| <Praefatio> | |
| Scio quosdam, Publi Siluine, prudentis agricolas pecoris | 6.pr.1.1 |
| abnuisse curam gregariorumque pastorum uelut inimicam pro- | |
| fessionis suae disciplinam constantissime repudiasse neque in- | |
| fitior id eos aliqua ratione fecisse, qua sit agricolae contrarium | |
| pastoris propositum, cum ille quam maxime subacto et puro | 5 |
| solo gaudeat, hic nouali graminosoque, ille fructum e terra | |
| speret, hic e pecore, ideoque arator abominetur, at contra | |
| pastor optet herbarum prouentum. sed in is tam discordan- | 2.1 |
| tibus uotis est tamen quaedam societas atque coniunctio, quo- | |
| niam et pabulum ex fundo plerumque domesticis pecudibus | |
| magis quam alienis depascere ex usu est et copiosa stercora- | |
| tione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant. | 5 |
| nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, | 3.1 |
| quae non ut hominum ita armentorum adiuuatorio colatur, | |
| unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod | |
| nostrum laborem uel onera subuectando uel arando iuuarent. | |
| Itaque sicut ueteres Romani praeceperunt, ipse quoque | 5 |
| censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere. nam | 4.1 |
| in rusticatione uel antiquissima est ratio pascendi eademque | |
| quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et | |
| peculi tracta uidentur a pecore, quoniam et solum id ueteres | |
| possederunt et adhuc apud quasdam gentis unum hoc usur- | 5 |
| patur diuitiarum genus. sed ne apud nostros quidem colonos | |
| alia res uberior, ut Marcus Cato prodidit, qui consulenti, quam | |
| partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset, re- | |
| spondit, si bene is pasceret, rursusque interroganti, quid deinde | |
| faciendo satis uberes fructus percepturus esset, adfirmauit, si | 10 |
| mediocriter pasceret. ceterum de tam sapiente uiro piget | 5.1 |
| dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quae- | |
| renti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, | |
| adseuerasse, si quis uel male pasceret, cum praesertim maius | |
| dispendium sequatur inertem et inscium pastorem quam pru- | 5 |
| dentem diligentemque conpendium. de secundo tamen re- | |
| sponso dubium non est, quin mediocrem neglegentiam domini | |
| fructus pecoris exsuperet. | |
| Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, | 6.1 |
| Siluine, quanta ualuimus industria, maiorum secuti praecepta | |
| posteritati mandauimus, igiturque cum sint duo genera qua- | |
| dripedum, quorum alterum paramus in consortium operum | |
| sicut bouem, mulam, equum, asinum, alterum uoluptatis ac | 5 |
| reditus et custodiae causa ut ouem, capellam, suem, canem, | |
| de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est | |
| particeps. nec dubium quin, ut ait Varro, ceteras pecudes | 7.1 |
| bos honore superare debeat, praesertim et in Italia, quae ab | |
| hoc nuncupationem traxisse creditur, quod olim Graeci tauros | |
| italos uocabant, et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas | |
| et femina boues aratro terminum signauerunt, uel, ut antiqui- | 5 |
| ora repetam, quod idem Atticis Athenis Cereris et Triptolemi | |
| fertur minister, quod inter fulgentissima sidera particeps caeli | |
| sit, quod denique laboriosissimus adhuc hominis socius in agri- | |
| cultura, cuius tanta fuit apud antiquos ueneratio, ut tam ca- | |
| pital esset bouem necuisse quam ciuem. ab hoc igitur pro- | 10 |
| missi operis capiamus exordium. |