| De seminario oleae | |
| Seminariu<m> oliueto praeparetur caelo libero, [modo] modice | 5.9.1.1 |
| ualido et sucoso neque denso neque soluto solo, potius tamen reso- | |
| luto. id genus fere terrae nigrae est; quam cum in tres pedes pasti- | |
| naueris et alta fossa circumdederis, ne transitu[s] pecori<s> ager | |
| infes<t>etur, | 5 |
| ramos nouellos proceros et nitidos, quos conpre- | 2.1 |
| hensos manus possit circumuenire, hoc est manubrii crassitudine[m], | |
| feracissimos arboribus adimito et quam recentissimo<s> i<n> taleas | |
| recidito ita, ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua[e] serra | |
| praeciderit, laedas. hoc autem facile contingit, si prius uaram feceris | 5 |
| et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stra- | |
| mentis texeris, ut molliter et sine noxa corticis taleae superpositae | |
| secentur. | |
| tale<ae> deinde sesquipedales serra praecidantur. | 3.1 |
| atque illae plagae utraque parte falce leuentur et rubrica notentur, | |
| ut sic, quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et | |
| cacumine caelum spectans deponatur; nam si inuersa mergatur, dif- | |
| ficulter conprehendit, et cum [ualidis] conualuit, sterilis in perpe- | 5 |
| tuum est. sed oportebit palorum capita et imas partes mixto fimo | |
| cum cinere oblinere et ita totos eos inmergi, ut putris terra quattuor | |
| digitis alte superueniat. | |
| sed binis indicibus ex utraque parte | 4.1 |
| <m>uniantur. hi sunt de qualibet arbore[s] breui spatio iuxta eas | |
| positi et inter se uinculo conexi, ne facile singuli deiciantur. hoc | |
| facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut, cum bidentibus | |
| aut sarculis seminarium colere institueris, depositae tale[r]ae non | 5 |
| laedantur. | |
| Quidam melius existimant oculis excolere <et> eosde<m> simili | 5.1 |
| ratione disponere. sed utrumque debet post uernum aequinoctium | |
| seri et quam frequentissime seminarium primo anno sariri, postero | |
| et sequentibus, cum iam radiculae seminum conualuerunt, rastris | |
| excoli. sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singuli<s> semi- | 5 |
| nibus binos ramulos relinqui et frequenter sariri summarium conue- | |
| nit; | |
| quarto anno ex duobus ramis infirmior amputandus est. sic | 6.1 |
| excultae quinquennii arbusculae stabiles translationi sunt. plantae | |
| autem in oliueto disponuntur optime siccis et argillosis agris per | |
| autumnum, laetis et umidis uerno tempore, paulo antequam ger- | |
| minent. | 5 |
| Atque ipsis scrobes quaternum pedum praeparantur anno ante; | 7.1 |
| uel si tempus non largitur, priusquam depona<n>tur arbores, stra- | |
| mentis atque uirgis iniectis incen[a]dantur scrobes, ut eos ignis | |
| putres efficiat, quos sol et <p>ruina facere debuerit. spatia oliuetis | |
| esse debent pingui et frumentario solo sexagenum pedum in alteram | 5 |
| partem atque in alteram quadragenum, macro neque idoneo sege- | |
| tibus quinum et uice[si]num pedum. sed in Fauonium derigi ordines | |
| conuenit, ut aestiuo perflatu refrigerentur. | |
| Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam | 8.1 |
| plantari<o e>ruas arbusculam oleae, rubrica notato partem eius, quae | |
| meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario <st>etit, depo- | |
| natur; deinde, ut arbusculae spatium pedale[m] in circuitu relinqua- | |
| tur atque ita cum suo caespite planta eruatur. qui caespes in exi- | 5 |
| mendo ne soluatur, modico<s> surculos uirgarum inter se conexos | |
| facere oportet eosque pila<e>, quae eximitur, adplicare et uiminibus | |
| ita innectere, ut constricta[e] terra[e] ueluti clausa teneatur, | |
| tum | 9.1 |
| subruta parte ima leuiter pilam commouere et subpositis uirgis | |
| adligare atque plantam transferre. quae antequam depona[n]tur, | |
| oportebit solum scrobis confodere bidentibus, deinde terram aratro | |
| subactam, si tamen pinguior erit summa humus, <in>mittere et ita | 5 |
| seminibus substernere; et si[c] constet scrobibus aqua, omnis hau- | |
| rienda est, <p>riusquam demittantur arbores, deinde ingerendi | |
| minuti lapides et glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus | |
| latera scrobis circumcidenda et aliquid stercoris interponendum. | |
| Quod si cum sua terra <transferre> plantam non conuenit, | 10.1 |
| tamen optimum est omni fronde priuare truncum atque leuatis plagis | |
| caenoque et cinere oblitis scrobe[m] uel sulco[m] deponere truncos. | |
| gratus autem materi<i>s est, qui bracchi crassitudinem habet; poterit | |
| etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. quem ita | 5 |
| conuenit poni, ut, si n<on> periculum a pecore habeat, exiguum | |
| admodum supra scrobem emineat—laet<i>us enim frondet—, si | |
| tamen incursus pecoris aliter uitari non potuerit, celsior truncus | |
| constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum. | |
| atque etiam | 11.1 |
| rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec, ni<si> post | |
| biennium, ferro tangendae; ac primo surculari debent, ita ut simplex | |
| stilus altitudine<m> maximi bouis excedat; dein, <ne in> arando | |
| coxam bos aliamque partem corporis offendat, optimum est etiam | 5 |
| constitutas plantas circumuenire caueis, deinde constitutum iam et | |
| maturum oliuetum in duas partes diuidere, quae alternis annis fructu | |
| induantur. neque enim olea continuo biennio uberat. | |
| Cum subiectus ager consitus non est, arbor[i] coliculum agit. | 12.1 |
| cum seminibus repletur, fructum adfert. ita sic diuisum oliuetum | |
| omnibus annis aequalem reditum adfert, sed id minime bis anno | |
| arari debet et bidentibus alte[r] circumfodiri; nam post solstitium, | |
| cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices | 5 |
| arborum penetret. | |
| post aequinoctium autumnale ita sunt ar- | 13.1 |
| bores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in cliuoso est, incilia | |
| excitentur, quae ad codicem deduca<n>t aquam. omnis deinde subo- | |
| les, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est ac tertio | |
| quoque fimo pabulandae sunt oleae. | 5 |
| Atque eadem ratione stercorabitur oliuetum, qua in secundo libro | |
| proposui, <si> tamen segetibus pro<s>picietur; | |
| ac si ipsis tan- | 14.1 |
| tummodo arboribus, satis [s]erun<t> singuli<s> stercoris caprini | |
| sex librae, stercoris sicci modii singuli uel amurgae in<sulsae> | |
| singulis congii vi. stercus autumno debet inici, ut permixtum hieme | |
| radices oleae calefaci<a>t. amurca ualentibus infundenda est; nam | 5 |
| <ui> eius per hiemem, si uermes atque alia suberunt animalia, hoc | |
| medicamento necantur. | |
| plerumque etiam locis siccis et umidis | 15.1 |
| arbores musco infestantur, quem nisi ferramento eraseris, nec | |
| fructum nec laeta<m> fronde<m> olea inducet. quin etiam con- | |
| pluribus interpositis annis oliuetum putandum est; nam ueteris | |
| prouerbii meminisse conuenit: eum, qui aret oliuetum, rogare | 5 |
| fructum, qui stercoret, exorare, qui caedat, cogere. quod tamen satis | |
| erit octauo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. | |
| Solent etiam quamuis laetae arbores fructum non adferre. eas | 16.1 |
| terebrari Gallica terebra conuenit atque ita in for<a>men uiridem | |
| tale<a>m oleastri [p]arte demitti. sic uelut inita arbor fecundo | |
| semine fertilior extet; sed [si] haec ablaqueatione adiuuanda est | |
| amurgaque insulsa cum suilla uel nostra ur<in>a uetere, cuius | 5 |
| utriusque modus seruatur[um]: nam maximae arbori, ut tantundem | |
| aquae misceatur, urna abunde erit. solent etiam uitio sol<i> fructum | |
| oleae negare; | |
| cui rei sic medebimur: altis gyris ablaqueabimus | 17.1 |
| eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusue circumda- | |
| bimus, sed minima arbor modium postulat. hoc remedio si nihil | |
| fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit; que- | |
| madmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. | 5 |
| non- | 18.1 |
| numquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior, | |
| quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. | |
| Ac de oliuetis hactenus dixisse satis est. superest <ratio> pomi- | |
| ferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus. | 5 |