| De fico | |
| Ficum frigoribus ne serito; loca aprica, calculosa, glareosa, inter- | 5.10.9.4 |
| dum et saxeta amat; eiusmodi agro cito conualescit, si scrobes | 5 |
| amplos patentesque feceris. | |
| fico<rum> genera, ta<m>etsi sapore | 10.1 |
| atque habitu distant, uno modo, dis<paribus locis> pro differentia | |
| agri seruntur: locis frigidis et autumni tempori<bu>s aquosis praeco- | |
| ques ponito, ut ante pluuiam fructum deligas; locis calidis hiberna<s | |
| serotinas> serito. a[u]t si uoles ficum quamuis non natura[m] seram | 5 |
| facere, tunc grossulos, priorem fructum, decutit<o>; ita alterum | |
| <e>det, quem in hieme<m> differet. nonnumquam etiam, cum fron- | |
| dere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest ampu- | |
| tare; sic firmiores arbores et feraciores sunt. ac semper conueniet, | |
| simulatque folia agere coeperi[n]t ficus, rubricam amurga diluere | 10 |
| et cum stercore humano ad radicem infundere. | |
| ea res efficit | 11.1 |
| uberiorem fructum et fartum fici pleniorem ac meliorem. serendae | |
| sunt autem praecipue Liuianae, Africanae, Calchidicae, Chiae, | |
| Lydiae, callistrutiae, <m>ariscae, Rhodiae, Libycae, Tiburnae, | |
| omnes etiam biferae et [an]t<r>iferae flosculi. | 5 |
| Nucem Graecam serito circa Kalendas Februarias, quia prima | 12.1 |
| gemmascit. agrum durum, calidum, siccum desiderat; nam in locis | |
| diuersis nucem si deposueris, plerumque putrescit. antequam nucem | |
| deponas, in aqua[m] mulsea nec nimis dulci macerato; ita iucun- | |
| dioris saporis fructum, cum adoleuerit, praebebit et interim melius | 5 |
| atque celerius frondebit. | |
| ternas nuces in trigonum statuito et | 13.1 |
| nux a nuce minime palmo absit et anceps ad Fauonium spectet. | |
| omnis autem nux unam radicem mittit et simplici stilo prorepit; | |
| cum ad scrobis solum radix peruenit, duritia humi coercita recurua- | |
| tur et ex<ten>sa in modum ramorum alias radices emittit. | 5 |
| Nucem Graecam et auellanam Tarentinam facere hoc modo | 14.1 |
| poteris: in quo scrobe destinaueris nuces serere, in eo terram minu- | |
| tam in modum semipedis ponito ibique semen ferulae pangito. cum | |
| ferula fuerit enata, eam findito et in medullam eius sine putamine | |
| nucem Graecam uel auellanam abscondito et ita adobruito. hoc ante | 5 |
| Kalendas Martias facito uel etiam inter Nonas et Idus Martias. | |
| eodem tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet. |