| Nouella uinea quomodo putanda sit | |
| Quinquennis uineae non alia est putatio, quam ut figuretur, | 4.21.1.1 |
| quemadmodum supra institui dicere, neue superuagetur, sed ut | |
| caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque | |
| brachiis, quae duramenta quidam uocant, diuidatur in totidem | |
| partis. haec brachia sat erit interim singulis palmitibus in fructum | 5 |
| submitti, donec uineae iusti sint roboris. cum deinde aliquot annis | |
| [et] quasi iuuenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui | |
| debeant, incertum est. | |
| nam loci laetitia plures, exilitas pauciores | 2.1 |
| desiderat, siquidem luxuriosa uitis, nisi fructu conpescitur, male | |
| deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, | |
| cum onerata est, adfligitur. | |
| Itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella | 5 |
| nec tamen numerosius onerare, quam ut una uitis octo seruiat | |
| palmitibus, nisi admodum nimia ubertas pluris postulabit. iam enim | |
| pergulae magis quam uineae figuram optinet, quae supra hunc | |
| modum materiis distenditur. | |
| nec debemus committere, ut | 3.1 |
| brachia pleniora trunco sint, uerum adsidue, cum modo e lateribus | |
| eorum flagella licuerit summittere, amputanda erunt superiora | |
| duramenta, ne iugum excedant sed nouellis palmis semper uitis | |
| renouetur, quae si satis excreuerint, iugo superponantur. sin aliqua | 5 |
| earum uel perfracta uel parum procera fuerit locumque idoneum | |
| optinebit, unde uitis anno sequenti reuocari debeat, in pollicem | |
| tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidia- | |
| rium appellant, id est sarmentum gemmarum duarum uel trium; | |
| ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra | 10 |
| uetusti <i>bi brachi, amputatur; et ita ex nouello palmite uitis | |
| pullescit. | |
| Atque haec ratio bene institutarum uinearum in perpetuum | |
| custodienda erit. |