| De bubus probandis | |
| Quae in emendis bubus sequenda quaeque uitanda sint, | 6.1.1.1 |
| non ex facili dixerim, quoniam pecudes pro regionis caelique | |
| statu et habitum corporis et ingenium animi et pili colorem | |
| gerunt. aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis | |
| aliae, nec tantum diuersitas prouinciarum, sed ipsa quoque | 5 |
| Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boues | |
| progenerat albos et exiles, laboris tamen et culturae patrii soli | |
| non inhabiles, Vmbria uastos et albos eademque rubios nec | 2.1 |
| minus probabiles animis quam corporibus, Etruria et Latium | |
| conpactos sed ad opera fortis, Appenninus durissimos omnem- | |
| que difficultatem tolerantis nec ab aspectu decoros. quae | |
| cum tam uaria et diuersa sint, tamen quaedam quasi commu- | 5 |
| nia et certa praecepta in emendis iuuencis arator sequi debet, | |
| eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps me- | |
| morabimus: parandi sunt boues nouelli, quadrati, grandibus | 3.1 |
| membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte | |
| lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus | |
| resimis patulisque, ceruice longa et torosa, palearibus amplis | |
| et paene ad genua promissis, pectore magno, armis uastis, | 5 |
| capaci et tamquam inplente utero, lateribus porrectis, lumbis | |
| latis, dorso recto planoque uel etiam subsidente, clunibus ro- | |
| tundis, cruribus conpactis ac rectis, sed breuioribus potius | |
| quam longis nec genibus inprobis, ungulis magnis, caudis lon- | |
| gissimis et setosis, pilo totius corporis denso breuique, colore | 10 |
| rubii uel fusci, tactu corporis mollissimo. |