| Castanieti satio | |
| Castanea roboribus proxima est et ideo stabiliendis uineis | 4.33.1.1 |
| habilis. tum in repastinato nux posita celeriter emicat et post quin- | |
| quennium caesa more salicis recreatur atque in palum formata fere | |
| usque in alteram caesionem perennat. ea pullam terram et resolu- | |
| tam desiderat, sabulonem umidum uel refractum tofum non respuit, | 5 |
| opaco et septentrionali cliuo laetatur, spissum solum et rubricosum | |
| reformidat. | |
| seritur ab Nouembri mense per totam hiemem | 2.1 |
| sicca terra et repastinata in altitudinem dupundii et semissis. nuces | |
| in ordine semipedalibus, ordines autem quinum pedum spatiis | |
| dirimuntur. in altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis | |
| committitur; qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam conplanentur | 5 |
| breues harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos | |
| sationis indices tutius fodi et runcari possint. | |
| Simulatque semina stillauerint et iam bima transferri queunt, | 3.1 |
| interuelluntur ac bini pedes arbusculis uacui relinquuntur, ne | |
| densitas plantas emaciet. spissius autem propter uarios casus depo- | |
| nitur: nam interdum, priusquam enascatur, aut siccitatibus nux | |
| inarescit aut aquarum abundantia putrescit, interdum subterraneis | 5 |
| animalibus, sicuti muribus et talpis, infestatur, propter quae saepe | |
| nouella castanieta caluescunt. atque ubi frequentanda sunt, melius | |
| ex uicino, si conpetit, mergi more pertica declinata propagatur | |
| quam exempta reseritur. | |
| haec enim uelut inmota sua sede | 4.1 |
| uehementer germinat; at quae radicitus exempta et deposita est, | |
| biennio reformidat; propter quod compertum est commodius | |
| nucibus quam uiuiradicibus eiusmodi siluas institui. spatia huiusce | |
| sationis, quae suprascripta sunt, capita castanearum recipiunt | 5 |
| numero mmdccclxxx; cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili | |
| iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. etenim | |
| taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde | |
| secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas subministrant, quod | |
| genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus. | 10 |
| cultus | 5.1 |
| idem est positionis qui uineae. supputari debet bima, quin etiam | |
| trima. nam bis ferro repetenda est uerni principio, ut incitetur eius | |
| proceritas. | |
| Potest etiam quercus simili ratione seri, uerum biennio tardius | 5 |
| quam castanea deciditur, propter quod ratio postulat tempus potius | |
| lucrari, nisi dumosi glareosique montes atque ea genera terrae, | |
| quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. | |
| Haec de uineis Italicis uinearumque instrumentis quantum | 6.1 |
| reor non inutiliter et abunde disserui, mox agricolarum prouincia- | |
| lium uineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus tradi- | |
| turus. |