| De malo Punico emendando | |
| Malum Punicum [h]a uere usque in Kalendas Aprilis recte | 5.10.15.1 |
| seritur. quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo | |
| emendabitur: stercore suillo et humano urinaque uetere radices | |
| rigato; ea res et fertilem arborem reddet et primis annis fructum | |
| uinosum, post uero etiam dulcem et ap<y>rinum facit. nos exiguum | 5 |
| admodum laseris uino diluimus et ita cacumina arboris summa | |
| obleuimus; ea res emendauit acorem malorum. | |
| mala Punica ne | 16.1 |
| in arbore <h>ient, remedio erit, lapides tres si, cum <se>res arborem, | |
| ad radicem ipsam conlocaueris. at si iam arborem sitam habueris, | |
| scillam secundum radicem arboris serito. alio modo: cum iam ma- | |
| tura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus depen- | 5 |
| dent, intorqueto; eodem modo seruabuntur incorrupta etiam toto | |
| anno. | |
| Pirum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies xxv | 17.1 |
| ad brumam supersint. quae ut sit ferax, cum adoleuerit, alte eam | |
| ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito, in fissuram | |
| cuneu<m> taedae pineae adigito et ibi relinquito; deinde adobruta | |
| ablaqueatione cinere<m> supra terram inicito. | 5 |
| curandum est | 18.1 |
| autem, ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. ea sunt | |
| crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, pur- | |
| purea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeuiana, Fauoniana, Late- | |
| ritana, Dolabelliana, Turraniana, uolema, mulsa, praecocia, Vene- | 5 |
| ria, quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est. | |
| prae- | 19.1 |
| terea malorum genera exquirenda, maxime Scaudiana, Matiana, | |
| orbiculata, Cesti<a>na, Pedusiana, Amerina, Syrica, melimela, | |
| cydonea, quorum genera tria sunt: strutia, chrysomelina, mustia, | |
| quae omnia non solum uoluptatem sed etiam salubritatem adferunt. | 5 |
| Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est | 20.1 |
| gratia. mala, sorba, pruna post mediam <hi>emem usque in Idus | |
| Februarias serito; mororum ab Idibus Februariis usque ad aequinoc- | |
| tium uernum satio est; siliquam Graecam, quam quidam ceration | |
| uocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. amygdala | 5 |
| si parum ferax erit, forata arbore lapidem adigito et ita librum arbo- | |
| ris inolescere sinito. | |
| Omnium autem generum ramos circa Kalendas Martias in | 21.1 |
| hortis, <ubi e>t su<bac>ta e[s]t stercorata terra est, per puluinos area- | |
| rum disponere conuenit; danda est opera, ut, dum teneros ramulos | |
| habent, ueluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina | |
| redigantur; et cum autumnus incesserit, antequam frigus cacumina | 5 |
| adurat, omnia folia decerpere expedit et ita crassis harundinibus, | |
| quae ab una parte nodos integros habea<n>t, quasi pilleos induere | |
| atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc uirgas tueri. post | 22.1 |
| xxiiii deinde menses, siue transferre et disponere in ordinem uoles | |
| siue inserere, satis tuto utrum<que> facies. |