| De cytiso | |
| Cythisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod | 5.12.1.1 |
| gallinis, apibus, ouibus, capris, bubus quoque et omni generi pecu- | |
| dum utilissimum est, quod ex ea cito pinguescit et lactis plurimum | |
| praebet, cum etiam ouis octo mensibus uiridi eo pabulo uti et postea | |
| arido possit. praeterea in quolibet agro quamuis macerrimo cele- | 5 |
| riter comprendit; omnem iniuriam sine noxa patitur. | |
| mulieres | 2.1 |
| quidem si lactis inopia premuntur, cythisum aridum in aqua mace- | |
| rare oportet et, cum tota nocte permaduerit, postero die expressi | |
| suci ternas heminas permiscere modico uino atque ita potandum | |
| dare; sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia lactis confirma- | 5 |
| buntur. | |
| Satio autem cythisi uel autumno circa Idus Octobris uel uere | |
| fieri potest. | |
| cum terram bene subegeris, areolas facito ibique | 3.1 |
| uelut ocimi semen cythisi autumno serito. plantas deinde uere | |
| disponito, ita ut inter se quoquouersus quattuor pedum spatia | |
| distent. si semen non habueris, cacumina [ina] cytisorum uere dispo- | |
| nito, stercoratam terram circa aggerato. | 5 |
| si pluuia non incesserit, | 4.1 |
| rigato quindecim proximis diebus; simulatque nouam frondem | |
| <agere> coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito et pecori | |
| praebeto: equo abunde est uiridis pondo xv, bubus pondo uicena, | |
| ceterisque pecoribus pro portione uirium. potest autem etiam circa | 5 |
| saepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile con- | |
| prendit et iniuriam sustinet. aridam si dabis, parcius praebeto, | |
| quoniam uires maiores habet, priusque aqua macerato et exemptam | |
| paleis permisceto. | |
| cythisum cum aridam facere uoles, circa | 5.1 |
| mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito | |
| paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto, deinde <in> umbra | |
| exsiccato et ita condito. | |
| Hactenus de arboribus praecepisse abunde est reddituro pecoris | 5 |
| curam et remedia sequenti uolumine. |