| De ulmariis faciendis | |
| Sed iam de uineis satis diximus; nunc de arboribus praecipien- | 5.6.1.1 |
| dum est. | |
| Qui uolet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fruc- | |
| tuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac | |
| primam quamque senio ac tempestate adflictam summoueat et in | 5 |
| uicem nouellam subolem substituat. id autem facile consequi pote- | |
| rit, si ulmorum seminarium paratum habuerit; quod quomodo et | |
| qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere. | |
| Vlmorum duo esse genera conuenit, Gallicum et uernaculum. | 2.1 |
| illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremelius Scrofa | |
| non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus; | |
| nam rariorem sine dubio creat et idcirco plerisque et sterilis uidetur | |
| seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. | 5 |
| itaque nemo <Atin>iam serit ex <s>amera sed ex subolibus; | |
| est | 3.1 |
| autem ulmus longe laetior et procerior quam nostras frondemque | |
| iocundiorem bubus praebet, qua cum adsidue pecus paueris et | |
| postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus | |
| adferes. | 5 |
| itaque, si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae | 4.1 |
| ulmi conseremus; si minus, dabimus operam, ut in ordinibus dispo- | |
| nendis pari numero uernaculas et Atinias alternemus; ita semper | |
| mixta fronde utemur et quasi hoc condimento inlectae pecudes | |
| fortius iusta cibariorum conficient. sed uitem maxime populus | 5 |
| uidetur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus. | |
| populus, quia | 5.1 |
| raram neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repu- | |
| diata est. fraxinus, quia capris et ouibus gratissima est nec inutilis | |
| bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte | |
| seritur. ulmus, quia et uitem commodissime patitur et iocundissi- | 5 |
| mum pabulum bubus adfert uariisque generibus soli prouenit, a | |
| plerisque praefertur. itaque, cui arbustum nouum instituere cordi | |
| erit, seminaria ulmorum uel fraxinorum parentur ea ratione, quam | |
| deinceps subscripsimus. nam populi melius cacuminibus in arbusto | |
| protinus disponuntur. | 10 |
| Igitur pingui solo et modice umido bipalio terram pastinabi- | 6.1 |
| mus ac diligenter occatam et resolutam humum uerno tempore in | |
| areas componemus; sameram deinde, quae iam rubicundi coloris | |
| erit et compluribus diebus in sole ita iacuerit, ut aliquem tamen | |
| sucum et lentorem habeat, iniciemus areis et eas totas seminibus | 5 |
| spisse contegemus atque ita cribro putrem terram duos alte digitos | |
| incernemus et modice rigabimus stramentisque areas co<o>perie- | |
| mus, ne prodeuntia cacumina seminum ab auibus praerodantur. | |
| ubi deinde prorepseri<n>t plantae, stramenta colligemus et | 7.1 |
| manibus herbas carpemus, itaque leuiter et curiose faciendum est, | |
| ne adhuc tenerae breuesque radiculae ulmorum conuellantur. atque | |
| ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut, qui runca- | |
| turi sunt, medias partes earum facile manu contingant. nam si | 5 |
| latiores fuerint, ipsa semi<na i>nibunt, quae proculcata noxam | |
| capient. | |
| Aestate deinde priusquam sol oriatur aut ad uesperum semi- | 8.1 |
| nariu<m> conspargi [se]minus quam rigari debet et, cum ternum | |
| pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri. ac ne radices | |
| altius agant, quae res postmodum in eximendo magnum laborem | |
| adfert, tunc, cum plantas in aliud seminarium transferemus, oporte- | 5 |
| bit non maximos scrobiculos sesquipedem inter se distantis fodere, | |
| deinde radices in nodum, si breues, uel in orbem coronae similem, | |
| si longiores erunt, inflecti et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi | |
| ac diligenter circumcalcari. | |
| possunt etiam collectae cum stirpi- | 9.1 |
| bus plantae eadem ratione disponi, quod in Atinia ulmo fieri | |
| necesse est, quia non seritur ex samera. sed haec ulmus autumni | |
| tempore melius quam uere disponitur paulatimque ramuli eius in | |
| manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. | 5 |
| tertio demum anno acuta falce abra[n]ditur atque, ubi translationi | |
| iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus perma- | |
| duerit, usque in uernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo | |
| delibretur, recte seritur. | |
| [in se] In resoluta terra ternum pedum quoquouersus faciendi | 10.1 |
| scrobes; at in densa sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui | |
| arbores recipia<n>t, praeparandi. sic deinde in solo roscido et | |
| nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et | |
| occidentem derigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus uitis | 5 |
| applicata et religata innititur, accipiant. | |
| quod si etiam fru- | 11.1 |
| mentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi | |
| nihil seritur, inter uiginti, arbores disponantur. cum deinde ado- | |
| lescere incipie<n>t, falce formanda<e> et tabulata instituenda sunt. | |
| hoc enim nomine usurpant agricolae ramos trunco[s] prominentis, | 5 |
| eosque uel prop[r]ius ferro conpescunt uel longius promittunt, ut | |
| uites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in gracili. | |
| tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint atque ita for- | 12.1 |
| mentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior; nam | |
| demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret et fructum | |
| decutiet. | |
| Sed quamcumque arborem seueris, eam biennio proximo putare | 5 |
| non oportet. post deinde, si ulmus exiguum incrementum <ceperit>, | |
| uerno tempore, antequam librum demittit, decacuminanda est | |
| iuxta ramulum, qui uidebitur esse nitidissimus, ita tamen, uti supra | |
| eum trunco[m] stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et | |
| adplicatus ramus adligetur et correptus cacumen arbori praebeat. | 10 |
| deinde stirpem post annum praecidi et adleuari oportet. quod | 13.1 |
| si nullum ramulum arbor id<on>eum habuerit, sat erit nouem pedes | |
| a terra relinqui et superiorem partem detruncari, ut nouae uirgae, | |
| quas emisera[n]t, ab iniuria pecoris tutae sint. sed, si fieri poterit, | |
| uno ictu arborem praecidi, si minus, serra desecari et plagam falce | 5 |
| adleuari oportebit eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut | |
| pluuiis infestetur. | |
| post annum aut biennium, cum enati ramuli | 14.1 |
| recte conualuerint, superuacuos deputari et idoneos in ordinem | |
| summitti conueniet. quae ulmus a positione bene proueneri[n]t, eius | |
| summae uirgae falce debent enodari. at si robusti ramuli erunt, ita | |
| ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relin- | 5 |
| quas. cum deinde arbor conualuerit, quicquid falce contingi poterit, | |
| exputandum est adleuandumque eatenus, ne plaga corpori mat[u]- | |
| ri[u]s adplicetur. | |
| Vlmum autem nouellam formare sic conuenit: loco pingui | 15.1 |
| octo pedes a terra sine ramo relinquendi uel in aruo gracili septem | |
| pedes, supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes | |
| arbor diuidenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli summittendi | |
| primo tabulato adsignentur. | 5 |
| mox de ternis pedibus super- | 16.1 |
| positis alii rami summittendi sunt ita, ne isdem lineis, quibus in | |
| inferiore, positi sin<t>, eademque ratione usque in cacumen ordi- | |
| nanda erit arbor. atque in frondatione cauendum, ne aut prolixiores | |
| pollices fiant, qui ex amputatis uirgis relinquuntur, aut rursus ita | 5 |
| adleuentur, ut ipse truncus laedatur aut delibretur—nam parum | |
| gaudet ulmus <us>que in corpus nudari—uitandumque, ne de | |
| duabus plagis una fiat, quoniam talem cicatricem non facile cortex | |
| conprehendit. | |
| Arboris autem perpetua cultura est non solum diligenter eam | 17.1 |
| disponere sed etiam truncum circumfodere et, quidquid frondis | |
| enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne | |
| nimia umbra uiti noceat. cum deinde arbor uetustate<m> fuerit | |
| adepta, prop<e> terram uulnerabitur ita, ut excauetur usque in | 5 |
| medullam deturque exitus umori, quem ex superiore parte conce- | |
| perit. uitem quoque, antequam ex toto arbor praeualescat, conserere | |
| conuenit. | |
| at si teneram ulmum maritaueris, onus iam non | 18.1 |
| sufferet; si uetusta<e au>tem uitem adplicueris, coniugem necabit. | |
| ita subpares esse aetate et uiribus arbores uitesque conuenit. | |
| Sed arboris maritandae causa scrobis uiuiradici fieri debet latus | |
| pedes duo, altus leui terra totidem pedes, graui dupundiu<m> et | 5 |
| dodrantem, longus pedes sex aut minimum quinque. absit autem | |
| hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. nam si radicibus ulmi | |
| iunxeris, male uitis conprehendet, et, cum tenuerit, incremento | |
| arboris opprimetur. | |
| hunc scrobem, si res permittit, autumno | 19.1 |
| facito, ut pluuiis et gelicidiis maceretur. circa uernum deinde | |
| aequinoctium binae uites, quo celerius ulmum uestiant, pedem | |
| inter se distantes scrobibus disponendae, cauendumque, ne aut | |
| septentrionalibus uentis aut rorulentae sed siccae serantur. | 5 |
| hanc obseruationem non solum in uitium positione sed in ulmorum | 20.1 |
| ceterarumque arborum praecipio et uti, cum de seminario eximun- | |
| tur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores | |
| constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. pluri- | |
| mum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab ten<er>o | 5 |
| consuerunt. melius autem locis apricis, ubi caeli status neque prae- | |
| gelidus neque nimium pluuius est, autumni tempore et arbores et | |
| uites post aequinoctium deponuntur. | |
| sed eae ita conserendae | 21.1 |
| sunt, ut summam terram, quae aratro subacta sit, semipedem alte | |
| substernamus radicesque omnes explicemus et deposita<s> sterco- | |
| rata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus et circum- | |
| calcemus ipsum seminis codicem. | 5 |
| Vites in ultimo scrobe deponi oportet materiasque earum per | |
| scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi atque ab iniuria pecoris | |
| caueis emuniri. | |
| locis autem praeferuidis semina septentrionali | 22.1 |
| parte arbori adplicanda sunt, locis frigidis a meridie, temperato | |
| statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem uel | |
| umbram patiantur. proxima deinde putatione melius existimat | |
| Celsus ferro abstineri ipsosque coles in modum coronae contortos | 5 |
| arbori circumdari, ut flexura[m] materias profundat, quarum uali- | |
| dissimam sequente anno caput uitis faciamus. | |
| me autem longus | 23.1 |
| docuit usus multo utilius esse primo quoque tempore falcem uitibus | |
| admouere nec superuacuis sarmentis pati siluescere. sed eam quo- | |
| que, quae primo summittetur, materiam ferro coercendam censeo | |
| usque in alteram uel tertiam gemmam, quo robustiores palmites | 5 |
| agat, qui cum primum tabulatum adprehenderint, proxima[m] | |
| putatione[m] dispone<n>tur. omnibus annis alioquin in superius | |
| tabulatum excitabitur, relicta semper una materia, quae adplicata | |
| trunco cacumen arboris spectet. | |
| Iamque uiti constitutae certa lex ab agricolis inponitur: | 24.1 |
| plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et | |
| magis facilem cultum sequentes. at qui bonitati uini student, in | |
| summas arbores uitem promouent: ut quaeque materia sedebit, ita | |
| in celsissimum quemque ramum extendunt sic, ut summa uitis | 5 |
| summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco | |
| arboris adplicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque | |
| ramus conualuit, uitem accipi<a>t. | |
| plenioribus ramis plures | 25.1 |
| palmites, alius ab alio separati, inponantur, gracilioribus pauciores, | |
| uitisque nouella tribus toris ad arborem religetur: uno, qui est in | |
| crure arboris, a terra quattuor pedibus distant<e>, altero, qui summa | |
| parte uitem capit, tertio, qui mediam uitem conplectitur. torum | 5 |
| imum inponi non oportet, quoniam uires uiti adimit; interdum | |
| tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est | |
| aut uitis praeualens in luxuriam euagatur. | |
| cetera putationis | 26.1 |
| ratio talis est, ut ueteres palmites, quibus proximi anni fructus | |
| pependit, omnes recidantur, noui circumcisis undique capreolis et | |
| nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis committantur, et si laeta | |
| uitis est, ultimi potius palmites per cacumina <ra>morum praecipi- | 5 |
| tentur, si gracilis, trunco proximi, s<i> mediocris, medii, quoniam | |
| ultimus palmes plurimum fructum adfert, proximus minimum | |
| uitemque exhaurit atque attenuat. | |
| Maxime autem prodest uitibus omnibus annis resolui. nam | 27.1 |
| et commodius enodantur et refrigerantur, cum alio loco adligatae | |
| sunt, minusque laeduntur ac melius conualescunt. atque ipsos | |
| palmites ita tabulatis superponi conuenit, ut a tertia gemma uel | |
| quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum | 5 |
| uineae praecidatur. | |
| quod si ita longe tabulatum est, ut materia | 28.1 |
| parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum uiti adliga- | |
| tum supra ter<tiam> gemma<m> religabimus. hoc ideo fieri prae- | |
| cipimus, quia, quae pars palmitis praecipitata est, ea fructu induitur; | |
| at quae uinculo adnexa susum tendit, ea materias sequente anno | 5 |
| praebet. | |
| Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex | 29.1 |
| duro prouenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine | |
| fructu adfert, pampinarium uocant, alterum, quod ex anniculo | |
| palmite procreatur, quod quia protinus, fructuarium appellant. | |
| cuius ut semper habeamus copiam, imae palmitum partes ad tres | 5 |
| gemmas religandae sunt, ut quidquid intra uinculum est, materias | |
| exigat. | |
| cum deinde annis et robore uitis conualuit, traduces | 30.1 |
| in proximam quamque arborem mittendae; easque post biennium | |
| amputare atque alias teneriores tramittere conuenit: nam uetustate | |
| uitem fatigant. nonnumquam etiam, cum arborem totam uitis con- | |
| prehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae | 5 |
| inmergere et rursus ad eandem arborem duas uel tres propagines | |
| excitare, quo pluribus uitibus circumuenta celerius uestiatur. | |
| Viti nouellae pampinarium inmitti non oportet, nisi necessario | 31.1 |
| loco natus est, ut uiduum ramum maritet. ueteribus uitibus loco | |
| nati palmites pampinarii utiles sunt et plerique ad tertiam gemmam | |
| resecti optime summittuntur; nam insequenti anno materias fun- | |
| dunt. | 5 |
| quisquis autem pampinus loco natus in exputando uel | 32.1 |
| alligando fractus est, modo ut aliquam gemmam habuerit, ex toto | |
| tolli non oportet, quoniam proximo anno uel ualidiorem materiam | |
| ex una creabit. | |
| Praecipites palmites dicuntur, qui de annotinis uirgis enati in | 33.1 |
| duro adligantur. hi plurimum fructus adferunt sed plurimum matri | |
| nocent. itaque, nisi extremis ramis, aut si uitis arboris cacumen | |
| superauit, praecipitari palmitem non oportet. | |
| quod si tamen | 34.1 |
| id genus colis propter fructum summittere quis uelit, palmitem | |
| intorqueat, deinde ita alliget et praecipitet; nam et post eum locum, | |
| quem intorseris, laetam materiam citabit et praecipitatu<s> minus | |
| uirium in se trahet, quamuis fructu exuberet. praecipitem uero plus | 5 |
| anno pati non oportet. | |
| alterum et genus palmitis, quod de | 35.1 |
| nouello nascitur et in tenero adligatum dependet, materiam uoca- | |
| mus. ea et fructum et noua flagella bene procreat. etiam si ex uno | |
| capite duae uirgae summittuntur, tamen utra[m]que materia dici- | |
| [di]tur; nam pampinarius quam uim habeat, supra docui. focaneus | 5 |
| est, qui inter duo brachia uelut in furca de medio nascitur; eum | |
| colem deterrimum esse conperi, quod neque fructum ferat et utraque | |
| brachia, inter quae natus est, attenuet; itaque tollendus est. | |
| Plerique uitem ualidam et luxuriosam falso crediderunt fera- | 36.1 |
| ciorem fieri, si multis palmitibus summissis oneretur. nam ex pluri- | |
| bus uirgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde co<o>perit, | |
| peius defloret nebulasque et rores diutius continet omnemque uuam | |
| perdit. ualidam ergo uitem in ramos deducere censeo et traduc[t]ibus | 5 |
| dispergere atque dir<a>rare, certosque uinearios coles praecipitare | |
| et, si nimis luxuriabitur, solutas materias relinquere: ea ratio uitem | |
| feraciorem faceret. | |
| sed ut densum arbustum commendabili | 37.1 |
| fructu et decore est, sic, ubi uetustate rarescit, pariter et inutile et | |
| inuenustum est. quod ne fiat, diligentis patris familiae est primam | |
| quamque arborem senio defectam tollere et in eius locum nouellam | |
| restituere uitemque aut <adiu>ncta[m] uiuiradice frequentare aut, | 5 |
| si sit facultas, quod est longe melius, ex proximo propagare. cuius | |
| utriusque ratio consimilis est <ei>, quam tradidimus. | |
| Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus. | |
| Est et alterum genus arbusti Gallici, quod uocatur <r>umpo- | 7.1.1 |
| tinum; id desiderat arborem humilem nec frondosam. cui rei maxime | |
| uidetur esse idonea [p]opulus; ea est arbor<i> acernae similis. quin | |
| etiam cornus et carpinus et ornus, nonnunquam et salix, a plerisque | |
| in hoc ipsum disponitur, sed salix nisi aquosissimis locis, ubi aliae | 5 |
| arbores difficiliter conprehendunt, ponenda non est, quia uini | |
| saporem infestat. potest etiam ulmus sic disponi, ut <ad>huc tenera | |
| decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat. | |
| nam | 2.1 |
| fere ita constitutum rumpotinetu<m> animaduerti, ut ad octo pedes | |
| locis siccis et cliuosis, a<d> duodecim locis planis et uliginosis | |
| tabulata disponantur. plerumque autem ea arbor in tres ramos diui- | |
| ditur, quibus singulis ab utraque parte conplura brachia summittun- | 5 |
| tur. tum omnes paene uirgae, ne <o>bumbrent, eodem tempore, | |
| quo uitis putatur, abraduntur. | |
| Arboribus rumpotinis, <si> frumento non inseruitur, in utram- | 3.1 |
| que partem xx pedum spatia interueniunt; at si segetibus indulgetur, | |
| in alteram partem xl pedes, in altera<m> xx relinquuntur. cetera | |
| simili ratione atque in arbusto Italico administra<n>tur, ut uites | |
| longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curetur atque in | 5 |
| ramos deducatur, ut noui traduces omnibus annis inter se ex arbo- | |
| ribus proximis committantur et ueteres decidantur. | |
| si tradux | 4.1 |
| <tra>ducem non contingit, media uirga inter eas deligetur; cum | |
| deinde fructus pondere urguebit, subiectis adminiculis sustineatur. | |
| hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores quanto altius | |
| arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an | 5 |
| expediat patri familiae facere, <re>ditus docet. | |
| Omnis tamen arboris cultus simplicior quam uinearum est | 8.1.1 |
| longeque ex omnibus stirpibus minorem inpensam desiderat olea, | |
| quae prima omnium arborum est. | |
| nam quamuis non continuis | 2.1 |
| annis sed fere altero quo[d]que fructum adferat, eximia tamen eius | |
| ratio est, quod leui cultu sustinetur, et, cum se non induit, uix ul- | |
| lam inpensam poscit, sed et, si quam recipit, subinde fructus | |
| multiplicat; neglecta conpluribus annis non ut uinea deficit eoque | 5 |
| ipso tempore aliquid etiam interim patri familiae praestat, et, cum | |
| adhibita cultura est, uno anno emendatur. | |
| quare etiam nos in | 3.1 |
| hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus. | |
| Olearum, sicut uitium, plura genera esse arbitror, sed in meam | |
| notitiam decem omnino peruenerunt: posi[t]a, Lici<ni>a, Sergia, | |
| Naeuia, Culminia, orces, regi[on]a, radius, †culi†, murtea. | 5 |
| ex | 4.1 |
| quibus baca iucundissima est posiae, speciosissima regiae, sed | |
| utraque potius escae quam oleo est idonea. posi[t]a<e> tamen oleum | |
| saporis egregii, dum uiride est, <fest>inan<ter cor>rumpitur. orces | |
| quoque et radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. | 5 |
| oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia. omnisque olea [et] | |
| maior fere ad escam, minor oleo est aptior. | |
| nulla ex iis generi- | 5.1 |
| bus aut praeferuidum aut gelidum statum caeli pati[a]tur. itaque | |
| aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet, sed | |
| neque depressa loca <ne>que ardua, magisque modicos cliuos amat, | |
| quales in Italia Sabinorum uel tota prouincia Baetica uidemus. | 5 |
| Hanc arborem plerique existimant ultra sexagensimum a mari | |
| aut non uiuere aut non esse feracem, sed in quibusdam locis recte | |
| ualet. | |
| optime uapores sustinet posia, frigus Sergia[m]. aptissi- | 6.1 |
| mum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta | |
| sabulo admixta est; non minus probabile est solum, ubi pinguis | |
| sabulo est, sed et densior terra, si uiuida et laeta est, commode | |
| recipit hanc arborem. creta ex toto repudianda est, magis etiam | 5 |
| scaturriginosa et in qua[m] semper uligo consistit. inimicus est | |
| etiam ager sabulo macer aut nuda glarea: | |
| nam etsi non emoritur | 7.1 |
| in eiusmodi solo, nunquam tamen conualescit. potest tamen in agro | |
| frumentario seri uel ubi arbu[s]tus aut ilex steterant; nam quercus | |
| etiam excisa radices noxias oliueto relinquit, quarum uirus enecat | |
| oleam. | 5 |
| Haec in uniuersum de toto genere huius arboris habui dicere; | |
| nunc per partis culturam eius exequar. |