| De iuganda uinea | |
| Haec peracta sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae | 4.26.1.1 |
| iugandaeque uineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, | |
| neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea [go], tum | |
| quercus et suber ac si qua sunt similia robora. tertium optinet locum | |
| pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et | 5 |
| cupressu. recte etiam faciunt ad eam rem siluestres sabinae, atque | |
| et sabuci probabiles usu statuminis. haec eorumque similia peda- | |
| menta post putationem retractanda sunt partesque eorum putres | |
| dedolandae acuendaeque, | |
| atque alia conuertenda, quae sinceri- | 2.1 |
| tatem habent, alia summouenda, quae uel cariosa uel iusto breuiora | |
| sunt, eorumque in uicem idonea reponenda, iacentia statuenda, | |
| declinata corrigenda. iugo si non erit opus nouo, sarturae recentia | |
| uincula inserantur; si restituendum uidebitur, antequam uitis palo | 5 |
| adplicetur, perticis uel harundinibus conectatur ac tum demum, | |
| sicut in nouella praecepimus, uitem iuxta caput infraque brachia | |
| conligemus [uitem iuxta caput] cum ridica. idque facere non opor- | |
| tebit omnibus annis eodem loco, ne uinculum incidat et truncum | |
| strangulet. | 10 |
| Brachia deinde sub stella quadripertito locabimus tenerosque | 3.1 |
| palmites super iugum ligabimus, nihil repugnantes naturae, sed ut | |
| quisque obsequetur, leuiter curuabitur, ne deflexus frangatur neue | |
| iam tumentes gemmae detergeantur. atque ubi duae materiae per | |
| unam partem iugi mittentur, media pertica interueniat, diremptae- | 5 |
| que palmae per iugorum conpluuia decurrant et uelut mersae cacu- | |
| minibus in terram despiciant. | |
| id ut scite fiat, meminerit adliga- | 4.1 |
| tor, ne torqueat sarmentum sed tantum inflexum deuinciat et ut | |
| omnis materia, quae modo potest praecipitari, iugo superponatur, | |
| ut potius innixa perticae quam e uinculo dependeat. saepe enim | |
| notaui per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam et ita | 5 |
| conligare, ut solo uimine suspendeat; quae uinea cum accipit pam- | |
| pini et uuarum pondus, infringitur. | |
| Sic deinde ordinata uineta festinabimus emundare sarmentisque | 27.1.1 |
| et calamentis liberare, quae sicco tamen loco legenda sunt, ne lutosa | |
| humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus | |
| adhuc silentibus uineis inducendus est. nam si palmis in[i]cientibus | |
| progemmantibusque fossorem immiseris, magnam partem uinde- | 5 |
| miae decusserit. igitur antequam germinent, per diuertium ueris | |
| atque hiemis, quam altissime fodiendae uineae sunt, quo laetius et | |
| hilarius pullent; eaeque ubi se frondibus uestierint, teneris caulibus | |
| necdum adultis modus adhibendus est. | |
| idemque uinitor, qui | 2.1 |
| ante ferro, nunc manu deputet umbrasque compescat ac superua- | |
| cuos pampinos deturbet. nam id plurimum refert non inscite facere, | |
| siquidem uel magis pampinatio quam putatio uitibus consulit. nam | |
| illa quamuis multum iuuat, sauciat tamen et resecat; haec clementius | 5 |
| sine uulnere medetur et anni sequentis expeditiorem putationem | |
| facit, | |
| tum etiam uitem minus cicatricosam reddit, quoniam id, | 3.1 |
| ex quo uiride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. super | |
| haec materiae, quae fructum habent, melius conualescunt et uuae | |
| commodius insolatae percoquuntur. | |
| Quare prudentis est ac maxime callentis uinitoris aestimare ac | 4.1 |
| dispicere, quibus locis in annum debeat materias summittere, nec | |
| orbos tantum detrahere palmites, uerum etiam frugiferos, si supra | |
| modum se numerus eorum profuderit; siquidem euenit, ut quidam | |
| oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, | 5 |
| quo commodius singulos alumnos educent. | |
| est enim sapientis | 5.1 |
| rustici reputare, num maiore fructu uitis se induerit, quam ut per- | |
| ferre eum possit. itaque non solum frondem superuacuam uolet | |
| decerpere, quod semper faciendum est, uerum interdum partem | |
| aliquam fetus decutere, ut ubere suo grauatam uitem leuet; idque | 5 |
| faciet uariis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior | |
| fructus, quam ut maturescere queat. | |
| si autem continuis supe- | 6.1 |
| rioribus annis dapsilis prouenit, religatam uitem requiescere ac | |
| refici par erit, si futurae materiae consulendum. nam cacumina | |
| flagellorum defringere luxuriae comprimendae causa uel dura parte | |
| trunci sitos pampinos summouere, nisi ad renouandam uitem unus | 5 |
| atque alter seruandus est, tum e capite quicquid inter bracchia uiret, | |
| explantare atque eos, qui per ipsa duramenta steriles nequicquam | |
| matrem opacant, palmites detergere cuiuslibet uel pueri est officium. | |
| Tempus autem pampinationis, antequam florem uitis ostendat, | 28.1.1 |
| maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. medium | |
| igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, uinearum nobis | |
| aditum negat, quippe florentem fructum mouere non expedit. | |
| pubescentem uero et quasi adulescentem conuenit religare foliisque | 5 |
| omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere. nam fit uberior | |
| puluerationibus. | |
| nec infitior plerosque ante me rusticarum | 2.1 |
| rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse, ex quibus Graeci- | |
| num, qui sic refert: potest uideri satis esse constitutam | |
| uineam ter fodere; Celsus quoque et Atticus consentiunt tres | |
| esse motus in uite seu potius in omni surculo naturales, unum, quo | 5 |
| germinet, alterum, quo confloreat, tertium, quo maturescat. hos | |
| ergo motus censent fossionibus concitari: non enim natura, quod | |
| uult, satis efficit, nisi eam labore cum studio iuueris. atque haec | |
| colendarum uinearum cura finitur uindemia. | |
| Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus | 29.1.1 |
| uitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. |