| De pomario | |
| Modum pomarii, priusquam semi<na> seras, circumuenire | 5.10.1.1 |
| maceriis uel saepe uel fossa praecipio nec solum pecori sed et homini | |
| transitum negare, quoniam, si saepius cacumina manu detracta aut | |
| a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum seminaria incrementum | |
| capere nequeunt. | 5 |
| generatim autem disponere arbores utile est, | 2.1 |
| maxime etiam, <ne> inbecilla a ualentiore prematur, quia nec uiribus | |
| nec magnitudine par est imparique spatio temporis adolescit. | |
| Terra, quae uitibus apta est, arboribus est utilis. ante annum, | |
| quam seminare uoles, scrobem fodies. ita sole pluuiaque macerabi- | 5 |
| tur et quicqui<d> depositum est, cito conprendet. | |
| at si eodem | 3.1 |
| anno et scrobem <facere> et arbores serere pro<per>abis, minime | |
| <ante duos menses scrobes> fodito, postea sarmentis incensis cale- | |
| facito. quos si latiores patentioresque feceris, laetiores uberioresque | |
| fructus percipies. | 5 |
| sed scrobis clibano similis sit, imus summo | 4.1 |
| patentior, ut laxius radices uagentur ac minus frigoris minusque | |
| aestate uaporis per angustum o<s> penetr<et, t>um etiam cliuosis | |
| locis terra, quae in eum congesta est, pluuiis non abluatur. | |
| Arbores raris interuallis serito, ut, cum creuerint, spatium | 5.1 |
| habeant, quo ramos extendant. nam si spisse posueris, nec infra | |
| serere quid poteris nec ipsae fructuosae erunt, nisi interuulseris. | |
| itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos | |
| relinquere conuenit. | 5 |
| Semina lege crassa non minus quam manubrium bide<n>tis, | 6.1 |
| recta, leuia, procera, sine ulceribus, integro libro; ea bene et celeriter | |
| conprendent. si ex ueteribus <arboribus> ramos sumes, <potissimum | |
| sumes> de is, quae quotannis bonos et uberes fructus adferunt. ab | |
| <humeris autem obseruabis> illo<s>, qui sunt contra solem <orien- | 5 |
| tem, ut eosdem decerpas; sed si cum radice plantam posueris, incre- | |
| mentum ei maius futurum quam ceteris senties. arbores insitae | |
| fructuosiores quam quae insitae non sunt, id est> quam quae ramis | |
| aut plantis ponentur. | |
| Sed antequam arbuscula<s> transferes, nota, ut uentis, quibus | 7.1 |
| ante <stet>erunt, constitui possi<n>t. manus adhibeto, ut de cliuo et | |
| sicco <in> umidum agrum transferas. trifurca <se>mina maxime | |
| ponito; ea extent minime tribus pedibus. si eodem scrobe duas aut | |
| tres arbusculas uole[n]s constituere, curato, ne inter se constrin- | 5 |
| ga<n>t; <n>a<m> it<a> uermibus interibunt. | |
| <cum semina> | 8.1 |
| depones, dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sar- | |
| mentorum brachii crassitudinis demittito, ita ut supra terram pau- | |
| lum extent, per quos aestate paruo labore aquam radicibus sub- | |
| ministres. arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est | 5 |
| circa Idus Octobris; | |
| ramo<s> uere, <an>tequam germinant | 9.1 |
| arbores, deponito. ac ne tinia molesta sit seminibus ficulnis, in imum | |
| scrobem lentisci taleam inuerso cacumine demittito. |