| De inserenda uite | |
| Reciditur uitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen | 4.29.8.1 |
| et infra, quo loco maxime solida est atque enodis. cum iuxta terram | |
| insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a | |
| terra est fissura, diligenter subacto luto linitur et subposito musco | |
| ligatur, quod et calores et pluuias arceat. temperatur ita surculus, | 5 |
| ut, calamo non absimilis, coagmentum habeat ad fissuram, sub qua | |
| nodus in uite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram nec rimam | |
| patiatur ultra procedere. | |
| is nodus etiam si quattuor digitis a | 9.1 |
| resectionibus fuerit, inligari tamen eum, priusquam uitis findatur, | |
| conueniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto | |
| plaga hiet. calamus autem non amplius tribus digitis debet adleuari | |
| atque is ex ea parte, qua raditur, ut sit leuis. eaque rasura ita deduci- | 5 |
| tur, ut medullam contingat uno latere atque altero paulo ultra | |
| corticem destringatur figureturque in speciem cunei, sicut ab ima | |
| parte acutus surculus latere altero sit tenuior atque altero plenior | |
| perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur, quo est plenior, | |
| et utrimque contingat fissuram. nam nisi cortex cortici sic applica- | 10 |
| tur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. | |
| Vinculi genus ad insitionem non unum est. alii uiminibus | 10.1 |
| obstringunt, nonnulli circundant libro fissuram, plurimi ligant | |
| iunco, quod est aptissimum. nam uimen cum inaruit, penetrat et | |
| insecat corticem. propter quod molliora uincula magis probamus, | |
| quae cum circumuenere truncum, adactis harundineis cuneolis | 5 |
| artantur. sed antiquissimum est et ante haec ablaqueari uitem radi- | |
| cesque summas uel suboles amputari et post haec adobrui truncum; | |
| isque cum conprehendit, aliam rursus exigit curam. | |
| Nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque | 11.1 |
| detrahendae suboles, quae <e> lateribus radicibusque prorepunt, | |
| tum, quod ex insito profudit, subligandum, ne uento surculus | |
| labefactetur aut explantetur tener pampinus. qui cum excreuit, | |
| nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et caluitium loci | 5 |
| summittuntur in propagines. autumnus deinde falcem maturis | |
| palmitibus admouet. sed putationis insitis custoditur ea ratio, ut, | |
| ubi nulla desideratur propago, unus surculus euocetur in iugum, | |
| alter ita recidatur, ut adaequetur plaga trunco, sic tamen, ne quid | |
| radatur e duro. | 10 |
| pampinandum non aliter est, quam in nouella | 12.1 |
| uiuiradice; putandum uero sic, ut usque in quartum annum parcius | |
| imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem. | |
| Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio; | |
| illa sic per | 13.1 |
| terebrationem: primum ex uicino fructuosissimam considerare | |
| uitem, ex qua uelut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas | |
| et per foramen tramittas. haec enim tutior et certior est insitio, | |
| quoniam, etsi proximo uere non conprendit, sequente certe, cum | 5 |
| increuit, coniungi cogitur et mox a matre reciditur atque ipsa super- | |
| ficies insitae uitis usque ad receptum surculum obtruncatur. | |
| huius traducis si non est facultas, tum detractum uiti quam recen- | 14.1 |
| tissimum eligitur sarmentum, et leuiter circumrasum, ut cortex | |
| tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur | |
| resecta uitis, ut totus truncus alienigenis surculis seruiat; quod | |
| quidem non fit in traduce, qui materno sustinetur ubere, dum ino- | 5 |
| lescat. | |
| Sed aliud est ferramentum, quo priores uitem perforabant, | 15.1 |
| aliud, quod ipse usu nunc magis aptum conperi. nam antiqua | |
| terebra, quam solam ueteres agricolae nouerant, sc[r]obem faciebat | |
| et perurebat eam partem, quam perforauerat; deusta porro raro | |
| reuirescebat et insitus surculus conprehendebat, tum etiam scobis | 5 |
| numquam sic eximebatur, ut non inhaereret foramini et porro | |
| interuentu suo prohibebat corpus surculi corpori uitis adplicari. | |
| nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem | 16.1 |
| commenti longe habiliorem utilioremque comperimus: nam sic | |
| excauat truncum, ne[c] foramen inurat, quippe non sc[r]obem sed | |
| ramenta facit, quibus exemptis plaga leuis relinquitur, quae facilius | |
| omni parte sedentem surculum contingat, nulla[m] interueniente | 5 |
| lanugine, quam excitabat antiqua terebra. | |
| Igitur secundum uernum aequinoctium perfectam uitium | 17.1 |
| insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram uitem inserito, | |
| umidis albam; neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo | |
| tam mediocris est crassitudo trunci, ut incrementum insiti plagam | |
| possit contingere et nisi tamen uacuus locus demortui capitis uitem | 5 |
| reposcit; quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter | |
| eductus ad iugum in fructum summittitur. neque inutile est ex ea | |
| uite, quam merseris, enascentis in arcu propaginis pampinos edu- | |
| care, quos possis mox, si ita competet, uel propagare uel ad fructum | |
| relinquere. | 10 |
| Quoniam constituendis colendisque uineis quae uideba<n>tur | 30.1.1 |
| utiliter praecipi posse disseruimus, pedaminum iugorumque et | |
| uiminum prospiciendorum tradenda ratio est. haec enim quasi | |
| quaedam dotes uineis ante praeparantur, quibus si deficitur, agri- | |
| cola causam faciendi uineta non habet, cum omnia, quae sunt | 5 |
| necessaria, extra fundum quaerenda sint. nec emptionis tantum, | |
| sicut ait Atticus, pretium onerat rustici rationem, sed est etiam com- | |
| paratio molestissima: | |
| conuehenda sunt enim tempore ini- | 2.1 |
| quissimo hiberni. quare salices uiminales atque harundineta uulga- | |
| resque siluae, uel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt. | |
| salicum uiminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse | |
| quinis et uicenis iugeribus ligandae uineae, harundineti singula | 5 |
| iugera uicenis iugandis, castanieti iugerum totidem palandis, quot | |
| harundineti iugandis. | |
| Salicem uel riguus ager uel uliginis abundans optime, nec in- | 3.1 |
| commode tamen alit planus et pinguis, atque is debet conuerti | |
| bipalio. ita enim praecipiunt ueteres in duos et semissem pastinare | |
| salicto destinatum solum; nec refert, cuius generis uimen seras, dum | |
| sit lentissimum. | 5 |
| putant tamen tria esse genera, praecipue | 4.1 |
| Graecae, Gallicae, Sabinae salicis, quam plurimi uocant Amerinam. | |
| Graeca flaui coloris est, Gallica obsoleti, purpurei sed tenuissimi | |
| uiminis; Amerina salix gracilem uirgam et rutilam gerit; atque hae | |
| uel [cum] cacuminibus uel taleis deponuntur. perticae cacuminum | 5 |
| modicae plenitudinis, quae tamen dipondiarii orbiculi crassitudinem | |
| non excedant, optime panguntur eo usque, dum ad solidum demit- | |
| tantur. | |
| taleae sesquipedales terreno inmersae paulum obruun- | 5.1 |
| tur. riguus locus spatia laxiora desiderat eaque senum pedum per | |
| quincuncem recte faciunt, siccaneus spissiora, sicut sit facilis | |
| accessus colentibus ea. quinum pedum interordinia esse abunde est, | |
| ut tamen in ipsa linea consitionis alterna uacuis intermissis bipe- | 5 |
| daneis spatiis consistant semina. | |
| Satio est eorum, priusquam germinent, dum silent uirgae, quas | 6.1 |
| arboribus detrahi siccas conuenit. nam roscidas si recideris, parum | |
| commode proueniunt; ideoque pluuii dies in exputanda salice | |
| uitantur. fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, id est ut | |
| nouella uineta; cum deinde conualuerint, tribus fossuris contenta | 5 |
| sunt; aliter culta celeriter deficiunt. | |
| nam quamuis adhibeatur | 7.1 |
| cura, plurimae salices intereunt, quarum in locum ex propinquo | |
| mergis propagari debent curuata et defossa cacumina, quibus resti- | |
| tuatur quicquid intercidit. anniculus deinde mergus decidatur a | |
| stirpe, ut suis radicibus tamquam uitis ali possit. | 5 |