| De putatione uineae | |
| Placet ergo, si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam | 4.23.1.4 |
| colimus, caeli clementia, facta uindemia secundum Idus Octobris | 5 |
| auspicari putationem, cum tamen aequinoctiales pluuiae praecesse- | |
| rint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem | |
| putationem facit. | |
| sin autem caeli status frigidus et pruinosus | 2.1 |
| hiemis uiolentiam denuntiat, in Idus Februarias hanc curam diffe- | |
| remus. atque id licebit facere, si erit exiguus possessionis modus; | |
| nam ubi ruris uastitas electionem nobis temporis negat, ualentissi- | |
| mam quamque partem uineti frigoribus, macerrimam uere uel | 5 |
| autumno, quin etiam per brumam meridiano axi oppositas uitis, | |
| Aquiloni per uer et autumnum deputare conueniet; | |
| nec dubium, | 3.1 |
| quin sit horum uirgultorum natura talis, ut, quanto maturius | |
| detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant. | |
| Quandoque igitur uinitor hoc opus obibit, tria praecipue custo- | 24.1.1 |
| diat: primum, ut quam maxime fructui consulat; deinde, ut in | |
| annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias; tum | |
| etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. nam | |
| quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium. | 5 |
| Vitis autem cum sit per quattuor diuisa partis, totidem caeli | 2.1 |
| regiones aspicit. quae declinationes, cum contrarias inter se quali- | |
| tates habeant, uariam quoque postulant ordinationem pro condi- | |
| tione suae positionis in partibus uitium. igitur ea brachia, quae | |
| septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, | 5 |
| et magis, si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cica- | |
| trices inuruntur. | |
| itaque una tantummodo materia iugo proxima | 3.1 |
| et unus infra eam custos erit summittendus, qui uitem mox in | |
| annum renouet. at e contrario per meridiem plures palmites sum- | |
| mittantur, qui laborantem matrem feruoribus aestiuis opacent nec | |
| patiantur ante maturitatem fructum inarescere. orientis atque occi- | 5 |
| dentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem | |
| pari horarum numero sub utroque axi uitis accipit. | |
| Modus itaque materiarum is erit, quem dictabit humi atque | 4.1 |
| ipsius stirpis laetitia. haec in uniuersum, illa per partis custodienda | |
| sunt. nam ut ab ima uite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, | |
| semper circa crus dolabella demouenda terra est; et si suboles, quam | |
| rustici suffraginem uocant, radicibus adhaeret, diligenter explan- | 5 |
| tanda ferroque adleuanda est, ut hibernas aquas respuat: nam | |
| praestat ex uulnere postea subolem repullescentem uellere quam | |
| nodosam et scabram plagam relinquere. hoc enim modo celeriter | |
| cicatricem ducit, illo cauatur atque putrescit. | |
| Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique cir- | 5.1 |
| cumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut uerrucae | |
| similis furunculus relinquatur, nisi si iugo[m] superiecta uitis desi- | |
| derabit ab inferiore parte reuocari. si uero trunci pars senecta solis | |
| adflatu peraruit aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas | 5 |
| inrepunt, cauata uitis est, dolabella conueniet expurgare quicquid | |
| emortuum est, deinde falce eradi uiuo tenus, ut a uiridi cortice ducat | |
| cicatricem. | |
| neque est difficile mox adleuatas plagas terra, quam | 6.1 |
| prius amurga madefeceris, linere: nam et teredinem formicamque | |
| prohibet, solem etiam et pluuias arcet eiusmodi litura, propter quae | |
| celerius coalescit et fructum uiridem conseruat. cortex quoque | |
| aridus fissusque per summa trunci dependens corpore tenus deli- | 5 |
| brandus est, quod et melius uitis quasi sordibus liberata conualescit | |
| et minus uino faecis adfert. iam uero muscus, qui more compedis | |
| crura uitium deuincta conprimit situque et ueterno macerat, ferro | |
| destringendus et eradendus est. | |
| Atque haec in ima parte uitis. nec minus ea, quae in capite | 7.1 |
| seruanda sint, deinceps praecipiuntur. plagae, quas in duro uitis | |
| accipit, obliquae rotundaeque fieri debent; nam citius coalescunt et, | |
| quamdiu cicatricem non obduxerunt, commodius aquam fundunt; | |
| transuersae plus umoris et recipiunt et continent. eam culpam | 5 |
| maxime uinitor fugito. sarmenta lata, uetera, male nata, contorta, | |
| deorsum spectantia decidito, nouella et fructuaria, recta summittito; | |
| brachia tenera et uiridia seruato, arida et uetera falce amputato; | |
| ungues custodum annotinos resecato; | |
| in quattuor ferme pedes | 8.1 |
| supra terram uitem elatam totidem brachiis conponito, quorum | |
| singula spectant singulas decusati iugi partis; tum uel unum flagel- | |
| lum, si macrior uitis erit, uel duo, si plenior, brachio cuique sum- | |
| mittito, eaque iugo superposita praecipitato. | 5 |
| Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque latere | 9.1 |
| brachi esse duas materias plurisue patiamur; namque id maxime | |
| uitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari uice laborat neque | |
| aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exugi- | |
| tur, quo fit, ut ea uena, cuius omnis umor adsumitur, uelut icta | 5 |
| fulgure arescat. | |
| Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius | 10.1 |
| prorepere, et idcirco eum praedicto uocabulo rustici appellant, quod | |
| inter duo brachia, qua se diuidit uitis, enatus uelut fauces obsidet | |
| atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. hunc ergo | |
| tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant, prius- | 5 |
| quam conroboretur. si tamen ita praeualuit, ut alterutrum brachium | |
| adflixerit, id, quod inbecillius est, tollitur et ipse focaneus summit- | |
| titur. | |
| reciso enim brachio aequaliter utrique parti uires mater | 11.1 |
| sumministrat. | |
| Igitur caput uitis pede[s] infra iugum constituito, unde se pandant | |
| quattuor, ut dixi, brachia, in quibus quotannis uitis renouetur | |
| amputatis ueteribus et summissis nouis palmis, quarum dilectus | 5 |
| scite faciendus: nam ubi magna materiarum facultas est, putator | |
| custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et capite uitis, | |
| relinquat aut rursus extremas; nam illae minimum uindemiae con- | |
| ferunt, quoniam exiguum fructum praebent, simile<s> scilicet | |
| pampinariis, hae uitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque | 10 |
| in alterum ac tertium palum, quod uitiosum esse diximus, <ma- | |
| teri>as tendunt. | |
| quare mediae in bracchio commodissime | 12.1 |
| palmae summittentur, quae nec spem uindemiae destituant nec | |
| emacient stirpem suam. nonnulli fructus auidius eliciunt extrema et | |
| media flagella summittendo nec minus proximum duro sarmentum | |
| in custodem resecando, quod faciendum, nisi permittentibus soli et | 5 |
| trunci uiribus, minime censeo: nam ita se induunt uuis, ut nequeant | |
| maturitatem capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia | |
| non adsit. | |
| Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debe[n]t, | 13.1 |
| cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco | |
| sitae sunt. nam ubi ligaueris eas et in terram spectantis deflexeris, | |
| infra uinculum materias exprimes. | |
| at si longius, quam ritus | 14.1 |
| agricolarum permittit, a capite uitis emicuerit et brachiis in aliena | |
| iugorum compluuia perrepserint, custodem ualidum et quam | |
| maxime iuxta truncum duorum articulorum uel trium relinquemus, | |
| ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in | 5 |
| brachium et sic recisa uitis ac reuocata intra iugum contineatur. | |
| Sed in summittendo custode haec maxime sunt obseruanda: | 15.1 |
| primum ne resupina caelum sed prona potius plaga terram spectet | |
| —sic enim et gelicidiis ipsa se protegit et ab sole obumbrabitur—, | |
| deinde, ne sagittae sed ungulae similis fiat resectio—nam illa cele- | |
| rius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat—. | 5 |
| quodque etiam usurpari uitiosissime animaduerto, maxime uitan- | |
| dum est: nam dum seruiunt decori, quo sit breuior custos et similis | |
| pollici, iuxta ar<ti>culum sarmentum recidunt. | |
| id autem plu- | 16.1 |
| rimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et | |
| frigore, tum deinde aestu laborat. optimum est igitur medio fere | |
| internodio subsidiarium tondere palmitem deuexamque resectionem | |
| facere post gemmam, ne, ut ante iam diximus, superlacrimet et | 5 |
| gemmantem caecet oculum. | |
| Si resicis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, | 17.1 |
| qui, quamuis angustissime praecisus in modum uerrucae, proximo | |
| uere materiam exigat, quam uel in bracchium uel in fructum remit- | |
| tamus. si neque is reperitur, saucianda ferro est atque exulceranda | |
| uitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. iam uero ipsos | 5 |
| palmites, quos uindemiae praeparamus, clauiculis ac nepotibus | |
| liberandos magno opere censeo, | |
| sed in is recidendis alia condi- | 18.1 |
| tio est atque alia in is, quae procedunt e trunco: nam quidquid est, | |
| quod e duro prominet, uehementius adplicita falce adnodatur et | |
| eraditur, quo celerius obducat cicatricem; rursus, quicquid e tenero | |
| processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunc- | 5 |
| tam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est, ne falce destrin- | |
| gatur. pressius enim si annodes, adplicito ferro, aut tota tollitur aut | |
| conuulneratur, propter quod palmes, quem mox in germinatione | |
| citauerit, inbecillis ac minus fructuosus erit, tum etiam magis | |
| obnoxius uentis, scilicet quia infirmus de cicatrice prorepserit. | 10 |
| Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini | 19.1 |
| modum difficile est inponere: plerique tamen in tantum prouocant, | |
| ut curuata et praecipitata per iugum nequeat terram contingere. nos | |
| suptilius dispicienda illa censemus, primum uitis habitum—nam | |
| si robusta est, amplioris materias sustinet—, deinde soli quoque | 5 |
| pinguitudinem, quae nisi adest, quamuis ualidissimam uitem cele- | |
| riter necabimus, procerioribus emaciatam flagellis | |
| —sed longi | 20.1 |
| palmites non mensura uerum gemmarum numero aestimantur: | |
| nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam | |
| producere, dum paene terram contingat (nihilominus enim paucis | |
| frondescet pampinis); at ubi spissa internodia frequentesque oculi | 5 |
| sunt, quamuis breue sarmentum multis palmitibus uirescit ac | |
| numeroso fetu exuberat, quare modus talis generis necessarie | |
| maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur—et | |
| ut consideret uinitor, proximi anni magna necne fuerit uindemia. | |
| nam post largos fructus parcendum est uitibus et ideo anguste | 21.1 |
| putandum, post exiguos inperandum. | |
| Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et | |
| acutissimis ferramentis totum istud opus exequamur. optusa enim | |
| et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis | 5 |
| efficit et plus laboris adfert uinitori; nam siue curuatur acies, quod | |
| accidit molli, siue tardius penetrat, quod euenit in retuso et crasso | |
| ferramento, maiore nisu est opus. tum etiam plagae asperae atque | |
| inaequales uites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu | |
| res transigitur. | 10 |
| quo plerumque fit, ut, quod praecidi debeat, | 22.1 |
| praefringatur, et sic uitis laniata scabrataque putrescat umoribus | |
| nec plagae consanentur. quare magnopere monendus putator est, ut | |
| prolixet aciem ferramenti et, quantum possit, nouaculae similem | |
| reddat nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit. nam | 5 |
| plurimos per hanc inscitiam uastare uineta comperi. | |
| Est autem sic disposita uinitoriae falcis figura, ut capulo pars | 25.1.1 |
| proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nomine- | |
| tur, quae flectitur, sinus, quae a flexu procurrit, scalprum; quae | |
| deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis | |
| luna<e> species securis dicitur, eiusque uelut apex pronus inminens | 5 |
| mucro uocatur. harum partium quaeque suis muneribus fungitur, | |
| si modo uinitor gnarus est iis utendi[s]. | |
| nam cum in aduersum | 2.1 |
| pressa manu desecare quid debet, cultro utitur, cum retrahere | |
| autem, sinu, cum adleuare, scalpro, cum in<se>care, rostro, cum | |
| ictu caedere, securi, cum in angusto aliquid expurgare, mucrone. | |
| maior autem pars operis in uinea ductim potius quam caesim | 5 |
| facienda est, nam ea plaga, quae[que] sic efficitur, uno uestigio | |
| adleuatur: prius enim putator adplicat ferrum atque ita, quae desti- | |
| nauit, praecidit. | |
| qui caesim uitem petit, si frustratus est, quod | 3.1 |
| saepe euenit, pluribus ictibus stirpem uulnerat. tutior igitur et | |
| utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis, non ictu conficitur. |