| Oliuae insitio | |
| Scrobe<m> quoqueuersus pedum iiii ab arbore oliuae tam longe | 5.11.13.4 |
| fodito, ut extremi rami oleae possi<n>t ea<m> contingere. <in> | 5 |
| scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, | |
| ut robusta et nitida fiat. | |
| post biennium, cum iam satis amplum | 14.1 |
| incrementum ceperit, ramum oliuae, qui uidetur nitidissimus, de- | |
| flecte et ad crus arbor<is> ficulneae religa atque ita, amputatis | |
| ceteris ramis, ea tantum cacumin<a, quae ins>eres, relinque. tum | |
| arborem fici detrunca plagamque leua et mediam cuneo finde. | 5 |
| cacumina deinde oliuae, sicuti matri cohaerent, utraque parte adrade | 15.1 |
| et ita fissurae fici insere cuneumque exime <et> diligenter ramulos | |
| colliga, ne qua ui reuella<n>tur. sic interposito triennio coalescet | |
| ficus cum olea, et tum demum, quarto anno, cum <b>ene coierit, | |
| uelut propagines ramulos oliuae a matre resecabis. hoc modo omne | 5 |
| genus in omnem arborem inseres. | |
| Ac priusquam finem libri facimus, quoniam fere species surculo- | |
| rum omnes persequimur, <sed> priori<bu>s libris de cytiso incipere | |
| prauum at<que in>tempestiuum fuit, nunc arboris praecipientes | |
| opportune eius meminerimus. | 10 |