| Quo tempore inserenda sit | |
| Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Nouembri- | 4.29.1.3 |
| bus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine ger- | |
| mine adfirmat. eoque debemus intellegere nullam partem anni | 5 |
| excipi, si sit sarmenti silentis facultas. id porro in aliis stirpium | |
| generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane | |
| concesserim. | |
| in uitibus nimis temere tot mensum rusticis in- | 2.1 |
| sitionem permissam dissimulare non est fidei meae, nec quia | |
| ignorem brumae temporibus aliquando insitam uitem conprehen- | |
| dere; sed non quid in uno uel altero experimento casu fiat uerum | |
| quid certa ratione plerumque proueniat discentibus praecipere | 5 |
| debeamus. etenim, si exiguo numero periclitandum sit, in quo | |
| maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus coniuere; | |
| cum uero uastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam | 3.1 |
| distendit, omnem scrupulum summouere debemus. est enim con- | |
| trarium, quod Atticus praecipit: nam idem per brumam negat recte | |
| putari uineam; quae res quamuis minus laedit uitem, merito tamen | |
| fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet nec | 5 |
| propter gelicidia corticem mouet, ut cicatricem consanet. | |
| Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, | 4.1 |
| quod et cum totius obtruncatione uitis et cum eiusdem resectionis | |
| fissura praecipit fieri. uerior itaque ratio est inserendi tepentibus | |
| iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter | |
| mouet nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut | 5 |
| fissurae plagam inurere. | |
| permiserim tamen festinantibus au- | 5.1 |
| tumno uitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas | |
| uernae. | |
| Sed quocumque quis tempore destinauerit inserere, non aliam | |
| sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore | 5 |
| libro, cum de malleolis eligendis praecepimus; quos ubi generosos | |
| et fecundos et quam maturissimos uiti detraxerit, diem quoque | |
| tepidum silentemque a uentis eligat. | |
| tum consideret surculum | 6.1 |
| teretem solidique corporis nec fungosae medullae, crebris etiam | |
| gemmis et brevibus internodiis. nam plurimum interest non esse | |
| longum sarmentum, quod inseratur, et rursus pluris oculos, quibus | |
| egerminet, inesse. itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad | 5 |
| unam uel summum duas gemmas recidere surculum, ne procerio- | |
| rem faciamus, quam ut tempestatis uentos et imbres immobilis pati | |
| possit. | |
| Inseritur autem uitis uel recisa uel integra perforata terebra, | 7.1 |
| sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio, haec | |
| rarior et paucis usurpata. de ea igitur prius disseram, quae magis | |
| in consuetudine est. |