| atque id, quod iugo dependet, fructu inpletur; rursus curuatura | 5 |
| iuxta uinculum materiam exprimit. | |
| quidam eam partem, quam | 4.1 |
| nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris uiminibus | |
| innexis continent, quos ego minime probandos puto. nam depen- | |
| dentibus palmitibus neque pluuiae neque pruinae grandinesue | |
| tantum nocent, quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. | 5 |
| idem tamen palmites, priusquam fructus mitescant, uariantibus | |
| adhuc et acerbis uuis, religari debent, quo minus roribus queant | |
| putrescere aut uentis ferisue uastentur. | |
| iuxta decumanum atque | 5.1 |
| semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium | |
| incursu laedantur. | |
| Et hac quidem ratione tempestiua uitis perducitur ad iugum; nam | |
| quae uel infirma uel breuis est, ad duas gemmas recidenda est, quo | 5 |
| uehementiorem fundat materiam, quae protinus emicet in iugum. |