| REI RVSTICAE | |
| LIBER QVINTVS | |
| SVRCVLARIS LIBER TERTIVS | |
| I. Quemadmodum datas formas agrorum metiri debeas. | 5.ca.1.1 |
| II. Quotena semina iugerum in ternos pedes ac deinde usque | 2.1 |
| in denos pedes disposita recipiat. | |
| III. Culturas prouincialium uinearum. | 3.1 |
| IV. De ulmariis faciendis. | 4.1 |
| V. De ordinando arbusto et quae sit eius cultura. | 5.1 |
| VI. De seminariis oliuarum faciendis. | 6.1 |
| VII. De cultu oliuetorum. | 7.1 |
| VIII. De arboribus pomiferis. | 8.1 |
| IX. De insitionibus arborum. | 9.1 |
| X. De cythiso. | 10.1 |
| Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque uineis, | 1.1.1 |
| Siluine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium ope- | |
| rum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeterisse | |
| quamuis inquirentem sedule, quae nostri saeculi cultores quaeque | |
| ueteres litterarum monumentis prodiderunt. sed cum sum professus | 5 |
| rusticae rei praecepta, nisi fallor, adseueraueram, quae uastitas eius | |
| scientiae contineret, non cuncta me dicturum sed plurima; nam | |
| illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat. | |
| neque | 2.1 |
| enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari consummata sit | |
| ingenio. quapropter, ut in magna silua boni uenatoris est indagan- | |
| tem feras quam plurimas capere nec cuiquam culpae fuit non omnis | |
| cepisse, ita nobis abunde est tam diffusae materiae, quam suscepi- | 5 |
| mus, maximam partem tradidisse, quippe cum ea uelut omissa | |
| desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis; ut pro- | |
| xime, cum de conmetiendis agris rationem Marcus Trebellius | |
| noster requireret a me, uicinum atque adeo coniunctum esse cense- | |
| bat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere | 10 |
| etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. | |
| quod ego | 3.1 |
| non agricolae sed mensoris officium esse dicebam, cum praesertim | |
| ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse ratio- | |
| nem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposue- | |
| runt, modum conprehendere, sed aliud existiment professioni suae | 5 |
| conuenire, aliud eorum, qui iam extructa metiuntur et imposito | |
| calculo perfecti operis rationem conputant; quo magis ueniam | |
| tribuendam esse nostrae disciplinae, si eatenus progreditur, ut dicat, | |
| qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit, quod effecerit. | |
| uerum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Siluine, praecepta | 4.1 |
| mensurarum desideras, obsequar uoluntati tuae cum eo, ne dubites | |
| id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque ueniam, | |
| si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non uindico. | |
| Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura con- | 5 |
| prehenditur, qui est digitorum xvi. pes multiplicatus in passus et | |
| actus et climmata et iugera et stadia centuriasque, mox etiam in | |
| maiora spatia procedit. | |
| passus pedes habet quinque. actus | 5.1 |
| minimus, ut ait Marcus Varro, latitudinis pedes iiii, longitudinis | |
| habet pedes cxx. clima quoquouersus pedum est lx. actus quadratus | |
| undique finitur pedibus cxx; hoc duplicatum fecit iugerum, et ab | |
| eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpauit. sed hunc actum | 5 |
| prouinciae Baeticae rustici agnuam uocant, itemque xxx pedum | |
| latitudinem et clxxx longitudinem porcam dicunt. | |
| at Galli | 6.1 |
| candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in | |
| agrestibus autem pedum cl, quod aratores candetum nominant; | |
| semiiugerum quoque arepennem uocant. ergo, ut dixi, duo actus | |
| iugeri efficiunt longitudinem pedum ccxl, latitudinem pedum | 5 |
| cxx, quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt | |
| pedum milia xxviii dccc. stadium deinde habet passus cxxv, id est | |
| pedes dcxxv, quae mensura octies efficit m passus; is ueniunt | |
| quinque milia pedum. | |
| centuriam nunc dicimus, ut idem Varro | 7.1 |
| ait, ducentorum iugerum modum; olim autem ab centum iugeribus | |
| uocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit sicuti tribus, | |
| dictae primum a partibus populi tripertito diuisi, quae tamen nunc | |
| multiplicatae pristinum nomen possident. | 5 |
| Haec non aliena nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, | 8.1 |
| breuiter praefari oportuit; nunc ueniamus ad propositum. iugeri | |
| partis non omnis posuimus sed eas, quae cadunt in aestimationem | |
| facti operis; nam minores persequi superuacuum fuit, pro quibus | |
| nulla merces dependitur. igitur, ut diximus, iugerum habet quadra- | 5 |
| torum pedum xxviii dccc, qui pedes efficiunt scripula cclxxxviii. | |
| ut a minima parte, id est ab dimidio scripulo, incipiam, pars | 9.1 |
| dlxxvi pedes efficit l, id est iugeri dimidium scripulum; pars | |
| cclxxxviii pedes centum, hoc est scripulum; pars cxliiii pedes | |
| cc, hoc est scripula duo; pars septuagensima et secunda pedes cccc, | |
| hoc est sextula, in qua sunt scripula iiii; pars xlviii pedes dc, hoc | 5 |
| est sicilicus, in quo sunt scripula sex; | |
| pars xxiiii pedes mcc, | 10.1 |
| hoc est semuncia, in qua scripula xii; pars xii pedes ii cccc, hoc | |
| est uncia, in qua sunt scripula xxiiii; pars vi pedes iiii dccc, hoc | |
| est sextans, in quo scripula xlviii; pars iiii pedes vii cc, hoc est | |
| quadrans, in quo scripula lxxii; | 5 |
| pars iii pedes viiii dc, hoc | 11.1 |
| est triens, in quo scripula xcvi; pars iii et xii pedes xii, hoc est | |
| quincunx, in quo scripula cxx; pars dimidia pedes xiiii cccc, hoc | |
| est semis, in quo scripula cxliiii; pars dimidia et duodecima pedes | |
| xvi dccc, hoc est septunx, in quo scripula clxviii; partes duae | 5 |
| tertiae pedes xviiii cc, hoc est bes, in quo scripula cxcii; partes tres | |
| quartae pedes xxi dc, hoc est dodrans, in quo scripula ccxvi; | |
| pars dimidia et tertia pedes xxiiii, hoc est dextans, in quo scripula | 12.1 |
| ccxl; partes duae tertiae et quarta pedes xxvi cccc, hoc est deunx, | |
| in quo scripula cclxiiii; iugerum pedes xxviii dccc, hoc est as, in | |
| quo scripula cclxxxviii. | |
| Iugeri autem modus si semper quadraret in agendis mensuris, | 13.1 |
| ut longitudinem haberet pedum ccxl, latitudinem pedum cxx, | |
| expeditissimum esset ratiocinium; sed quoniam diuersae formae | |
| agrorum ueniunt in disputationem, cuiusque generis species subi- | |
| ciemus, quibus quasi formulis utemur. | 5 |
| Omnis ager aut quadratus aut longus aut cuneatus aut tri- | 2.1.1 |
| quetrus aut rotundus, aut etiam semicirculi uel arcus, nonnunquam | |
| etiam plurium angulorum formam exhibet. | |
| Quadrati mensura facillima est; nam cum sit undique pedum | |
| totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multi- | 5 |
| plicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum, tam- | |
| quam: esto locus quoquouersus centum pedum; ducimus centies | |
| centenos; fiunt x; | |
| dicemus igitur eum locum habere x pedum | 2.1 |
| quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem et sextulam, pro qua | |
| portione operis effecti numerationem facere oportebit. | |
| <⁷⁰<⁷¹C>⁷¹ | |
| <⁷¹X>⁷¹>⁷⁰ | 5 |
| At si longior fuerit quam latior, ut exempli causa iugeri forma | 3.1 |
| pedes habet longitudinis ccxl, latitudinis pedes cxx, ita, ut paulo | |
| ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multipli- | |
| cabis: centies uicies duceni quadrageni; fiunt xxviii dccc; dicemus | |
| iugerum agri tot pedes quadratos habere, similiterque omnis longi- | 5 |
| tudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus. | |
| <⁷⁰<⁷¹CCXL>⁷¹ | |
| <⁷¹CXX>⁷¹ <⁷¹XXVIII DCCC>⁷¹>⁷⁰ | |
| Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, | 4.1 |
| latus ex una parte pedes xx, ex altera pedes decem, duas latitudines | |
| conponemus: fiet utraque summa pedes xxx; huius pars dimidia est | |
| xv; decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus | |
| pedes md; hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae | 5 |
| pars erit iugeri semuncia et scripula tria. | |
| <⁷⁰<⁷¹C>⁷¹ | |
| <⁷¹XX>⁷¹ <⁷¹MD>⁷¹ <⁷¹X>⁷¹>⁷⁰ | |
| At si paribus lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam | 5.1 |
| sequeris: esto ager triangulus pedes quoquouersus ccc; hunc nume- | |
| rum in se multiplicato; fiunt pedes xc; huius summae partem ter- | |
| tiam sumito, id est xxx; item sumito partem decumam, id est | |
| viiii; utramque summam componito; fiunt pedes xxxviiii; dicemus | 5 |
| hanc summam quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura | |
| efficit iugerum et trientem et sicilicum. | |
| <⁷⁰<⁷¹CCC>⁷¹ <⁷¹CCC>⁷¹ | |
| <⁷¹XXXVIIII>⁷¹ | |
| <⁷¹CCC>⁷¹>⁷⁰ | 10 |
| Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tamquam in | 6.1 |
| subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium | |
| ordinabitur: esto unius lateris linea pedes l et alterius pedes cen- | |
| tum; has duas summas in se multiplico; quinquagies centeni quinque | |
| milia; horum pars dimidia ii d; quae pars iugeri unciam et scri- | 5 |
| pulum efficit. | |
| <⁷⁰<⁷¹L>⁷¹ <⁷¹MMD>⁷¹ | |
| <⁷¹C>⁷¹>⁷⁰ | |
| Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic podismum | 7.1 |
| inito: esto area rotunda, cuius diametros, id est dimensio, habeat | |
| pedes lxx; hoc in se multiplico; septuagies septuageni iiii dcccc; | |
| hanc summam undecies multiplico; fiunt pedes quinquaginta tria | |
| milia nongenti; huius summae quartam decimam duco, pedes | 5 |
| iii dcccl; hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit | |
| iugeri sescunciam, scripula duo et dimidium. | |
| <⁷⁰<⁷¹LXX>⁷¹ | |
| <⁷¹III DCCCL>⁷¹>⁷⁰ | |
| Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes cxl, | 8.1 |
| curuaturae autem latitudo pedes lxx, oportebit multiplicare lati- | |
| tudinem cum basi; septuagies centeni quadrageni fiunt viiii dccc; | |
| haec undecies fiunt cvii dccc; huius summae quarta decima est | |
| vii dcc; hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri | 5 |
| quadrantem, scripula quinque. | |
| <⁷⁰<⁷¹LXX>⁷¹ | |
| <⁷¹VII DCC>⁷¹ | |
| <⁷¹CXL>⁷¹>⁷⁰ | |
| Sin autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur: | 9.1 |
| esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iiii; | |
| latitudinem cum basi pono; fit utrumque pedes uiginti; hoc duco | |
| quater; fiunt lxxx; horum pars dimidia est xl; item sedecim pedum, | |
| qui sunt basis, pars dimidia viii; hi octo in se multiplicati fiunt | 5 |
| lxiiii; quartam decimam partem duco; ea efficiet pedes iiiis paulo | |
| amplius; hos adicies ad quadraginta; fit utraque summa pedes | |
| xliiiis; hos in arcu quadratos esse dico, qui faciunt iugeri dimidium | |
| scripulum nona parte minus. | |
| <⁷⁰<⁷¹IIII>⁷¹ | 10 |
| <⁷¹XLIIIIS>⁷¹ | |
| <⁷¹XVI>⁷¹>⁷⁰ | |
| Si fuerit sexangulorum, in quadratos pedes sic redigitur: esto | 10.1 |
| exagonum quoquouersus lineis pedum xxx; latus unum in se multi- | |
| plico; tricies triceni dcccc; huius summae tertiam partem statuo, | |
| ccc, eiusdem partem decimam, xc; fiunt cccxc; hoc sexies ducen- | |
| dum est, quia sex latera sunt, quae consummata efficiunt mmcccxl; | 5 |
| tot igitur pedes quadratos esse dicemus; itaque erit iugeri uncia | |
| dimidio scripulo et decima parte scripuli minus. | |
| <⁷⁰<⁷¹XXX>⁷¹ | |
| <⁷¹XXX>⁷¹ <⁷¹XXX>⁷¹ | |
| <⁷¹MMCCCXL>⁷¹ | 10 |
| <⁷¹XXX>⁷¹ <⁷¹XXX>⁷¹ | |
| <⁷¹XXX>⁷¹>⁷⁰ | |
| His igitur uelut primordiis talis ratiocinii praeceptis non | 3.1.1 |
| difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnis perse- | |
| qui species et longum et arduum est. duas etiam nunc formulas | |
| praepositis adiciam, quibus frequenter utuntur agricolae in dispo- | |
| nendis seminibus: esto ager longus pedes mcc, latus pedes cxx; in | 5 |
| eo uites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquan- | |
| tur; quaero, quot seminibus opus sit, quoniam quinum pedum | |
| spatia inter semina desiderantur. | |
| duco quintam partem longi- | 2.1 |
| tudinis, fiunt ccxl, et quintam partem latitudinis, hoc est xxiiii; | |
| his utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt | |
| extremos ordines, quos uocant angulares; fit ergo altera summa | |
| ducentorum quadraginta unius, altera uiginti quinque; has summas | 5 |
| sic multiplicato: quinquies et uicies duceni quadrageni singuli; | |
| fiunt vi xxv; totidem dices opus esse seminibus. | |
| <⁷⁰<⁷¹CXX>⁷¹ | |
| <⁷¹Semina inter quinos pedes ponentur VI XXV>⁷¹ | |
| <⁷¹MCC>⁷¹>⁷⁰ | 10 |
| Similiter inter senos pedes si uoles ponere, duces sextam par- | 3.1 |
| tem longitudinis, i cc, fiunt cc, et sextam latitudinis, cxx, id est | |
| uiginti; his summis singulos asses adicies, quos dixi angulares esse; | |
| fiunt cci et xxi; has summas inter se multiplicabis: uicies et semel | |
| ducentos et unum; atque ita efficies mmmmccxxi; totidem seminibus | 5 |
| opus esse dices. | |
| <⁷⁰<⁷¹CXX>⁷¹ | |
| <⁷¹Semina inter senos pedes ponentur MMMMCCXXI>⁷¹ | |
| <⁷¹MCC>⁷¹>⁷⁰ | |
| Similiter, si inter septenos pedes ponere uoles, septimam | 4.1 |
| partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares; | |
| eodem modo eodemque ordine consummabis numerum seminum. | |
| denique quotcumque pedum spatia facienda censueris, totam par- | |
| tem longitudinis et latitudinis duces et praedictos asses adicies. | 5 |
| Haec cum ita sint, sequitur, ut iugerum agri, quod habet pedes | 5.1 |
| ccxl longitudinis et latitudinis pedes cxx, recipiat inter pedes | |
| ternos—hoc enim spatium minimum esse placet uitibus ponendis | |
| —per longitudinem semina lxxxi, per latitudinem inter quinos | |
| pedes semina xxv, qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum | 5 |
| mmxxv. | |
| uel si [xxv] quoquouersus inter quaternos pedes uinea erit | 6.1 |
| disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis xxxi, | |
| qui numeri efficiunt in iugero uites mdcccxci. uel si in longitudinem | |
| per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit dispo- | |
| sita, ordo longitudinis habebit semina lxi, latitudinis xxv, <qui | 5 |
| numeri inter se multiplicati efficiunt mdxxv>. | |
| quod si inter | 7.1 |
| quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit | |
| semina xlviiii, sed rursus per latitudinem semina xxv, qui numeri | |
| duo inter se multiplicati efficiunt mccxxv. at si per senos pedes | |
| eundem uitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est, qui[i]n | 5 |
| longitudini dandae sint xli uites, latitudini autem uiginti una, quae | |
| inter se multiplicata efficiunt numerum dccclxi. | |
| sin autem | 8.1 |
| inter septenos pedes uinea fuerit constituenda, ordo per longitudi- | |
| nem recipiet capita xxxv, per latitudinem xviii, qui numeri inter se | |
| multiplicati efficiunt dcxxx; totidem dicemus semina praeparanda. | |
| at si inter octonos pedes uinea conseretur, ordo per longitudinem | 5 |
| recipiet semina xxxi, per latitudinem autem xvi, qui numeri inter | |
| se multiplicati efficiunt ccccxcvi. at si inter nouenos pedes, ordo | |
| in longitudinem recipie[n]t semina xxvii et in latitudinem xiiii, qui | |
| numeri inter se multiplicati faciunt ccclxxviii. | |
| uel inter denos | 9.1 |
| pedes, ordo longitudinis recipiet semina uiginti quinque, latitudinis | |
| xiii; hi numeri multiplicati faciunt cccxxv. et ne in infinitum proce- | |
| dat disputatio nostra, eadem portione, utcumque placueri<n>t | |
| laxiora spatia, semina faciemus. | 5 |
| Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde | |
| sit. nunc ad ordinem redeo. |