| De uineis prouincialibus | |
| Vinearum prouincialium plura genera esse comperi, sed ex his, | 5.4.1.1 |
| quas ipse cognoui, maxime probantur uelut arbusculae breui crure | |
| sine adminiculo per se stantes, deinde quae pedaminibus adnixae | |
| singulis iugis inponuntur—eas rustici cantheriatas appellant—, | |
| mox quae defixis harundinibus circumuinctae per statumina cala- | 5 |
| morum materiis ligatis in orbiculos gyrosque flectentur—eas non- | |
| nulli characatas uocant—. | |
| ultima est conditio stratarum uitium; | 2.1 |
| quae ab enata stirpe confestim uelut proiecta per humum porrigitur. | |
| Omnium autem sationis fere eadem est conditio: nam uel scrobe | |
| uel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt | |
| exterarum gentium agricolae, quae tamen ipsa paene superuacua est | 5 |
| his locis, quibus solum putre et per se resolutum est: | |
| namque hoc imitamur arando, | |
| ut ait Vergilius, id est etiam pastinando. | |
| itaque Campania, cum | 3.1 |
| uicinum ex nobis capere potest exemplum, non utitur hac moli- | |
| tione terrae, quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. | |
| sicubi autem densior ager prouincialem rusticum maiorem poscit | |
| inpensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequi- | 5 |
| tur, ut laxius subacto solo deponat semina. | |
| Sed ut singula earum, quae proposui, uinearum genera perse- | 5.1.1 |
| quar, praedictum ordinem repetam. | |
| Vitis, quae sine adminiculo suis uiribus consistit, solutiore terra[e] | |
| scrobe, densiore sulco ponenda est, sed scrobes et sulci plurimum | |
| prosunt, si in locis temperatis, in quibus aestas non est perferuida, | 5 |
| ante annum fiant, quam uinea conseratur. soli tamen ante bonitas | |
| exploranda est: nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, | |
| sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. | |
| scro- | 2.1 |
| bis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde | |
| est, latitudine tamen bipedanea. uel si quaterna pedum spatia inter | |
| ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquouersus | |
| dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes | 5 |
| altitudinis depressis. ceterum quattuor angulis semina adplicabun- | |
| tur, subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. | |
| Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut | 3.1 |
| intellegant agricolae, siue aratro uineas culturi sint, laxiora interor- | |
| dinia relinquenda, siue bidentibus, angustiora, sed neque spatio- | |
| siora quam decem pedum neque contractiora quam quattuor. multi | |
| tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut, | 5 |
| ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transuersa rursus | |
| laxiora spatia faciant, per quae uel fossor uel arator incedat. | |
| Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est | 4.1 |
| a me tertio uolumine; unum tamen huic consitioni Mago Carthagi- | |
| niensis adicit, ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis | |
| terra compleatur sed dimidia fere pars eius sequente biennio pau- | |
| latim adaequetur; sic enim putat uitem cogi deorsum agere radices. | 5 |
| hoc ego siccis locis fieri utiliter non negauerim, sed ubi aut uliginosa | |
| regio est aut caeli status imbrifer, minime faciendum censeo; nam | |
| consistens in semiplenis scrobibus nimius umor, antequam conua- | |
| lescant, semina necat. | |
| quare utilius existimo repleri quidem | 5.1 |
| scrobes, stirpe deposita, sed, cum semina comprehenderint, statim | |
| post aequinoctium autumni debere diligenter atque alte ablaqueari | |
| et, recisis radiculis, si quas in summo solo citauerint, post paucos | |
| dies adobrui. sic enim utrumque incommodum uitabitur, ut nec | 5 |
| radices in superiorem partem euocentur neque inmodicis pluuiis | |
| parum ualida uexentur semina. | |
| ubi uero iam corroborauerint, | 6.1 |
| nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuuentur. itaque | |
| locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas uites relinquere | |
| et tota hieme ablaqueatas habere eas conueniet. | |
| De qualitate autem seminum inter auctores non conuenit: alii | 5 |
| malleolo protinus conseri uineam melius existimant, alii uiuiradice, | |
| de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum. | |
| et | 7.1 |
| nunc tamen hoc adicio: esse quosdam agros, quibus non tam bene | |
| translata semina quam immota respondeant, sed istud rarissime | |
| accidere; notandum item diligenter explorandum esse | |
| quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. | 5 |
| depositam ergo stirpem, id est malleolum uel uiuiradicem, formare | |
| sic conuenit, ut uitis sine pedamine consistat. hoc autem protinus | |
| effici non potest: | |
| nam nisi adminiculum tenerae atque infirmae | 8.1 |
| contribueris, prorepens pampinus terrae se adplicabit. itaque posito | |
| semini harundo adnectitur, quae uelut infantiam eius tueatur atque | |
| educet producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. | |
| ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesquipedem | 5 |
| coercenda est. | |
| Cum deinde robur accipit et iam sine adiumento consistere | 9.1 |
| ualet, aut capitis aut brachiorum incrementis adolescit. nam duae | |
| species huius quoque culturae sunt: alii capitatas uineas, alii brachia- | |
| tas magis probant. quibus cordi est in brachia uitem conponere, | |
| conuenit summa parte, qua decisa nouella uitis est, quicquid iuxta | 5 |
| cicatricem citauerit, conseruari et in quattuor brachia pedalis | |
| mensurae diuidere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant. | |
| sed haec brachia non statim primo anno tam procera summit- | 10.1 |
| tuntur, ne oneretur exilitas uitis, sed conpluribus putationibus in | |
| praedictam mensuram educuntur; deinde ex brachiis quasi quaedam | |
| cornua prominentia relinqui oportet atque ita totam uitem omni | |
| parte in orbem diffundi. | 5 |
| Putationis autem ratio eadem est, quae in iugatis uiti<bu>s. | 11.1 |
| uno tantum differ[e]t, quod pro materiis longioribus pollices | |
| quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur. pro custodibus | |
| autem bigemmes resices fiunt. in ea deinde uinea, quam capitatam | |
| diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahi- | 5 |
| tur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco | |
| adhaeret. | |
| hoc aut riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, | 12.1 |
| quoniam uires terrae et fructum et materias ualent praebere. maxime | |
| autem aratris excolunt, qui sic formatas uineas habent, eamque | |
| rationem sequuntur detrahendi uitibus brachia, quod ipsa capita | |
| sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. nam in | 5 |
| brachiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli | |
| uitium defringantur, saepe etiam stiua, dum sedulus arator uomere | |
| perstringere ordinem et quam proximam partem uitium excolere | |
| studet. | |
| atque haec quidem cultura uel brachiatis uel capitatis | 13.1 |
| uitibus, antequam progemment, adhibetur. | |
| Cum deinde germinauerunt, fossor insequitur ac bidentibus eas | |
| partes subigit, quas bubulcus non putauit pertingere. mox, ubi | |
| materias uitis exigit, insequitur pampinator et superuacuos deterget, | 5 |
| fructuosos palmites summittit, qui cum induruerunt, uelut in | |
| coronam religantur. hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu | |
| in luxuriam prorepant omniaque alimenta pampini absumant, | |
| altera, ut religata uitis rursus aditum bubulco fossorique in ex- | |
| colendam se praebeat. | 10 |
| pampinandi autem modus is erit, ut | 14.1 |
| opacis locis umidisque et frigidis aestate uitis nudetur foliaque | |
| palmitibus detrahantur, ut maturitatem fructus capere possit et ne | |
| situ putrescat, locis autem siccis calidisque et apricis e contrario | |
| palmitibus uuae contegantur et, si parum pampinosa uitis est, | 5 |
| aduectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur. | |
| Marcus quidem Columella, patruus meus, uir inlustribus disciplinis | 15.1 |
| eruditus ac diligentissimus agricola Baeticae prouinciae, sub ortu | |
| Caniculae palmeis tegetibus uineas adumbrabat, quoniam plerum- | |
| que dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur | |
| Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut, nisi teguminibus | 5 |
| uites opacentur, uelut halitu flammeo fructus uratur. | |
| Atque haec capitatae brachiataeque uitis cultura est. nam illa, | |
| quae uni iugo superponitur aut quae materiis summissis harundinum | |
| statuminibus per orbem conectitur, fere eandem curam exigit quam | |
| iugata. | 10 |
| nonnullos tamen in uineis characatis animaduerti, et | 16.1 |
| maxime heluennaci generis, prolixos palmites quasi propagines | |
| summo solo adobruere, dein rursus ad harundines erigere et in | |
| fructum summittere. quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos | |
| uocant eosque adobruunt simplici ex causa, quod existimant plus | 5 |
| alimenti terram praebere fructuariis flagellis. itaque post uindemiam | |
| uelut inutilia sarmenta decidunt et a stirpe summouent; nos autem | |
| praecipimus easdem uirgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi | |
| demortuis uitibus ordines uacent aut si nouellam quis uineam in- | |
| stituere uelit, pro uiuiradice ponere, quoniam quidem partes sar- | 10 |
| mentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae | |
| depositae scrobibus confestim conprehendant. | |
| Superest reliqua illa cultura prostratae uineae, quae nisi | 17.1 |
| uiolentissimo caeli statu suscipi non debet; nam et difficilem labo- | |
| rem colonis exhibet, nec umquam generosi saporis uinum praebet. | |
| atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit, bipedaneis | |
| scrobibus malleolus deponitur, qui cum egerminauit, ad unam | 5 |
| materiam reuocatur eaque primo anno compescitur in duas gemmas; | |
| sequente deinde, cum palmites profundit, unus summittitur, ceteri | |
| decutiuntur. at ille, qui summissus est, cum fructum edidit, in eam | |
| longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium. | |
| Nec magna est putationis differentia cubantis et ad statumen | 18.1 |
| <e>rectae uineae, nisi quod iacenti uiti breuiores materiae sum- | |
| mitti debent, resices quoque angustius in modum furunculorum | |
| relinqui. sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi | |
| uinea fieri oportet, uitis tota deflectitur in alterum interordinium | 5 |
| atque ita pars ea, quae fuerat occupata, uel foditur uel aratur, et, | |
| cum exculta est, eandem uitem recipit, ut altera quoque pars excoli | |
| possit. | |
| de pampinatione talis uineae parum inter auctores | 19.1 |
| conuenit: alii negant esse nudandam uitem, quo melius contra | |
| iniuriam uentorum ferarumque fructum abscondant; aliis placet | |
| parcius pampinare, ut et uitis non in totum superuacuis frondibus | |
| oneretur et tamen fructum uestire aut protegere possit, quae ratio | 5 |
| mihi quoque commodior uidetur. |