| Harundinis satio | |
| Harundo minus alto pastinato, melius tamen bipalio seritur. | 4.32.1.1 |
| ea, cum sit uiuacissima nec recuset ullum locum, prosperius reso- | |
| luto quam denso, humido quam sicco, uallibus quam cliuis, flu- | |
| minum ripis et limitibus ac uepribus commodius quam mediis agris | |
| deponitur. | 5 |
| seritur bulbus radicis, seritur et talea calami, nec | 2.1 |
| minus toto prosternitur corpore. bulbus tripedaneis interuacantibus | |
| spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet, talea e<t> | |
| tota harundo serius praedicto tempore euenit. sed siue recisa in | |
| dupundium et semissem talea siue tota prostrata depone[re]tur, | 5 |
| exstent earum cacumina, quae si obruta sunt, totae putrescunt. | |
| Sed cultus harundinetis primo triennio non alius est quam | 3.1 |
| ceteris. cum deinde consenuit, repastinandum est. ea est autem | |
| senectus, cum uel exaruit situ et inertia plurium annorum uel ita | |
| densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat. | |
| sed | 4.1 |
| illud de integro refodi debet, hoc potest intercidi et dirarari, quod | |
| opus rustici castrationem uocant, quae tamen refectio harundineti | |
| caeca est, quia non apparet in terra, quid aut tollendum sit aut | |
| relinquendum. tolerabilius tamen harundo castratur, antequam | 5 |
| caeditur, quod aliquatenus uelut indices calami demonstrant, quid | |
| eruendum sit. | |
| tempus repastinandi et conserendi est, priusquam | 5.1 |
| oculi harundinum egerminant. caeditur deinde post brumam. nam | |
| usque in id tempus incrementum capit, ac tum conpescitur, cum | |
| obriguit hiberno frigore. fodiendum quotiens et uinetum. sed | |
| macies eius cinere uel alio stercore iuuanda est, propter quod | 5 |
| caesum plerique incendunt harundinetum. |