| De insitione | |
| Sed omnis surculus inseri potest, si non est ei, cui inseritur, | 5.11.1.1 |
| arbori cortice dissimilis. si uero etiam similem fructum et eodem | |
| tempore adfert, sine scrupulo egregie inseritur. | |
| Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt: unum, quo | |
| resecta et fissa arbor insertos surculos accipit, alterum, quo resecta | 5 |
| inter librum et materiam semina admittit, quae utraque genera | |
| ueris temporis sunt, tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice | |
| in partem sui delibratam recipit, quam uocant agricolae emplastra- | |
| tionem, uel, ut quidam, inoculationem; hoc genus insitionis aestiuo | |
| tempore optime usurpatur. | 10 |
| quarum insitionum rationem cum | 2.1 |
| tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. | |
| Omnes arbores, simul gemmas agere coeperi<n>t, luna crescente | |
| inserito, oliuam autem circa aequinoctium uernum usque in Idus | |
| Aprilis. | 5 |
| ex qua arbore inserere uoles et surculos ad insitionem | 3.1 |
| sumes, uideto, ut sit tenera et ferax nodisque crebris, et cum primum | |
| germina tumebunt, de ramulis, qui solis ortum spectabunt et integri | |
| erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. surculi sint bifurci uel | |
| trifurci. arborem, quam inserere uoles, serra diligenter exsecato ea | 5 |
| parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est, dabisque operam, ne | |
| librum laedas. | |
| cum deinde truncam reddideris, acuto ferra- | 4.1 |
| mento plagam leuato, deinde quasi cuneum tenuem, ferreum uel | |
| osseum, inter corticem et materiam ne minus digitos tres sed con- | |
| siderate demittito, ne laedas aut rumpas corticem. postea surculos, | |
| quos inserere uoles, falce acuta ex una parte deradito tantum, quan- | 5 |
| tum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neue | |
| alterius partis corticem laedas. | |
| ubi surculos paratos habueris, | 5.1 |
| cuneum uellito statimque surculos <demittito> in ea for<a>m<in>a, | |
| quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. ea autem fine, | |
| qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipedem uel amplius de | |
| arbore extent. in una arbore duos uel, si truncus uastior est, plures | 5 |
| calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos | |
| sit spatium; pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito. | |
| cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi | 6.1 |
| uel iunco aut uimine arborem constringito; postea paleato luto bene | |
| subacto oblinito <to>tam plagam et spatium, quod est inter surculos, | |
| usque adeo, dum minime quattuor digitis ins<i>ta extent. supra lutum | |
| deinde [ra]muscum inponito et ita ligato, ne pluuia dilabatur. quos- | 5 |
| dam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra | |
| facere insectasque partes tenui scalpello leuare atque ita surculos | |
| aptare. | |
| Si pusillam arborem <in>serere uoles, imam abscidito, ita ut | 7.1 |
| sesquipedem e terra extet; cum deinde praecideris, plagam dili- | |
| genter leuato et medium truncum acuto scalpro modice findito, ita | |
| ut fissura digitorum trium sit. in ea<m> deinde cuneum, quo didu- | |
| catur, inserito et surculos ex utraque parte adrasos demittito, sic ut | 5 |
| librum seminis libro arboris aequalem facias. | |
| cum surculos | 8.1 |
| diligenter aptaueris, cuneum eximito et arborem, ut supra dixi, | |
| adligato, deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum | |
| insitum. ea res a uento et calore maxime tuebitur. | |
| Tertium genus insitionis cum sit subtilissimum, non omni generi | 5 |
| arboru<m> idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae | |
| umidum sucosumque et ualidum librum habent, sicut ficus. | |
| nam | 9.1 |
| et lactis plurimum mittit et corticem robustum habet. optime itaque | |
| ea inseritur <s>carifici ratione: |