| Genistae satio | |
| Perarida loca, quae genus id uirgultorum non recipiunt, genis- | 4.31.1.1 |
| tam postulant. eius, cum sit satis firmum, tum etiam lentissimum | |
| est uinculum. seritur autem semine, quod cum est natum, uel | |
| defertur bima uiuiradix, uel relicta, cum id tempus excessit, omni- | |
| bus annis more segetis iuxta terram demeti potest. cetera uincula, | 5 |
| qualia sunt ex rubo, maiorem operam, sed in egeno tamen necessa- | |
| riam, exigunt. | |
| perticalis fere salix eundem agrum, quem uimi- | 2.1 |
| nalis, desiderat, melior tamen riguo prouenit. atque ea taleis con- | |
| seritur et, cum germinauit, ad unam perticam summittitur, cre- | |
| breque foditur atque exherbatur, nec minus quam uinea pampina- | |
| tur, ut in longitudinem potius quam in latitudinem euocetur. sic | 5 |
| culta quarto demum anno caeditur. | |
| nam quae uinculis prae- | 3.1 |
| paratur, potest annicula praecidi ad semissem super duos pedes, ut | |
| et trunco fruticet et in brachia uelut humilis uinea disponatur; si | |
| tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur. |