| Male formatas uineas restituere | |
| Si uero aliter formatas acceperimus et iam multorum annorum | 4.22.1.1 |
| neglegentia superueneri<n>t iugum, considerandum erit, cuius | |
| longitudinis sint duramina, quae excedant praedictam mensuram. | |
| nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc | |
| uniuersa uinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est adplicitus. | 5 |
| is enim a uite summouetur et in medio spatio duorum ordinum | 2.1 |
| ad lineam pangitur; transuersa deinde uitis ad statumen perducitur | |
| atque ita iugo subicitur. at si duramenta eius longius excesserunt, ut | |
| in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore | |
| sumptu restituitur: mergis namque, qui nobis maxime placent, | 5 |
| propagata celerrime prouenit. | |
| Hoc tamen, si uetus et exesa est superficies trunci. at si robusta | 3.1 |
| et integra, minorem operam desiderat: quippe hiberno tempore | |
| ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et inter quartum et | |
| tertium pedem a terra uiridissima parte corticis acuto mucrone fer- | |
| ramenti uulneratur. frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, | 5 |
| ut incitari uitis possit et ab ea maxime parte, quae uulnerata est, | |
| pampinum fundere. | |
| Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod siue | 4.1 |
| longius prosiluit, in flagellum summittitur, siue breuius, in pollicem, | |
| siue admodum exiguum, in furunculum. is ex quolibet uel minimo | |
| capillamento fieri potest: nam ubi unius aut alterius folii pampinus | |
| prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perueniat, sequente | 5 |
| uere, si non adnodatus neque adrasus est, uehementem fundit mate- | |
| riam; quae cum conualuit et quasi brachium fecit, licet tum superua- | |
| gatam partem duramenti recidere et ita reliquam iugo subicere. | 5.1 |
| multi, sequentes conpendium temporis, talis uineas supra quartum | |
| pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem, quo- | |
| niam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat, ut iuxta | |
| cicatricem nouellis frondibus repullescant. sed haec quidem ratio | 5 |
| minime nobis placet, siquidem uastior plaga, nisi habet superposi- | |
| tam ualentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur, | |
| mox deinde roribus et imbribus putrescit. | |
| Ac tamen, cum est utique uinea recidenda, prius ablaqueare, | 6.1 |
| deinde paulum infra terram conuenit amputare, ut superiecta humus | |
| uim solis arceat et e radicibus nouellos prorumpentis caules transmit- | |
| tat, qui possint uel sua maritare statumina uel, si qua sunt uidua in | |
| propinquo, propaginibus uestire. | 5 |
| haec autem ita fieri debebunt, | 7.1 |
| si uineae altius positae nec in summo labantis radices habebunt et si | |
| boni generis erunt. namque aliter in cassum dependetur opera, | |
| quoniam degeneres etiam renouatae pristinum seruabunt ingenium; | |
| at quae summa parte terrae uix adhaerebunt, deficient, antequam | 5 |
| conualescant. | |
| altera ergo uinea fructuosis potius surculis inse- | 8.1 |
| renda erit, altera funditus extirpanda et reserenda, si modo soli | |
| bonitas suadebit; cuius cum uitio consenuit, nullo modo restituen- | |
| dam censemus. | |
| Loci porro uitia sunt, quae fere ad internicionem uineta perdu- | 5 |
| cunt, macies et sterilitas terrae, salsa uel amara uligo, praeceps et | |
| praerupta positio, nimium opaca et soli auersa ualles, harenosus | |
| etiam tofus uel plus iusto ieiunus sabulo nec minus terreno carens | |
| ac nuda glarea et si qua est proprietas similis, quae uitem non alit. | |
| ceterum, si uacat his et horum similibus incommodis, potest ea | 9.1 |
| ratione fieri restibilis uinea, quam priore libro praecepimus. illa | |
| rursus mali generis uineta, quae, quamuis robusta sunt, propter | |
| sterilitatem fructu carent, ut diximus, emendantur insitione facta, | |
| de qua suo loco disseremus, cum ad eam disputationem perueneri- | 5 |
| mus. | |
| Nunc, quia parum uidemur de putatione uinearum locuti, | 23.1.1 |
| maxime necessariam partem propositi operis diligentius perseque- | |
| mur. |